D. Gregorii Placentinii ... De siglis veterum Græcorum opus posthumum et De Tusculano Ciceronis nunc cryptaferrata d. Basilii Cardoni ... disceptatio apologetica

발행: 1757년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

II PRAEVIA DISSERTATIO.

licet in Palmyreo marmore , cui hae notae insunt , sic positae EΤΟΥΣ ΔNO, videlicet anno sμ. Aliquando alternae col locantur, ut apud Gruterum pag. 328. num. I. EIE TO KC,& HKL, in XXVI. R XXVIII. annum . Dein ΕΙΣ ΤΟ ΚZL,SΚL, in XXVII, & XXIX. annum. Hanc etiam novam num meralium notarum seriem in Gualtherio Tab. Sicul. pag. II. num. Io7. scriptam reperies ΤΑΙ ΠΟΔΩN, tercentorum undecim pedum . Uti omnia de more docte copioseque explicat Cl. Corsinus' in suis Prole gomenis pag. XXX.

Ratio per simplices Alphabeti litteras

numerandi quando occoepit r

SEd veniendum tandem est, I.ector erudite , ad eam numerandi plenissimam Methodum, in qua unaquaeque Graeci Alphabeti littera suo ordine posita pro numero accipitur; ita ut ex XXIV. dicti Alphabeti litteris eum numerum , vel locum repraesentet , quem in ejusdem serie occupat. Sic Α, I. B, a. Γ, 3. &c. Ω , 24. Eam autem vel Aristarchi tempestate, qui Olymp. CL. circiter floruit , jam in Graecorum more fuisse positam eruitur ex eo , quod idem Aristarchus Homeri Iliadem, atque Odysseam in XXIV. libros singulatim diremisse perhibetur , quorum quilibet ab una Alphabeti littera nomen, ac numerum sortiretur , ut liber A ex. gr. primus , liber B secundus, liber sa tigesimas quartus diceretur. Uerum Theophrasti opus , qui Olymp. CX. florebat ci citer, nisi ab aliquo recentiore ea divisio fasta fuerit , eam numerandi rationem per Alphabeti litteras antiquiorem habuisse aetatem ostendit . Etenim inter alia illius opera , quae a Cl. Meursio recensentur , id numero LX. occurrit. No ων

κατα

42쪽

κατοι Gοιχ- κδ. , legum secundum elementa libri XXIV. Illud tamen verisimilius nobis est, quod quum Athenienses, ut primum Olymp. XCIV. viginti quatuor litteras in Alphabeto receperint, easdem continuo litteras numeralium instar notarum usurpare occoeperunt: quemadmodum , ut indicavimus superius , antiquioribus etiam temporibus Alphabeti litteris, sed alia tamen ratione, quam supra innuimus, pro notis numeralibus uti consueverant. Ejusmodi autem characterum valor etsi ab olymp. C. adhiberi coeperit, in Graecis tamen lapidibus multo tardius illorum potestas invecta fuit ;marmora si quidem, in quibua v. g. N. XIII., Υ. XX., XXI., C. XXIV. significat, ad tempora posteriora revocari debent.

Sigia nonnulla novae admodum Aurae

referuntur.

REperiuntur etiam in marmoribus notae quaedam numerales novae admodum figurae, valoris incerti, & a paucissimis usurpatae. Rei hujus exemplum marmor sit Corcyrense, quod Veronae positum a Cl. Mactio diligentissime exponitur lib. de Sigiis pag. ior. In eo siquidem nota haec , quae in Etruscis etiam Volaterrarum Urnis, veluti numeralis Etruscoruni nota conspicitur, millenarium numerum, ut putat ille, significat et Character iste in denarii numeri nota ei dem videtur. Nota haec Η pro centenario numero , ut in aliis marmoribus saepe usurpatur. De his, plura si scire velis,

consule eumdem Cl. Masseium loco citato, & Eruditissimum P. Corsinum in Prolegomenis pag. 3ῖ.

43쪽

PRAEVIA DISSERTATIO.

Ex cognitione Siglorum quae utilitas l

EX Siglorum autem , notarumque intelligentia, ex quo dam veluti limpidissimo fonte ea profluit utilitas, ut obscuritatibus superatis in legendis veterum monumentis, eo rum aenigmata dixerim, feliciter dissolvamus : erroresque , in quos, qui eo praesidio sunt destituti rapiuntur, facillime declinemus. Hinc factum est , ut doctissimi aliquando Viri inscriptis Lapidibus interpretandis non semel erraverint. Plura hac super re proferre possemus exempla; unum & alterum hic sufficiat. Notam hanc str , quae tapenumero in marmori bus apparet; ipse magnus Scaliger in Indice Gruteriano Πρδssgnificare putavit: additque Cl. Fabretius pag. 387. Compen dium illud ast loco adverbii Φλος significando tempori adhibitum fuisse. Attamen, ut ex pluribus Inscriptionibus fit planum, ubique compendium illud non Προς ad , sed προ ante reddere debemus. Item Scaliger ipse characterem L, qui in nummis frequenter, & in marmoribus aliquando conspicitur pro Λουςρον Lustrum accepit in Emend. temp. lib. I v. Pag. 482. Uerum Cl. Norisius Dissert. Iv. de Epoth. Saro- Maced. Λυκα-cαντα annum significare demonstravit. Ita Cl. P. Lupi Inscriptionem hanc pag. 64. Dissert. Epitaph. Se v. Mart.

Sic reddidit : Oriacae, vel orsae ii dulci mae . Depositio in pace ChrisI Dei . Vixit annos XXXV. mortua pridie ante unam Idus Mart. Quum reddi debeat omnino, oriacae da cissimae deso tio in pace Chrisi Domini. Siquidem in aliis In-

44쪽

PRAEVIA DISSERTATIO.

23 scriptionibus illud Δ , quod hic Δεσποτου sonat, characteri huic δ, qui certe Xριqὰς explicandus est, adjectum cernitur; legesis eumdem P. Lupi, qui pag. Ioa. hunc proseri lapidem.

is pace dormitio Modesti Christas Dominus, vel Chrisi Domini.

Postremo non solum in notis explicandis felicitas Scriptorum aliquando desideratur, non solum in eis ita recte distinguendis, ut ea revera nota sit , vel sigia quae ab ipsis ut talis accipitur; sed etiam in ipsis accurate legendis Inscriptionibus, earumque vitiis, erroribusve dignoscendis diligentia aliquando desideratur . Rem exemplo explanare oportet. In Gruteriani marmoris fine pag. 3 q. n. a. epigraphem hanc le

Pridie Nonarum Maii, quae es secundum Alexandrinos Pachonis; quum tamen voces, notaeque ita secerni debeant: ΠΑ-MON. I A., latineque reddendum sit Paebon, qui apud AEgyptios est Mensis Majus. Itaque undecima die ejusdem mensis. Apud Cl. Boldetii pag. 3 o. de Coemeteriis haec habetur Inscriptior MAPITIMA ΣGMNH rΛYΚεpΟN ΦΑΟΣ ΟΥ ΚΑΤΕ Α ΥΦΑΣΕΣχΕΣ ΓΑΡ ΗΕΤΑ ΣΟΥ ΠANASANATON ΚΑTAI ANTΛΕΥΣΕΒΕΙΑ rΑΡ ΣΗ ΠANTOTE ΣΕΠΡΟΑTEI Quam ille latine reddidit: Maritima VenerabilIs lumen suum excinxisi, habebas enim ieeum prorsus omnem immortalisa D cem; Diuitigod by Cooste

45쪽

26 P R AE VIA DISSERTATIO.tem - PIetas erim ius semper te prodis. Verum vox ultim2 primae lineae ita corrigenda est, ΚATEAEIPAΣ ; & novissima tertiae in hune modum I PO APEI; unde exposuerim: --ritima Venerabilis dulce lumen tuum reliquisti, habebas enim tecum qui omnino immortalis es : tus namque pietas semper te praccedit. Pag. vero ψo . idem Cl. Scriptor hanc aliam proseri , 3c ita explicat:

A .eae mulieri Asalepi Lotus vir fecit. At in latinum sic vertenda est: A eae mulierI A aleptat

Lotus vir fecit. Ilaee tamen , aliaque hujusmodi errata omnibus condonanda sunt, longa potissimum si perscripserit opera; etenim ut scite cecinit Cl. Poeta Horatius de Arte Poet. quandoque bonus dormitat Homerus

Verum opere in longo far es obrepere somnum. Postremo autem & illud te , erudite Lector, existimo admonendum, quod quum ego de celebri Ciceronis Tusculano quod apud Cryptam Ferratam extitisse autumo) pluribus contra eruditissimum P. Ioannem Lucam Zuggeri Soc. Iesiuegissem; non id in eam partem accipi vellem, quod ea super re certissima mihi undique argumenta suppeterent: in

tanta enim veterum rerum obscuritate aliquando vix probabilia inveniri possunt, verum ut rationes, quas Nostri pro ea provincia attulerunt, adhuc esse firmas, minimeque avul'sas demonstrarem. Sed jam ad Placentinii opus, Deo bene

favente, accedamus.

46쪽

IN GRAECORUM SI GLA

IN SCRIPTIONES

AnimadverSio.

quando enim idem est ac tis , μία , εἶ , u ι,-, unum.

B. MiΗ. A. Η - ΚεFIdelis ex Fidelibus ortus , risimus hic iaceo , quum vix rim annos duos , mensem unum , dies viginti quin M. Hujus male scripti lapidis, anchora , quae Fidei firmitatem, & qui Baptizatorum statum repraesentat; impressi, nobis copiam fecit doctissimus Abbas Philippus La

47쪽

DE SI GLIS

II PO. A. TE IEt haec pravissime , uti vides , exarata inscriptio . Cassa

in paee uno die ante , sive pridie Idus .... mortua es . Illud enim T. extra ordinem sorte positum πιλα τηπε , vel ἐπιλείτησε sonat. Non raro in marmoribus suppresso nomine Mensis , ejusdem tantummodo dies indicatur. Videsis Cl. Muratorium pag. I S . n. a. , & pag. IIII. n. a. Α. quandoque idem sonat ac επιοῦτος, primu3 . Ita apud Sp nium pop. Atticae p. 77. Quod si eidem litterae addatur articulus τὰ significat το εα ιοῦτον , primΘ.

IlIi siquidem characteres ultimi significant μιιξ νικώας ναπαξ-. Semel v ctoriam adeptus , semeι coron

48쪽

VETERUM GRAECORUM.

29 mille, ae si Α pro minusculo charactere hoc , sive e suisset expressum. A. Uices praepositionis Α'πὸ gerere videtur apud Gruter iap. 2IO. I in. g.

A Fluvio. A. Αυyiλιον . Cl. Muratorius p. Ioa 7. n. q. Marmor refert, ubi Marci Aurelii Rufi mentio fit. A. Sepulcrorum ordinem aliquando significat in marmoribus, aliquando vocem hanc Amen , quae in extrema Christianorum Lapidum parte non raro conspicitur . At in Boi det tiinscriptione pag. qao. a Cl. Corsino pag. a. relata AHθανεν sonare videtur. Lege sis ipsam Inscrip. in lit. N.AS. ΛΛίων , Sanctorum. Vide in NA. ΑBE. In Marmore , quod a Cl. Io: Marangonio exhibetur in lib. de rebus DBnicis pag. 439. forte non Sigia sunt, sed

FIaptas SabInus , O' Titianus Fratres Aaresiae AgathInae sub Terra jacenti , seu mortuae Ave dicunt. De Formula hac doctissinus Mabillonius in Epid. EUM. de Cultu SS. Vn. haec habet: SanΘ hce UDAIuum vocabula Ave, seu Ave , & Uale vix erediderim reperisI In alii, quam Ethnicorum Epitaphiis o c. pag. 37 . A. B. K. Δ. P. Fabretius pag. 7. 6. n. 62 Δ. M. Diuitigod by Corale

49쪽

DE SI GLIS

Spiristis Benemerenti. Haziae Sabinae , si ve , ut Matthaeus in suo Tusculo pag. 8o. legit, Albinc , Appii Filiae commendati sunt eineres, Area condidit. Anius Benemerenti Caris ae Loeum dedit. Ita Inscriptionis hujus ultimas litteras probabilitate magna

Corsinus pag. g. interpretatur . Ego vero eas legere mallem Annos Bixit pro vixit X., XI. Dies . K. squidem juxta Graecarum litterarum seriem decem, A. vero undecim re Praesentat . Qui numerandi mos non semel in aliis quoque lapidibus adhibetur . Inscript. Latina est Graecis eXarata litteris , atque ad Monasterium PP. Carmelitarum supra Montem Porcium, situm reperta. ΑΠ Α'γία , Sancta apud Muratorium pag. I 893. n. 2. At in Anaglypho Fabrettiano de Columna Trajana pag. I 67., &3Is. Α'γω , Certamen. ATASN. Αγαθop, Agatinae. Uide ΑBE . ΑΓΑΘΟΚΛΙ. Αγαθοκλης, Agathocles. Lege inscriptionem datam in Verbo αφροδης. ΑΓΑΤ. Α'γαθαν , fecundam fortunam. Cyriacus p. 3I. n. 2O9. ATTE. ΑΥγελ ίς . Ex Angeis Atticae Populo. Sponius Itiner. pag. 68. Αrm. Α'γιωτατου , Sanctissimi. Montiauconius Palatog. p. 74. AT N. Disili orale

50쪽

VETERUM GRAECORUM. ρI

ArΟΡΑΝ Α'γορανομου. Est in veteri Spartano marmore varia Publii Aelii Alcandritae munera , ac Magistratus reserente. Equidem Agoranomi dicebantur ii, qui soro , rebusque venalibus praeerant, quos olim Spartae Hesychio teste Empeloros vocabant. ΑΔΕΛΦ. Facillime interpretaberis Κειλφου . Fratrem e Habet marmor L. Septimio Severo Pertinaci positum . Vide Fabret tum p. 683. Π. 87. IE. In marmore Smyrnensi , quod a Cl. Poleno exponitur Tom. V. p. 36 I. reperitur.

plicaveris , non perperam explicaveris . Etenim X modo denaria, modo mille significat . Haec vero nota AE ex duabus litteris Α, & E composita; quarum prima I , altera vero S valet et unde sextus surget numerus . Verum nota illa sic sorte IE seribi debuerat, & in aliis conspicitur marmoribus ; tumque . εκτακιs quinque millia denariorum legi deberet. ΑΖΗNI. Αγνίας, ex Aetenta Atticae Pop. Reinesus Clas. XIV.

n. IS. p. 726.

AΘΗre ΑΘΗNAL Utraque Αθηνωου . Atheniense. Sponius pop. Atticae p. 236. & p. 2OI. Ille autem habebatur Atheniensis, qui Solonis lege primum, ex Attico Cive, quamvis Matre Peregrina natus esset et Deinde Periclis , qui ex utraque parte Atticam originem duceret. Quocirca ut nulla esset de hujusmodi re dubitatio, statim ac Filius XV aetatis a

num Diuiti sc by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION