장음표시 사용
151쪽
entia suturis rebus eveniendi necessitatem non videatur inferre etenim si quispiam sedeat, opinionem quae eum sedere conjectat, veram esse necesse est atque e converso rursus, si de quopiam vera sit opinio, quoniam sedet, eum sedere necesse est . in utroque igitur necessitas inest: in hoc quidem sedendi, at Vero in altero veritatis sed non iccirco quisque sedet, quoniam vera est opinio sed haec potius vera est, quoniam quempiam sedere praecessit ita cum causaveritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas similia de pro videntia, futurisque rebus ratiocinari oportet. nam etiam si idcirco, quoniam futura sunt, providentur; non vero ideo, quoniam providentur, eveniunt nihilominus tamen a Deo vel ventura provideri, vel provisa evenire neces est: quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est jam vero quam praeposterum est, ut aeternae praescientiae temporalium rerum eventus causa es dicatur quid est autem aliud arbitrari, ideo Deum sutura, quoniam sim e. Ventura, proVidere, quam putare quae olim acciderunt, causam summae illius esse providentiae λad haec, sicuti,cum quid esse scio, id ipsum es ne,ces est cita cum quid futurum novi, id ipsum futurum esse necessse est sic fit igitur, ut eventus
praescitae rei nequeat evitari postremo siquid
152쪽
aliquis aliorsum, atque sese res habet, existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fablax, ab scientiae veritate longe diversa quares quid ita futurum est, ut ejus certus ac necessarius non sit eventus, id eventurum esse praesciri
qu1 poterit sicut enim scientia ipsa impermista est salsitati ita id quod ab ea concipitur, es e aliter, atque concipitur, nequit ea namque cali
sa est, cur mendacio scientia careat, quod se itarem quamque habere necesse est, uti eam sese habere scientia comprehendit quid igitur quonam modo Deus haec incerta futura praenoscitῖ nam si inevitabiliter eventura censet, quae etiam non evenire possibile est, fallitur quod sentire non modo nefas est, sed etiam voce proserre. at si, uti sunt, ita ea futura esse decernit, ut aeque vel fieri ea, vel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia, quae nihil certum,
nihil stabile comprehendit aut quid hoc refert vaticinio illo ridiculo Tiresiae quidquid di
cam, aut erit, aut non. quid etiam divina proevidentia humana opinione praestiterit, si, uti homines, incerta judicat, quorum est incertus eventus quod si apud illum rerum omnium certissimum sontem nihil incerti es potest, certus eorum est Ventus, quae futura firmiter ille praescierit quare nulla est humanis consiliis, actionibusque libertas quas divina mens sine sal
153쪽
sitatis errore cuncta prospiciens, ad unum allibgat et constringit eventum quo semel recepto, quantus occasus humanarum rerum consequatur,liquet frustra enim bonis,malisque praemia, poenaeVe proponuntur, quae nullus meruit liber ac voluntarius motus animorum idque omnium videbitur iniquisssimum, quod nunc aequis simum judicatur, vel puniri improbos, Vel remunerari probos quos ad alterutrum non propria mittit voluntas, sed futuri cogit certa necessitas nec vitia igitur, nec virtutes quidquam fuerint, sed omnium meritorum potius ista ataque indiscreta confusio quoque nihil scelerat, us excogitari potest, cum e providentia rerum, omnis ordo ducatur, nihilque consiliis liceat humanis, sit, ut vitia quoque nostra ad bonorum omnium reserantur auctorem igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est quid enim vel speret quisquam, vel etiam deprecetur, quando optanda omnia series indeflexa connectit auferetur igitur unicum illud inter homines Deumque commercium, sperandi scilicet ac deprecandi siquidemjustae humilitatis pretio inaestimabilem vicem divinae gratiae promeremur qui solus modus est, quo cum Deo colloqui homines posse videantur, illique inaccescte luci prius quoque quam impetrent, ipsa supplicandi ratione conjungi quae si recepta
154쪽
futurorum necessitate, nihil virium habere cre dantur, quid erit, quo summo illi rerum prin cipi connecti atque adhaerere possimus quare necesse erit humanum genus, uti paullo ante cantabas, disieptum atque disjunctum suo sonte fatiscere. Quaenam discors foedera rerum Causa resolvit quis tanta Deus Veris statuit bella duobus, Ut quae carptim singula constant, Eadem nolint mista jugari ZAn nulla est discordia veris, Semperque sibi certa cohaerent ΤSed mens, caecis obruta membris,
Rerum tenueis noscere neXus. Sed cur tanto flagrat amore
Veri tectas reperire notas ρScitne, quod appetit anxia nosse ΤSed quis nota scire laborat ρAt si nescit, quid caeca petit' Quis enim quidquam nescius optet PAut quis valeat nescit sequi ξQuove inveniat, quisve repertam Queat ignarus noscere sormam PAeschin mentem cerneret altam,
Pariter summam et singula norati
155쪽
Nunc membrorum condita nube, Non in totum est oblita sui, Summamque tenet singula perdens. Igitur quisquis vera requirit, Neutro est habitu nam neque noVit, Nec penitus tamen omnia nescit: Sed quam retinens meminit, summam Consulit, alte visa retractans, Ut servatis queat oblitas Addere parteis.
Tum illa, vetus, inquit, haec est de providentia querela, arcoque Tullio, cum divinationem distribuit, vehementer agitata, tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita sed haud quaquam ab ullo vestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita cujus caliginis
causa est, quod humanae ratiocinationis motus ad divinae praescientiae simplicitatem non potest admoveri quae si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui quod ita demum patefacere, atque expedire tentabo, si prius ea quibus moveris, expendero quaero enim, cur illam solventium rationem minus emcacem putes quae quia praescientiam non es futuris rebus causam necessitatis existimat, nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat num enim tu aliunde argumentum futurorum necessi-
156쪽
tatis trahis, nisi quod ea quae praesciuntur, non evenire non possunt si igitur praenotio nullam futuris rebus adjicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare quid est, quod voluntarii
exitus rerum ad certum cogantur Ventum etenim positionis gratia, ut quid consequatur advertas, statuamus nullam esse praescientiam. num igitur, quantum ad hoc attinet, quae exarbitrio eveniunt, ad necessitatem coguntur minime statuamus iterum esse, sed nihil rubus necessitatis injungere,manebit,ut opinor, eadem V hintatis integra atque absoluta libertas sed praescientia, inquies,tametsi futuris eveniendi necessitas non est, signum tamen est, necessario ea esse ventura hoc igitur modo, etiam si praecognitio non fuis et neces arios futurorum exitus es constaret omne etenim signum, tantum quid sit, ostendit, non vero essicit quod designat. quare demonstrandum prius est, nihil non ex necessitate contingere, ut praenotionem signum esse hujus necesssitatis appareat alioquin si haec nulla est, nec illa quidem ejus rei signum pote rit es e, quae non est jam vero probationem firma ratione subniXam constat, non e signis, neque petitis extrinsecus argumentis,sed eXConvenientibus necesssiariisque causis es e ducendam. sed qui fieri potest, ut ea non proveniant, quae futura esta providentur quasi vero nos ea, quae
157쪽
providentia sutura esse praenoscit, non eventura credamus ac non illud potius arbitremur, licet eveniant, nihil tamen, ut evenirent, sui natura necessitatis habuisse quod hinc sacile perpendas licebit plura etenim dum fiunt, subjecta oculis intuemur ut ea, quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigaeci atque ad hunc modum cetera num igitur quidquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit minime frustra enim esse artis essec. tus, si omnia coacta moverentur quae igiturciam fiunt, carent existendi necessitate, eadem prius quam fant, ne necessitate futura sunt. quare sunt quaedam eventura, quorum exitus ab omni necessitate sit abso itus nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod quae nunc fiunt prius quam fierent, Ventura non fuerint haec igitur etiam praecognita liberos habent eventus nam sicut scientia praesentium rerum nihil his, quae fiunt ita praescientia futurorum nihil his, quae ventura sunt, neces tatis importat sed hoc, inquis, ipsum dubitatur, an earum rerum, quae necesὀrios eXitus
non habent, ulla possit esse praenotio dissonare etenim videntur: putasque, si praevideantur, consequi necessitatem si necesssitas dest, minime
praesciri, nihilque scientia comprehendi pos enisi certum quod si, quae incerti sunt exitus,
158쪽
ea quasi certa providentur, opinionis id se caliginem, non scientiae veritatem aliter enim ac sese res habeant, arbitrari, ab integritate scientiae credis esse diversum cujus erroris causa est, quod omnia, quae quisque novit, ex ip
rum tantum vi atque natura cognosci existimat quae sciuntur, quod totum contra est omne enim quod cognoscitur, non secundum sui vim, sed secundum cognoscentium potius comprehenditur facultatem nam ut hoc brevi li- queat exemplo, eandem corporis rotunditatem aliter visus, aliter tactus agnoscit ille eminus manens, totum simul actis radiis intuetur hic vero cohaerens orbi atque conjunctus, circa ip- sum motus ambitum, rotunditatem partibus
comprehendit ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intel- ligentia contuetur sensus enim figuram insu, jecta materia constitutam imaginatio Vero O. lam sine materia judicat figuram ratio vero hanc quoque transcendit, speciemque ipsam, quae singularibus inest, universali consideratibine perpendit intelligentiae vero celsior ocul lus exsistit supergres namque universitatis ambitum, ipsam illam simplicem formam pura
mentis acie contuetur in quo illud maxime com siderandum est quod superior comprehendendi vis amplectitur inferiorem inferior vero ad
159쪽
superi rem nullo modo consurgit neque enim
sensus aliquid extra materiam valet, vel universales species imaginatio contuetur, Vel ratio capit simplicem sorinam sed intelligentia quasi desuper spectans, concepta forma, quae subsunt etiam cuncta dijudicat; sed eo modo, quo sormam ipsam, quae nulli alii nota esse poterat,
comprehendit nam et rationis universum, et imaginationis figuram, et materiale sensibile cognoscit, nec ratione utens, nec imaginatione, nec
sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam,cuncto prospiciens ratio quoque cum quid universale respicit, nec imaginatione, nec sensibus utens, imaginabilia, vel sensibilia comprehendit haec est enim, quae conceptionis suae universale ita definit homo est animal bi pes rationale quae cum universalis notio sit, tum imaginabilem, sensibilemque esse rem nullus ignorat, quod illa non imaginatione, vel sensu, sed rationali conceptione considerat imaginatio quoque tametsi ex sensibus visendi, sormandique figuras sumsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque collustrat, non sensibili, sed imaginaria ratione judicandi videsne igitur, ut in cognoscendo cuncta sua potius facultate, quam eorum quae cognoscuntur, utantur neque id injuria nam clam omne judicium judicantis actus exsistat, necesse est, ut suam π
160쪽
quisque operam non ex aliena, sed ex propria potestate perficiat. Quondam porticus attulit
Obscuros nimium senes, Qui sensus, et imagines corporibus extimis Credant mentibus imprimi, Ut quondam celeri stylo Mos est aequore paginae Quae nullas habeat nota Presias figere litteraS.
Sed mens si propriis vigens Nihil motibus explicat, Sed tantiim patiens jacet Notis subdita corporum, Cassasque in speculi vicem Rerum reddit imagines, Unde haec sic animis viget Cernens omnia notioῖQuae vis singula prospicit, Aut quae cognita dividit ZQuae divisa recolligit, Alternumque legens iter Nunc summis caput inserit, Nunc desidit in infima, Tum sese reserens sibi, Veris salsa redarguit Z