Anicii Manlii Severini Boetii Consolationis philosophiae libri quinque

발행: 1751년

분량: 174페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

161쪽

Haec est essiciens magis

Longe caussa potentior, Quam quae materiae modo Impressas patitur notas.

Praecedit tamen excitans, Ac vires animi moVens,

Vivo in corpore passio. Cum vel lux oculos serit, Vel vox auribus instrepit: Tum mentis vigor excitus, Quas intus species tenet, Ad motus simileis vocans, Notis applicat eXteris, Introrsumque reconditis Formis miscet imagineS. Quod si in corporibus sentiendis, quamvis assiciant instrumenta sensuum forinsecus objectae qualitates, animique agentis vigorem passio corporis antecedat, quae in se actum mentis proVocet, excitetque interim quiescenteis intrinsecus formas: si in sentiendis, inquam, corporibus animus non passione insignitur, sed ex sua vi subjectam corpori judicat pasaonem, quanto magis ea quae cunctis corporum assectionibus absoluta sunt, in discernendo non objecta extrinsecus sequuntur, sed actum suae mentis

162쪽

nitiones diversis ac disserentibus cessere substantiis sensus enim solus cunctis aliis cognitionibus destitutus, immobilibus animantibus cessit: quales sunt conchae maris, quaeque alia saxis haerentia nutriuntur imaginatio vero mobili lbus bellu is, quibus jam inesse fugiendi, appeten ldive aliquis videtur assectus ratio vero huma in tantum generis est, sicuti intelligentia sola di ivini quo fit ut ea notitia ceteris praestet, quae suapte natura non modo proprium, sed ceterarum quoque notitiarum subjecta cognoscit quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur, nihil es e illud universale dicentes,

quod sese intueri ratio putet quod enim sensi bile, vel imaginabile est, id universum esse non post aut igitur rationis verum esse judicium,

nec quidquam es sensibile aut quoniam sibi notum sit plura sensibus, et imaginationi es e subjecta, inanem conceptionem essse rationis, quae quod sensibile sit, ac singulare, quasi quid- dam universale consideret ad haec, si ratio contra respondeat, se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in universitatis ratione conspicere illa vero ad universitatis cognitionem adspirare non posmeri quoniam eorum notio cor- poraleis figuras non possit excedere de rerum Vero cognitione, firmiori potius persectiorique

judicio es e credendum in hujusmodi igitur lito,

163쪽

nos, quibus tam ratiocinandi, quam imaginandi etiam sentiendique vis inest, nonne rationis potius causam probaremus simile est, quod humana ratio divinam intelligentiam futura, nisi ut ipsa cognoscit, non putat intueri nam ita dis seris, si quae certos ac necessarios habere non videantur eventus, ea certo eventura praesciri l nequeunt harum igitur rerum nulla est praestientia, quam si etiam in his esse credamus, nihil erit, quod non ex necesssitate proveniat si igitur, uti rationis participes sumus, ita divinae judicium mentis habere postamus, sicut imaginationem sensumque rationi cedere oportere judicavimus, sic divinae sese menti humanam summittere rationem justissimum censeremus.

quare in illius summae intelligentiae cacumen, si post unus erigamur illic enim ratio videbit, quod in se non potest intueri id autem est, quonam modo etiam quae certos Xitus non habent, certa tamen videat, ac definita praenotio;

neque id sit opinio, sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas. Quam variis terras animalia permeant figuris l Namque alia extento sunt corpore, pulVerem

que Verrunt,

Continuumque trahunt vi pectoris incitata sub

cum .

164쪽

sunt quibus alarum levitas vaga Verberetque

Ventos,

Et liquido longi spatia aetheris enate Volatu, Haec pressissesbio vestigia gressibusque gaudent, Vel virideis campos transmittere, vel subire sib

Quae variis videas licet omnia discrepare sormis, Prona tamen facies hebetes valet ingravare sensu SaUnica gens hominum celsum levat altius cacu

men,

Atque levis recto stat corpore,despicitque terras. Haec ,nisi terrenus male desipis,admonet figura, Qtii redio coelum vultu petis, exerisque ron

In sublime seras animum quoque, ne graVata pessum Inserior sidat mens corpore celsius leVato. Quoniam igitur, uti paullo ante monstratum est, omne quod scitur, non ex sua, sed ex comprehendentium natura cognoscitur, intueamur nunc quantum fas est, quis sit divinae substantiae status, ut quaenam etiam scientia ejus sit, possimus agnoscere Deum igitur aeternum esta, cunctorun ratione degentium commune judicium est quid sit igitur aeternitas, consideremus.

165쪽

haec enim naturam nobis pariter divinam, scientiamque patefecerit aeternitas igitur est, imterminabilis vitae tota simul et perseeta possessio; quod ex collatione temporalium clarius liquet. nam quidquid vivit in tempore, id praesens a praeteritis in futura procedit nihilque est in tempore constitutum, quod totum vitae suae spatium pariter possit amplecti sed crastinum quidem nondum apprehendit hesternum vero jam perdidit in hodierna quoque vita non amplius vivitis, quam in illo mobili transitorioque momento quod igitur temporis patitur conditionem, licet illud, sicut de mundo censuit Aristoteles, nec coeperit umquam esse, nec desinat, vitaque ejus cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale est,ut aeternum esse jure credatur non enim totum simul,infinitae licet vitae

spatium comprehendit, atque complectitur sed sutura nondum transacta jam non habet quod igitur interminabilis vitae plenitudinem totam pariter comprehendit, ac posssidet, cui neque futuri quidquam absit, nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse jure perhibetur idque necesse est, et sui compos praesens sibi semper assisl ere, et infinitatem mobilis temporis habere praesentem unde non recte quidam, qui cum audiunt visum Platoni, mundum hunc nec habuista imitium temporis, nec habiturum esse desectum,

166쪽

hoc modo conditori conditum mundum fieri coaeternum putant aliud est enim per interminabilem duci vitam, quod mundo Plato tribuit: aliud interminabilis vitae totam pariter coni, plexam esse praesentiam, quod divinae mentis proprium esse manifestum est neque enim De us conditis rebus antiquior videri debet temporis quantitate, sed simplicis potius proprietate naturae hunc enim vitae immobilis praesentarium statum, infinitus ille temporalium rerum motus imitatur Cumque eum iungere, atque aequare non possit, e immobilitate deficit in motum, X simplicitate praesentiae decrescit in infinitam futuri ac praeteriti quantitatem; et, cum totam pariter vitae suae plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso, quod aliquo modo numquam esse desinit, illud, quod implere atque exprimere non potest, aliquatenus videtur ae mulari, alligans se ad qualemcumque praesentiam hujus exigui volucrisque momenti quae, quoniam manentis illius praesentiae quandam gestat imaginem, quibuscumque contigerit, id

praestat, ut es videantur quoniam Vero manere non potuit, infinitum temporis iter arrbpuit eoque modo factum est, ut continuaret eundo vitam, cujus plenitudinem complecti non valuit permanendo itaque si digna rebus nomina velimus imponere, Platonem sequenteS,

167쪽

Deum quidem aeternum mundum verὁ dica mus esse perpetuum quoniam igitur omne ju. dicium secundum siti naturam, quae sibi subjecta sunt, comprehendit est autem Deo semper aeternus, ac praesentarius status scientia quoque ejus, omnem temporis supergressa motionem, initiae manet simplicitate praesentiae, infinitaque praeteriti ac futuri spatia complectens, omnia, quasi jam gerantur, in sua simplici cognitione considerat itaque si praesentiam pensare velis, qua cuncta dignoscit, non esse prae. scientiam quasi futuri, sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis unde non praevidentia, sed providentia potius dicitur, quod porro ab rebus infimis constituta, quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat quid igitur postulas, ut necessaria fiant, quae divino lumine lustrentur, clim ne homines quidem necessaria faciant esse, qua videant Pnum enim quae praesentia cernis, aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus: minime atqui,

si est divini humanique praesentis digna collatio, uti vos vestro hoc temporario praesenti quaedam videtis, ita ille omnia suo cernit aeterno. quare haec divina praenotio naturam rerum, proprietatemque non mutat, taliaque apud se

praesentia spectat, qualia in tempore olim fit ltura provenient nec rerum judicia confundit,

168쪽

unoque suae mentis intuitu tam necessarie, quam non necessarie ventura dignoscit sicuti vos clam pariter ambulare in terra hominem, et oriri in coelo solem videtis, quamquam simul utrumque conspectum, tamen discernitis, et hoc voluntarium, illud esse nece sarium judicatis ita igitur cuncta despiciens divinus intui tus, qualitatem rerum minime perturbat apud se quidem praesentium, ad conditionem veris temporis futurarum quo fit, ut hoc non sit opinio, sed veritate potius niXa cognitio, cum exstiturum quid esse cognoscit, quod idem exsistendi necesssitate carere non nesciat heic si dicas, quod eVenturum Deus videt, id non evenire non posse quod autem non potest non evenire, id ex necessitate contingere, meque ad hoc nomen necesssitatis adstringas fatebor rem quidem solidissimae veritatis, sed cui vi aliquis nisi divini speculator accessierit respondebo

namque idem futurum, cum ad divinam noti. onem refertur, necessarium cum vero in sua natura perpenditur, liberum prorsus atque ab-s hilum videri duae sunt etenim necessitates; simplex una vehit quod necesi est omneis homines es e immortaleis alier conditionis, ut si aliquem ambulare scias, eum ambulare necessi est quod enim quisque novit, id es albter ac notum est, nequit sed haec conditio mi,

169쪽

nime secum illam simpliceta trahit hanc enim necesssitatem non propria facit natura, sed conditionis adjectio nulla enim necessitas co git incedere voluntarie gradientem, quamVise.

um tamen, cum graditur, incedere necessarium

sit eodem igitur modo, si quid providentia praesens videt, id esse necesse est, tametsi nullam

naturae habeat necessitatem atqui Deus ea futura, quae e arbitrii libertate proVeniunt,praesentia contuetur haec igitur, ad intuitum relata divinum, necessaria fiunt per conditionem divinae notionis per se vero considerata, ab absoluta naturae suae libertate non desinunt fient igitur proculdubio cuncta, quae futura Deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur arbitrio quae quamvis eveniant, exsistendo tamen propriam naturam non amittunt quae prius, quam fierent, etiam non evenire potuis ent. quid igitur refert non esse neces aria, cum propter divinae scientiae conditionem modis omnibus, necessitatis instar evenianti hoc scilicet, quod ea quae paullo ante proposui, sol oriens, et gradiens homo, quae dum fiunt, non fieri non postant eorum tamen unum prius quoque quam fieret, neces e erateXsisteres alterum vero minime ita etiam quae praesentia Deus habet, dubio procul exsistunt: sed eorum hoc quidem de rerum necessitate de-

170쪽

scendit illud vero de potestate sacientium haud igitur injuria digimus, haec, si ad divinam noti

tiani reserantur, necessaria si per se considerentur, necessitatis esse nixibus abs , luta sicuti omne quod sensibus patet, si ad rationem reseras, universale est: si ad seipsum respicias, singulare. sed si in mea, inquies, potestate situm est muta. re propositum, Vacuabo proVidentiam, cum, quae illa praenoscit, forte mutavero respondebo, propositum te quidem tuum posse deflectere, sed, quoniam et id te pose, et an facias, quo-Ve conVertas, praesens providentiae veritas imtuetur, divinam te praescientiam non posta vitare; sicuti praesentis oculi emugere non possas intuitum, quamvis te in varias actiones libera Voluntate converteris quid igitur, inquies t ex meane dispositione scientia divina mutabitur, ut cum ego nunc hoc, nunc illud velim, illa quo

que noscendi vices alternare videatur: mini me omne namque futurum divinus praecurrit intuitus, et ad praesentiam propriae cognitionis. retorquet ac re Vocat; nec alternat, ut cXistimas, nunc hoc, nunc illud praenoscendi vices; sed uno Et mutationes tuas manens praeVenit atque complectitur quam comprehendendi omnia visendique praesentiam, non e futurarum pro Ventu rerum, sed e propria Deus simplicita. te brtitus est ex quo illud quoque resolvitur,

SEARCH

MENU NAVIGATION