Anicii Manlii Severini Boetii Consolationis philosophiae libri quinque

발행: 1751년

분량: 174페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

131쪽

ad rem me, inquit, omnium quaestu maximam vocas, cui vix exhausti quidquam satis sit talis namque materia est, ut una dubitatione silccisa, innumerabiles aliae, velut hydrae capita, succrescant nec ullus fuerit modus, nisi quis eas vivacillsino mentis igne coerceat in hac enim de

providentiae simplicitate, de sati serie, de repentinis casibus, de cognitione, ac praedestinatione divina, de arbitrii libertate quaeri solet: quae quanti oneris sint, ipse perpendis sed quoniam haec quoque te nos e quaedam medicinae tuae portio est, quamquam angusto limite rei poris septi, tamen aliquid delibare conabimur.

quod si te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paullisper disseras Volupta tem dum nexas sibi ordine contexo rationes. ut libet, inquam tum velut ab alio orsa primicipio, ita dis eruit omnium generatio rerum, cunctusque mutabilium naturarum progressus, et quidquid aliquo movetur modo, causas, or-idinem, formas ex divinae mentis stabilitate sortitur haec in suae simplicitatis arce composita,

multiplicem rebus gerendis modum statuit qui modus clim in ipsa divinae intelligentiae puritate conspicitur, providentia nominatur cum Uer,ad ea quae movet, atque disponit, resertur, satum a veteribus appellatum est quae divertaesh facile liquebit, si quis utriusque vim menta

132쪽

conspexerit nam providentia est illa ipsa divi

na ratio in summo omnium principe constituta, quae cuncta disponit fatum vero inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia

suis quaeque nectit ordinibus providentia namque cuncta pariter, quamvis diversa, quamvis infinita, complectitur fatum vero singula digerit in motum, locis, sormis, ac temporibus dis tributa : ut haec temporalis ordinis explicatio, in divinae mentis adunata prospectu providentia sibi eadem vero adunatio digesta, atque explicata temporibus, fatum vocetur quae licet diversa sint, alterum tamen pendet ex altero. ordo namque fatalis ex providentiae simplicitate procedit scut enim artifex faciendae rei br. mam mente percipiens, movet operis effectum, et quod simpliciter, praesentarieque prospe-rat, per temporaleis ordines, ducit ita Deus

providentia quidem singulariter, stabiliterque facienda disponit fato vero haec ipsa, quae dis posuit, multipliciter, ac temporaliter administrat sive igitur, famulantibus quibusdam providentiae divinis spiritibus,satum exercetur, seu anima, seu tota inserviente natura, seu coelesti. bus siderum motibus, seu angelica virtute, seu daemonum varia solertia, seu aliquibus horum,

seu omnibus fatalis series texitur illud certe manifestum est, immobilem, simplicemque in

133쪽

rendarum formam rerum esse providentiam fatum ver,eorum, quae divina simplicitas gerem da disposuit, mobilem nexum, atque ordinem temporalem quo fit, ut omnia quae fato subsunt, providentiae quoque iidem sint cui ipsum etiam subjacet fatum quaedam Vero, quae sub providentia locata sunt,fati seriem superent. ea vero sunt, quae primae propinqua divinitati stabiliter fixa fatalis ordinem mobilitatis excedunt nam ut urbium circum eundem cardinem sese vertentium, qui est intimus, ad simplicitatem medietatis accedit, ceterorumque eXtra locatorum veluti cardo quidam circa quem e sentur, existit extimus vero majore ambitu rotatus, quanto a puncti media individuitate discedit, tanto amplioribus spatiis explicatur: si quid vero illi se medio connectet et societ, in simplicitatem cogitur, diffundique, ac dissiuere cessiat. simili ratione quod longius a prima mente dis

cedit, majoribus fati nexibus implicatur, ac tanto aliquid fato liberum est, quanto illum rerum cardinem vicinius petit quod si supernae mentis haeserit firmitati, motu carens, fati quoque supergreditur necessitatem igitur uti est ad intellectum ratiocinatio ad id quod est, id quod

gignitur ad aeternitatem tempus, ad puncti medium circulus ita est fati series mobilis ad pro videntiae stabilem simplicitatem ea series.

134쪽

coelum ac sidera movet, elementa in se invicem

temperat, et alterna commutatione transformati

eadem nascentia, occidentiaque omnia per simileis foetuum, seminumque renovat progrestis. haec actus etiam fortunasque hominum indisse solubili causarum connexione constringit quae cum ab immobilis providentiae proficiscanturl Xordiis, ipsas quoque immutabileis esse necesse est ita enim res optime reguntur, si manens in divina mente simplicitas, indeclinabilem caussarum ordinem promat hic vero ordo res mutabileis, et alioqui temere luituras propria incommutabilitate coerceat quo sit, ut tametsi vobis hunc ordinem minime considerare valentibus, confusa omnia perturbataque Videantur,

nihilominiis tamen suus modus ad bonum diri gens cuncta disponat nihil est enim quod malii caussa ne ab ipsis quidem improbis fiat quos,

ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes praVus error Vertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiscens, a suo quemquam deflectat exordio quae vero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum adversa, tum prospera, malis etiam tum optata, tum odiosa contingant num igitur ea mentis integritate homines degunt, ut quos probos improbosve censuerint,eos quoque,ut eXistimant,

esse neces e sit atqui in hoc hominum judicia

135쪽

depugnant, et quos alii praemio, alii supplicio dignos arbitrantur sed concedamus, ut ali, qui possit bonos, malosve discernere num igitur poterit intueri illam intimam temperiem,Veluti in corporibus dici solet, animorum P non enim dissimile est miraculum nescienti, cur sanis corporibus, his quidem dulcia, illis vero amara conVeniant cur aegri etiam quidam lenibus, quidam vero acribus adjuvantur at hoc medicus, qui sanitatis ipsius, atque aegritudinis modum temperamentumque dignoscit, minime miratur quid vero aliud animorum saliis vid tu esse, quam probita, quid aegritudo, quam vities quis autem alius vel servator bonorum, vel malorum depulsor, quam rector ac medicator mentium Deus qui, cum ex alta providentiae specula respicit, quid unicuique conVeniat, agnoscit, et, quod convenire novit, accommodat hinc jam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, cum ab sciente geritur, quod stupeant ignorantes nam ut pauca, quae ratio valet humana, de divina profunditate perstringam, de hoc, quem tu ustissimum et aequi servantissimum putas, omnia scienti providentiae diversum videtur et victricem quidem causam diis, victam vero Catoni placuisse familiaris noster

Lucanus admonuit hic igitur quidquid citra spem videas geri rebus quidem rectus ordo est:

136쪽

opinioni vero tuae perversa confuso sed sit a. liquis ita bene moratus, ut de eo divinum judicium pariter, humanumque consentiat sed est animi viribus infirmus cui si quid eveniat ad

versi, desinet colere forsitan innocentiam, per quam non potuit retinere sortunam parcit itaque sapiens dispensatio ei, quem deteriorem a.

cere possit adversitas, ne cui non convenit laborare, patiatur est alius cunctis virtutibus abso. lutus, sanctusque ac Deo proximus hunc contingi quibuslibet adversis nefas providentia judi

cat, adeo ut ne corporeis quidem morbis agi, tari sinat. nam ut quidam me quoque excellerutior ait, νδρὸς Αρου σωμια δυναμ.ει οἰκοδοφσι fit autem saepe, uti bonis summa rerum gerenda deferatur, ut eXuberans retundatur improbitas.

aliis mista quaedam, pro animorum qualitate, distribuit quosdam remordet, ne longa felicitate luxurient alios duris agitari sinit, ut virtutes animi, patientiae usu atque eXercitatione, confirment alii plus aequo metuunt, quod ferre possunt alii plus aequo despiciunt, quod serre non possunt hos, in experimentum sui, tris tibus ducit nonnulli venerandum saeculi nomen, gloriosae pretio mortis, emerunt quidam suppliciis inexpugnabiles, exemplum ceteris praetulerunt, invictam malis esta virtutem; quae quam recte atque disposite, et exeorum bono,

137쪽

quibus ac idere videntur, fiant, nulla dubis b

est nam illud quoque, quod improbis nunc tristia, nunc optata proveniunt, ex eisdem ducitur caussis ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant quorum quidem supplicia, tum ceteros ab sceleribus deterrent, tum ipsos, quibus invehuntur, emendant laeta vero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de lariusmodi felicitate debeant judicare,quam famulari saepe improbis cernant. in qua re illud etiam dispensari credo,quod est

sersitan alicujus tam praeceps atque importuna natura,ut eum in scelera potitis exacerbare possit rei similiaris inopia hujus morbo providentia collatae pecuniae remedio medetur hic foeda tam probris conscientiam spectans, et se cum fortuna sua comparans, sorsitan pertimescit,ne cujusci jucundus usus est, si tristis amissio; mutabit igitur mores, ac dum fortunam metuit amittere,

nequitiam derelinquit alios in cladem meritam praecipitavit indigne acta felicitas quibusdam permisit puniendi jus, ut exercitii bonis, et malis e sic causa supplicii nam ut probis atque improbis nullum foedus est, ita ipsi inter se improbi nequeunt convenire quidni P ciam a semet ipsis discerpentibus conscientiam vitiis qui que distantiant, faciantque saepe, quae clim gesserint, non suish gerenda decernant i ex quo

138쪽

saepe summa illa providentia protulit insigne

miraculum, ut malos mali bonos facerent nam

dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti vi

dentur,noxiorum odio flagrantes ad virtutis seu gem rediere, dum se eis dissimileis student esse, quos oderant sola est enim divina vis, cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo, alicujus boni elicit effectum ordo enim quis dam cunei a complectitur, ut quod ab assignata ordinis ratione disces erit, laoc licet in alium, ta- men in ordinem relabatur,ne quid in regno pro videntiae liceat temeritati. αργαλεο-r ἐμὲ τάτα Θεον, πώ αἰγορευε ν neque enim fas est homi ni cunctas divini operis machinas vel ingenio comprehendere,vel explicare sermone hoc tans lim perspexisse sussiciat, quod naturarum omnium proditor Deus, idem ad bonum dirigens cuncta disponit dumque ea quae protulit, in sui similitudinem retinere sestinat, malum omne de reipublicae suae terminis per fatalis seri- em necessitatis eliminat quo fit, ut quae in terris abundare creduntur, si disponentem providentiam spectes, nihil usquam esse perpendas. sed video jamdudum te et pondere quaestionis oneratum, et rationis prolixitate fatigatum, aliquam carminis Yspectare dulcedinem accipe igitur haustum, quo refectus, firmior in ulterio, rescontendas.

139쪽

Si vis celsi jura tonantis

Pura sollers cernere mente,

Adspice summi culmina coeli. Illic justo foedere rerum

Veterem servant sidera pacem.

Non sol rutilo concitus igne Gelidum Phoebes impedit aXem. Nec quae summo vertice mundi Flectit rapidos Ursa meatus, Numquam occiduo lata profundo, Cetera cernens sidera mergi, Cupit oceano tingere flammas. Semper vicibus temporis aequis Vesper seras nuntiat umbraS, Reuehitque diem Lucifer almum. Sic aeternos reficit cursus Alternus amor sic astrigeris Bellum discors exsulat oris. Haec concordia temperat aequis Elementa modis, ut pugnantia

Vicibus cedant humida siccis, Jungantque fidem frigora flammis, Pendulus ignis surgat in altum,

Terraeque graves pondere sidant. Hisdem causis vere tepenti Spirat flori se annus odores, Aestas Cererem servida siccat, Remeat pomis gravis autumnus,

140쪽

Hiemem defluus irrigat imber. Haec temperies alit, ac profert

udquid vitam spirat in orbe:

Eadem rapiens condit, et aufert, obitu mergens orta supremo. Sedet interea conditor altus,

Rerumque regens flectit habenas, Rex et dominus, fons et origo, Lex et sapiens arbiter aequi,

Et quae motu concitat ire, Sistit retrahens, ac vaga firmat. Nam nisi rectos revocans itus,

Flexos iterum cogat in orbeis, Quae nunc stabilis continet ordo, Dissepta suo sonte fatiscant. Hic est cunctis communis amor, Repetuntque boni fine teneri. Quia non aliter durare queunt, Nisi converse rursus amore Refluant causae, quae dedit ese.

Iamne igitur vides, quid haec omnia, quae

diximus, consequatur quidnam inquam omnem, inquit, bonam prorsus es e fortunam et qui, inquam, fieri potest attende, inquit, cum omnis fortuna vel jucunda, vel aspera, tum remunerandi exercendive bonos, tum puniendi corrigendive improbos caussa deseratur omnis

SEARCH

MENU NAVIGATION