Des Grafen Wolrad von Waldeck Tagebuch während des Reichstages zu Augsburg 1548

발행: 1861년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

et erga suos. Pax Christi est pax ad Deum et pax conscientiarum verae lanitiae in Christo. Quam igitur cum discipulis tenuit pacem, hanc et illis dedit et reliquit, sed suis tantum, ut et in crure et in morte pacem ejus et cum ipso retineant. Pax mundi quantumcunque firma, inconstans est, et non nisi ad impietatem datur. Praeterea nemo pacem dare potest praeter unum Deum patrem et filium ejus Jesum Christum. Recensuit iter mundi turbidam pacem et ingratitudinem erga bonos viros de se optime meritos Esse quidem qui in heremum et coenobia confugere possint, qui autem mundum et se ipsos relinquere queant, perpaucos reperiri. Hanc igitur pacem Christi nos et expetere jussit et eandem pacem omnibus precatus est. Eadem, dum pueri in collieulo ante aedes hospitis nostri et ludunt et cursitant, insantulus quidam e muro ad inferiorem plateam decidit, et brachium et caput laesum. Domine Deus, filius tuus dilectissimus ad te ex hoe mundo ascendens ad suos ait Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, non sicut mundus eam dat, ego do vobis. Haec igitur verba filii tui ad memoriarn revocantes piissimam paternitatem tuam suppliciter rogamus, pacem tuam, quam per incredulitatem et iniquitatem vita amisimus, nobis reddet Verbum tuum nobis obtulisti, cui omnes restitimus. Nam pars hanc salutem nostram pertinaciter repellimus, nonnulli vero ex nobis verbum tuum ex imo pectore amplectimur et te confitemur. Dum igitur sin tonulla nobis vera vel requies vel pax contingat, nec sit alius, qui veram pacem dare queat, redintegrato in domino nostro Jesu Christo pacem nobiscum, quam mundus dare non potest, ut sit pax conscientiis nostris quo et te ex tot corde amare et pacem cum proximo habere valeamus, cui cum filio et spiritu sancto omnis potestas, imperium et honos sit nunc et in sempiterna secula. Amen. Ultima Aprilis in templo Minorum intra quintam et quartam horas d. Leonardum ex capite xxv Matthaei sermocinantem audivimus everbis Pharisaeorum ad Pilatum ob custodiam sepulchri dominici, ubi inter reliqua ait, non debere nobis mirum videri, si de nobis non omnia pro aequo et decoro licet inculpati alicubi essemus, dicerentur, cum haec domino acciderint, et meminerimus nos, qui Christi nomine gloriamur, discipulos esse, et quod discipulus non supra magistrum, cui etiam post mortem mendacia intentant, planum eum et seductorem nominantes. Item de commisso Pilati, qui, tametsi innocentiam Christi probe pedispectam habuerit et invidiam eorum suboleverit, imo re ipsa experiretur,

52쪽

tamen spe lucri et ne malam caesaris gratiam iniret, scribis, pontificibus

et pharisaeis cum eorum complicibus morem gesserit. Quales et nunc non pauci et nostra aetate inveniuntur, qui aversa a deo facie et eorde reboante etiam ipsorum conscientia praelatis et potentioribus, inhiantes lucello et opimis redditibus eorum, colludunt. Item quod Pilatus Pharisaeorum petitione non gratis assenserit, sicut nec vigiles ad sepulchrum absque pecunia custodiam egerunt. Quam ob rem et olim Germanis in proverbium abierit: Niemant Warin des heiligen Grabs umbsonnst. Quo perspicacius Christo intentatum Pharisaeorum mendacium agnosceretur, dixit, discipulos non potuisse quidem corpus domini ob advolutum saxum sepulchro urto auferre. Tum quod, etiamsi voluissent illud tollere, tamen quo reponerent eos non habuisse. Tertio discipulos adeo fuisse meticulosos, ut domino etiam praesentia sua et multis miraculis editis illis resurrectionem suam inculcare pene labor fuerit, ut liquet ex increduli, late Tholate est Pauca adjecit de fructu resurrectionis Christi et tantum triumphum fideli et memori corde saepius recolere jussit. Inter obsecrationes hoc mihi mirum in modum arrisit, quod ubdam, cujus nomen domino notum est, sic in schedula conscribi jusserat, inter nonnullos simultatem maximam obortam esse, unam ergo partem ecclesiae preces sibi subsidio esse petere, quo dominus pacis utrisque amarulentiam et odium ex animo eripere dignaretur, ut juxta Christi praeceptum, sicut christianos homines decet, concordiam inire et postliminio invicem in gratiam redire possent. Eadem Joannes Hagis secretarius comitum deviola collegam suum ad nos misit, qui nobis diceret, si quid domum scribere vellemus, id ocius fieri oporteret. Cui ad dominam socrum et uxorem literas perserendas dedimus, honoratus est a nobis duobus aureis. Eadem pro responso sollicitatum. Astantes autem in palatio Atrebatensis, ubi Italorum Hispanorum et Germanorum diversi sollicitatores aderant, inter quos etiam Bremenses, quibus omnes mala ominabantur,

potissimum quod comitem Albertum a Mansseid in sua urbe hospitio e ceperint, quibus egredientibus ex conclavi episcopi facies eorum test, monia dabant, quam amice si diis placet ab ipso fuerint excepti, si modo Plinio credimus, Dontem et laetitia et tristitis indicium esse. ει erant quoque ibidem marschalcus de Schomber et Franciscus Conradus de Sichingen Tandem post diutinam moram Atrebatensis ad patrem Granduelam adiit, adeo autem undique ab his, qui causas suas promotas volebant, stipatus erat, ut Eubulus frontem persticare cogeretur sto ab

53쪽

lice rogare episcopum, quo comitum a Waldec mentionem habere vellet. Respondit itaque praesul se hodie primum negocii nostri descriptum accepisse et quam primum ad imperatorem introire possit, se caesarea majestatis resolutionem super his petiturum. Hoc responso contenti abiimus. Habet Atrebatensis in scribarum suorum numero secretarium Nor, cum ex gente Pi ingerorum, quem dum conveniremus, ait, se nostram quidem causam apud episcopum acturum, verum id primum temporis Viglium et Selidum decretum concilii imperialis episcopo detulisse. ωgavi prieterea ipsum, ut si qua nostrae causa mentionem a hero suo fieri audiret, omnia in meliorem partem interpretari satageret, me et Datres illo non ingratos Iuturos. Praebuit spem bonam, ait quoque imperatorem non lacile decretum consiliariorum mutare, sed semper sere illud, ut ipsi proposuissent, subscribere, nisi personae, quas concernat, ejusmodi essent, quod summum adversus eos imperator odium concepisset. Inte rogavit etiam, num ea pecunia, quam comes a Solms a nobis exegisset, soluta a nobis foret necne. Respondi non verum id non per nos, sed per imperatoriam majestatem staret. Si is jubeat et coti a Cattorum primcipis iram nos defendere velit, nos libentissime eam pecuniam Caesari deprompturos. Quam primum in hospitium devenimus, Joannes Haise secretarius Hoiensis ad nos venit, qui acceptis mandatis ad uxorculam nostram, ad comites suos contendit, quod et illi et nobis Deus bene

vertat.

Eadem Ernestus a Solm nobiscum pransus est, et cum mensae accumberemus, Adrianus a Zeriae supervenit, qui longa verborum ambage produxit scriptum ut vocant compromissi inter Coloniensem et nos archiepiscopi sigillo ad id appenso, cum tamen post tot preces nostras ne vocula quidem in eo mutata esset. Sed suus sanctus his oratrigor pene tyrannidem sapiens. Ast frangenda haec nux erat, etiamsi facile videremus, in quos haec modo cuderetur sata. Fama tum serebatur, jussu caesaris multa insignia militaria confici, cum hac inscriptione: Unus Deus, una fides, unus rex. Vidimus eadem in domo Otthonis argentarii molam ad poliendos adamantes paratam, et re ipsa comperimus sabulosum esse, quod adamas non nisi hircino sanguine tepefacto rangatur, sed terendo politur et eo pulvisculo, qui ex duabus gemmis inter se attritis decidit, oleo olivarum admixto terendo super orbem plumbeum teritur et comminuitur. Adamas non politus colorem habet subcinericium foras hispidior.

54쪽

Ηeri domina princeps apud Ferdinandum, hodie apud Caesaremeausam agit suam.

Vidimus apud eundem Otthonem aurisabrum thoracem holosericam arte phrygia depictum cum ex auro puro puto varie decolorato catenularum annulis obductam, quae tribus millibus florenorum veniit. Is isto quod e Colonia Agrippina oriundus esset, nobis animo propensior erat et quotidie sere nos cererisia honoravit. Et post discessum nostrum vitae essit. Quem sinit Deus Lut cum omnibus sanctis adveniente domino Jesu Christo nos iterum videre valeamus. Eadem frater Philippus et ego in horto consulis Herbroti fuimus. Hortus scamnis herbaceis, herbidis pratis daedaliis ambulacris, piscium vivariis, aquis vivis ex flumine Lyco deductis, scaturientibus fontibus interim, qua puteali quoque vinetis et arboribus variorum fructuum superbi Insunt quoque his hortis domunculae aliquot, quarum parietes caesarum acies ad ius depictas habent a cujusque aetatem literis majusculis annotatam. st modo non vacat hujus horti delicias depi gere, qui decem missium florenorum sumptu hero suo applauditur. dem Liborius languens lecto decubuit. Vidimus ante sedes cujusdam civis in suburbiis Augustae habitantis

arma Caesaris cum hoc emblemate Manet virtute quaesituit decus. Hansonem nisterum metatorem regiorum hospitiorum ad coenam vocari jussimus, verum is ante dies aliquot Viennam reversus erat. Caesareani jurisperiti ducatum irrenburgensem laudum quidem imperii esse permittunt, sed ea lege, ut is ducatus a domus Austriae ducibus trienbergensibus in laudum collocetur. Id vero jure a vi fiat, ipsi videant. Nam irienbergenses longe alia afferunt de hoc ducatu. Ein Connec is das sunmaehende then insinvidenn Ist in Ge-Witat, brauchi manna de demantenn. Joannes Colman sicut et pater ejus fuerat Augusto in sedibus nostro hospitio contiguis habitans et caesareae panopitae magister est et armorum faber. Hujus sedes Caesar annis abhinc decem et octo, eo quod se id lacturum in Hispania huic promiserat, cum paucis invisit et uxorem ejus catena aurea et labros viginti aut triginta thaleris honoravit. Domine Deus, verax absque vanitate justus et rectus, qui tuis etiam, quae mentem et corpora eorum recreant modo id cum gratiarum actione fiat non invides da ut in donis tuis te agnoscamus et ita veneremur, ne creaturas tibi domino creatori praeseramus sicque his sugacibus muneribus lauamur, ne immortalia amittamus et te patrem aeter-

55쪽

num cum filio tuo benedicto et spiritu sancto, sive nobis ex voto, sive secus res nobis acciderint, colamus. e Christum dominum nostrum.

Amen.

Eadem Hispani sepeliebant quendam magnatum ex eorum albo, qui crucem purpurei coloris in vestibus ad pectus gestasse christianum putant. . Cum hujus corpus in lassam sepulchri immitterent, primo sacrificuli, deinde caetera turba lanus subsequentium quantum vola manus terrae comprehendere poterant, super ipsum unus jecerunt. Deinde vespillones lassam terra replebant, cujus animae misereatur is, qui novit eum.

Prima Hi d. Musculus ad . Mauritium ex cap. 14 Joannis haec verba explanavit: Ne turbetur cor vestrum neque sormidet est. Sed nos serius advenientes omnia dicta ejus nun assecuti sumus. Inter caetera autem dicebat, perturbationis et timoris apostolorum haec potissimum in causa fuisse, dum audiissent dominum ab iis discedere velle, ignorantiam scilicet et expectationem ei reni alicujus regni, in quo ipsos se domino in principatu se proximiores suturos spem animo conceperant, ambitionem quoque ut in filiis Zebedaei per matrem eorum unus ad dextram, alius ad sinistram sedere possent petentibus liquet. Item inutiles et supervacaneas tristitias etc. item longe aliam Christi domini fuisse conditionem, qui omnium, quae illi acciderent et ad quem finem pertinerent praescius erat, habuisse vero discipulos nullam sui doloris aut timoris justam causam. De timore hanc similitudinem adducens. Sicut in fluento turbida reddita aqua fundus videri non potest, et in limpidissimo sonte, si aquas moveas, claritas non apparet, ita in corde hominis timore perturbati cogitationes purae et praeclarae non oriuntur. Quod autem discipuli timoris sui causam non habuerint, has rationes reddidit. Primo quod dominum ipsis Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis αdixisse noverant. Secundo, tametsi tristitia ex hoc, quod dominus dixerat, Vado affecti fuerant, meminisse tamen debebant, eundem quoque dixisse: , Iterum venio ad vos. etc. ertio, quod ea, quae Christo eventura erant, nihil illis periculi allatura essent. Nihil enim id temporis illis durius aut mali illatum est, licet postea temporis praefinit ob Christi gloriam sanguinem suum effuderint. Postremo etsi quid ejusmodi sufferre debuissent, memores tamen et eos et causae suae bonitatis et verborum Christi esse oportuit etc. Inserens insuper de bonitate causae, quam professores evan-

56쪽

gelii et ipsis adhaerentes defendunt, quae semper uerit, est et sutura sit justissima, et eam esse talem, cui nemo resistere possit. Nec quod nobis adversi quippiam hic Augustae, inquit, accidit, causa nostra bonitas in eulpa est, quam adhuc sustinemus et sustinebimus in perpetuum. Est

enim causa non honoris nostri et operum nostrorum, sed ipsa domini veritas, doctrina sinceritatis et recta sacramentorum administratio Bonitatem causae, inquit, habemus, ea vero, quae sunt praeter veritatem evam gelii divini nominis honorem et non laciunt ad salutem nostram. Apage sint et valeant in malam crucem. Si vero nobis non omnia ex votis cesserunt et nonnulla inique perpessi sumus, id non optima nostrae causae, sed quod nos in hac re non ut decuit gesserimus et ingratitudini nostraeae male acta impaenitentique vitae nostra acceptum seramus. Nam im quit, apud nos Augustanos nemo vel obolum pro administratione sacramentorum dare opus habuit, et tamen adeo nobis conciones sacrae, ipsa simul et sacramenta taedio fuerunt, ut abominari ea videremur. Haec imquam, et similia nobis malorum causa fuerunt, non quam gerimus causa est. Repetiit et hoc Christo non satis suisse, quod diceret, Non turbetur cor Vestrum α, quin, Neque sormidet. adjiceret. Jussit igitur ut in optima gausa animos nostros non desponderemus ac semper nos ex verbis Christi consolaremur et erigeremus, etiamsi potentissimos orbis causa resistere

cernamus. Fuerunt, inquit, apostoli piscatores, idiotae, homines abjecti, verum tam magna aggressi sunt confidentes et erigentes se spiritu a domino illis in hoc dato et recordatione verborum Christi. Nihil igitur vos offendimini, si nos sorte succumbamus Macte virtute et animi viri fortes estote, nec animum adiciatis. Nostis enim quidnam et ethnici de bono viro dicant. Quod a recto discedere non debeat, dixere, mundi crepent licet ruina et fractus illabatur orbis etc. Item coarguit, quod immisericordes passim erga perturbatos et afflictos simus ita ut amictos praetereamus non solum non consolantes, sed insuper eos aut derideamus aut prae superbia contemnamus. Quod et David in persona Christi psalm. 22 conqueritur lege totum psalmum). Jussit igitur archetypo nostrum Christum imitari, miseros verbo domini sustentari, hic enim discipulos nusquam inconsolatos reliquit. Duo itaque haec nos amplecti praecipiebat, ut scilicet verbo domini innitamur ac nos ipsos una ac Datres in afflictionibus invicem verbis domini et recordatione promissionum ejus solemur, ac Deum oremus, ut spiritum suum bonum mittat, qui nos in verbo corroboret et domini voluntati obtemperare doceat. Fiat ita et

57쪽

Musculus doctus et pius multis leonibus, aquilis et gryphis timori

est. Memor sit ejus dominus juxta bonitatem suam. Eadem venit scriba furtivus ille asserens scriptum. Eadem nobis Hemannus ab Amelumen ex juris licentiato pejor capitaneus actus, qui, ut mihi videbatur, affatum nostrum appetens obviam venit. Nepos Coloniensium et Moguntinensium exagitat aulas, laxit Deus ne illi male cedat. In dominico Augustano in candido marmore hoc monumentum deauratis literis insculptum Melchio Lindius nobis exaravit, ut praesens ostendit schedula:

Dolet coccie aves ad ευκόρακος advolare. Nam Adolphus archiepiscopus et caeteri murmurabant, quod Eubulus Musculum et alios convivio excepiSSet.

Eadem Liborius tmendetinus ante meridiem Atrebatensem convenire nequibant, doctorem vero Haseu allocuti sunt.

Haec dies vel quod . Walpurgi sive mavis apostolis Philippo et Jacobo sacra foret, aut nescio quam abi istis ab ethnicis desumptam consuetudinem celebrior erat erat autem prima Mi a multis Hispanis

et aliis rondes omnium arborum et equis et mulis nec non et curribus urbi importati sunt. Qui unum et perpetuum ver est, is nobis conscientias nostras rite in praeceptis suis et in Christo vernari donet, quo nos ad antiquum dierum cum laetitia perveniamus. prandio Liborius et endetinus rursus Atrebatensem requirunt, qui aurea promissa dederat. Marquardus hac septimana nos nihil responsi accepturos divinabat.

Deinde ratres et ego comitem ilhelmum super eripis comprin

58쪽

missi, cum ipso consultaturi, adimus, apud quem hinc inde disputatum est, sed laugiseri parum inde emanavit. Visum est nobis ob quosdam

sermones novercam nostri egregiam mentionem si dii volunt apud e mitem Wilhelmum secisse. Conditur novus articulus inter Colaniensem et nos. Si recipiatur, et alium hic procreaturus St. Haec ipsa dies terminus erat centum et sesquicentum florenorum novercae in vitalicium solvendorum. Martinus Bucerus contra into

hominibus hujus seculi condemnari et haberi ludibrio proprium est eorum, quos justificat et glorificat deus. Eadem dum Caesaris aliquot proceres aulici pila ludunt in theatro

Augustanorum civium expensis et sumptu in hoc constructo, subito murus cadens subsidet, ruina sua latomos duos et non paucos ex aliis brachiis et cruribus laedens, licet vetitum sit ne proderetur unum aut alterum ex hoc casu mortem oppetiisse.

Iberi, qui in ducatu irtenbergens hyberna egerunt, Hispanis suis Augustae torpentibus quotidie plaustra aliquot serinae mittunt. Narratum quoque nobis est, coriarium unum hic Augustae habitantem nongentas cervorum pelles ex Venatu Hispanorum sibi hac aestate comparasse. Sic miseri Germani magno agricolarum dispendio et ipsorum imdibrio Iberorum et regiorum adulatorum genti suas Venationes reser

varunt.

Domine Deus et pater coelestis, tu ipse es, qui et quorum tu vis misereris et eorum orationes exaudis. Propterea ad te omnis caro veniet. Exaudi nos, quaesumus, per admirabilem justitiam tuam. enim es Deus salutaris noster et spes omnium finium terrae ac a mari longe propitius esto Germaniae tuae innumeris modis afflictissimae. ibi domino fatemur, peccavimus, contemnentes tuum verbum et ingrati erga benignitatem tuam scimus. Propterea nobis haec mala omnia contingunt. Sed nunc, domine, recordatus filii pacificatoris et misericordiae tuae antiquae, tu nos corripe, sed non in furore irae tuae, ac libera nos de gente hae non sancta Et quia populus tuus sumus ovesque pascuae tuae, in viam tuam nos reduc Quanquam enim, o pater juste, millies majora his mereamur, quia tamen apud te propitiatio est, terribilis non sis, idque per Jesum Christum dilectum filium tuum, qui tecum eum s. spiritu vivit et regnat unus et idem Deus per omnia secula seculorum. Amen.

In consilio imperiali aliquando tentatum est, rebellibus in gratiam

59쪽

acceptis horum trium optionem dare, ut vel archiducem in Hispaniam deducerent, aut proprio aere Caesari in Germania ad menses aliquot m, litarent, aut magna pecuniae summa quod et nobis evenit se redi

merent.

ij Mi amanuensis ille Augustanus scriptum aliquod nobis asserens

venit. Eadem d. Musculus hora et loco consuetis ex cap. 14 Joannis verba haec narrando prosecutus est, scilicet: udistis quod ego dixi vobis, vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique quod dixerim Vado ad patrem, quia pater major me est etc. Inter caetera ait: Ex hoc quod Christus dixerit, jam instante malo, si diligeretis me etc., duas quaestiones oriri, unam, num Christus de amore discipulorum suorum erga se dubitaverit, alteram, an discipuli Christum amaverint. --bas si recte memini sic solvit. Certum esse dominum a discipulis pedi sancte adamatum, neque etiam dominum de hoc vel dubitasse, vel dixisse. Sed cum amor duos gradus habeat, unus est, ut amicus cum amico libemtissime conversetur et agat, quod et maxime a discipulis factum sit. Is gradus quoque ex verbis Christi constat, ubi diciti ater et ego apud eum mansionem laciemus etc. Alter gradus est, quod adamatus vel adamati honorem, gloriam et fortunas sive magna sive parva ab eo acceperint, promota velint et in hoc studio delectantur. Hic autem in discipulis adhuc aliquid carnem sapiens haesisse. Quod tametsi Christum redamaverint, non tamen eram ejus gloriam quaesierint, nec eas res, de quibus dominus dixerat justa meditatione et deliberatione animi perpenderint. Item hoc exemplo sui amoris Christum nos haec docere voluisse. Primo nos Deum patrem, filium et spiritum sanctum amare debere, amare magistratus, amare Verbi ministros, parentes, dominos, proximos, idque et mutuo et reciproce. Obiter quoque de decenti ordinario et justo amore, et qualis is sit, dixit. Exempli gratia. Si uxor maritum adamaret, ut illum cochleae instar semper domi haerere velit, quo ipsa semper illo rui queat, nec foras ad negociationes suas aut ad alia necessaria munera obeunda prae amore hoc carere ad tempus vellet. Hic, imquit, amor nec commodi nec docoris quicquam habet, nam hoc utrisque et in damnum cederet et culinae aerique familiari dispendium inferret. Non absimile sit, si pater aliquis filium vel ad aliam urbem, vel ad exteras nationes, vel ad excolendum ingenii sui solum, vel mercaturam aut artem mechanicam discendas mittere destinaverit, filius vero tanto amore erga patrem affectum se esse praetenderet, ut se a patre non divelli velit nec alia mittere pateretur. Nonne hic futilis esset amor Nam filium in

60쪽

55 omnibus obedientiam patri praestare debere, utique, quod pater melius

noverit et perspectum habeat, quid filio prosit ac secus, quam filius agnoscere aut scire ipsemet possit. Sicque et discipulorum amorem non ex omni parte integrum suisse, qui Christum apud ipsos hic in terra mansisse magis optassent, quam ad tantum salutis opus et gloriam suam transire. Item idem ore, si quis in luctu ob obitum parentum vel amicorum maerore supervacaneo lugeret contristareturque, quasi illis vitam beatiorem in coelesti patria invideat. Dolor enim, inquit, de amissione parentum vel amicorum justus est, verum is suas metas habet, quos ultra citraque egredi non decet. Id quoque notavit Dominum non verbis durioribus usum esse, quale est, moriar α, aut Simile; sed Sermonem per e positionem mitigasse, scilicet, vado ad patrem α, sicut Paulus non dixerit, cupio moriα, sed, dissolvi cupio. Non est enim res digna, inquit, duriore oratione de morio inter Christianos disserere. Quid enim aliud, inquit, est mori, quam si quis annosum et vetulum caballum, qui toto die currum vel bigam traxerit, jam lassum sub noctem solvat, requiescere permittat, interim et pabulum illi praebens. Non aliter, ait, vetus noster Adam in biga carnis emaceratus et anima, quae e supernis et in superna revertitur, in ergastulo corporis detenta, in morte solvitur, et tunc caro et ossa requiescunt, anima vero libera ad beatam patriam remigrati Ad hunc infit modum pius pater samilias morbo debilitatus ubi se morti jam vicinum viderit, liberos vel amicos hortari vel consolari posset Nolite maerore assici, ego enim jam dudum in hoc stadio currendi aut hujus itineris sum pertaesus. Vado ad quietem, non morior coelum repetam, ubi semper cum domino ero etc. His addidit de verbis domini, dicens, quia pater major me est, ex hoc loco Arianos virus suum Suxerunt, qui Christum in persona patre minorem esse contendebant. Sed si considerassent, inquit d. Paulum ad Philippenses 3, aequalis Deo forma est ut homo etc. allegans et locum d Petri, symbolum quoque Athanasii, qui de Christo ait, aequalis patri juxta divinitatem, minor patre juxta humanitatem etc. Nec est, inquit, filius Christus nec in duo divisus, sed verus Deus et homo verus. Sicut de Deo patre dicere possumus: Pater est in coelo, pater est in terris. Quod utrumque Verum est. Nam anima patris in coelo, corpus vero in terris est. At de his se luculentius ad seriam sextam dicturum promisit. Est enim Musculus verborum domini elegantissimus dispensator, qui nec unum uota vel apicem, ne dicam oculam inexcussam relinquit. Confirmet in ipso dominus, quod operatus est

in eo.

SEARCH

MENU NAVIGATION