장음표시 사용
141쪽
bona est, quam vel justam constat esse, vel uti. lem nimis quidem, inquam, vera ratio; et, si quam paullo ante docuisti providentiam fatumve considerem, firmis viribus nixa sententia sedeam, si placet, inter eas quas inopinabileis paullo ante posuisti, numeremus qui inquit quia
id hominum sermo communis usurpat, et quDdem crebro, quorundam malam esse fortunam.
visne igitur, inquit, paullisper vulgi sermonibus
accedamus, ne nimium velut ab humanitatis usu recessisse videamur ut placet, inquam nonnci gitur bonum censes esse,quod prodest: ita est,im quam quae vero aut eXercet, aut corrigit, prodest fateor, inquam bona igitur quidnit sed haec eorum est,qui vel in virtute positi, contra aspera bellum gerunt, vel a vitiis declinantes, virtutis iter arripiunt negare,inquam,nequeo quid vo ro jucunda, quae in praemium tribuitur bonis,nim vulgus malam esse decernici nequaquam: verum uti est, ita quoque esse optimam censeti
quid reliqua, quae, cum sit aspera, justo supplicio malos coercet, num bonam populus putat λimmo omnium, inquam, quae excogitari posusunt, judicat est miserrimam vide igitia ne o pinionem populi sequentes quiddam valde inopinabile consecerimus quid. ' inquam ex his enim, ait, quae concessa sunt, Venit eorum quidem, qui vel sunt in postassione, vel in provectu, vel in adeptione virtutis, omnem, quaecumque
142쪽
sit, bonam in improbitate vero manentibus, omnem pessimam esse fortunam hoc, inquam, verum est, tametsi nemo audeat confiteri quare, inquit, ita vir sapiens moleste serre non debet, quoties in sortunae certamen adducitur: ut virum sortem non decet indignari, quoties in crepuit bellicus tumultus utrique enim huic quidem gloriae propagandae, illi vero confirmandae sapientiae dissicultas ipsa materia est. X quo etiam virtus vocatur, quod suis viribus nitens non superetur adversis neque enim vos
in provectu positi virtutis, imuere deliciis, et
emarcescere voluptate venistis, proelium cum omni ortuna nimis acre conseritis, ne vos aut tristis opprimat, autjucunda corrumpat firmis medium viribus occupate quidquid autem infra subsistit, aut ultra progreditur, habet contemtum selicitatis, non habet praemium laboris. in vestra enim situm manu, qualem vobis fortunam sermare malitis omnis enim, quae videtur aspera, nisi aut Xercet, aut corrigit, punita
Bella bis quinis operatus annis Ultor Atreides, Phrygiae ruinis Fratris amistas thalamos piavit. Ille dum Graiae dare vela classi optat, et ventos redimit cruore, EXuit patrem, miserumque tristis Foederat gnatae jugulum sacerdos.
143쪽
Flevit amistas Ithacus sic, taleis,
Quos serus, vasto recubans in antro, Mersit immani Polyphemus alVo. Sed tamen, caeco furibundus ore, Gaudium moestis lacrymis rependit. Herculem duri celebrant labores; Ille Centauros domuit superbos,
Fixit et certis volucres sagittis: Poma cernenti rapuit draconi, Aureo laevam gravior metallo: Cerberum traxit triplici catena.
Victor immitem posuisse fertur Pabulum saevis dominum quadrigis. Hydra combusto periit Veneno,
Fronte turpatus Achelous amnis,
Stravit Antaeum Lybicis arenis, Cacus Evandri satiavit iras, Quosque pressurus seret altus orbis Setiger spumis humeros notaVit. Ultimus coelum labor irreflexo Sustulit collo pretiumque rursus Ultimi coelum meruit laboris. Ite nunc sortes, ubi celsa magni Ducit exempli viaci cur inertes Terga nudatis superata tellus Sidera donat.
145쪽
DIxerat, orationisque cursum ad alia quae
dam tractanda atque expedienda vertebat tum ego,recta quidem,inquam, exhortatio, tuaque prorsus auctoritate dignissima sed quod tu dudum de providentia quaestionem pluribus implicitam esse dixisti, re experior quaero enim an esse aliquid omnino, et quidnam esse casum arbitrere tum illa, festino, inquit, debitum proemissionis absolvere viamque tibi, qua patriam reVeharis, aperire haec autem etsi perutilia cognitu tamen propositi nostri tramite paulli speraversa sunt verendumque est, ne deviis fatigatus, ad emetiendum rectum iter sussicere non possis ne id, inquam, prorsus Vereare nam quietis mihi loco fuerit ea, quibus maxime delector, agnoscere simul clim omne disputationis tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de se
146쪽
quentibus ambigatur tum illa, morem, inquit, geram tibi simulque sic exorsa est si quidem,
Inquit, aliquis eventum temerario motu, nullaque caussarum connexione productum, casumes definiat, nihil omnino casum esse confirmo, et praeter subjectae rei significationem inanem prorsas vocem esῖ decerno quis enim Coe cente in ordinem cuncta Deo, locus es e ullus temeritati reliquus potest nam nihil e nihilo exsistere, vera sententia est cui nemo umquam Veterum refragatus est quamquam id illi non de operante principio, sed de materiali subjecto, hoc est, de natura omnium rationum, quasi quoddam jecerint fundamentum at si nullis ex
causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse vi debitur quod si hoc fieri nequit, nec casum quidem hujusmodi es e possibile est,qualem paulo ante definivimus quid igitur, inquam, nihil ne est, quod vel casus, vel fortuitum jure p- pellari queat an est aliquid, tametsi vulgus lateat, cui vocabula ista convenianes Aristoteles meus id, inquit, in physicis, et brevi, et veri propinqua ratione definivit quonam, inquam, modo quoties, ait, aliquid cujuspiam rei gratia geritur, aliudque quibusdam de causis, quam, quod intendebatur, obtingit, casus Vocatur ut si quis colendi agri causa fodiens thumum, de- sessi auri pondus inveniat hoc igitur ortuito
147쪽
quidem creditur accidiste verum non de nihilo
est; nam proprias causas habet quarum improvisus, inopinatusque concursus casum videtur operatus nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam deposito obruisset, aurum non esset inventum hae sunt igitur sortuiti caussae compendii, quod ex obviis sibi et confluentibus caussis, non ex gerentis intentione provenit neque enim Vel qui aurum obruit, vel qui agrum exercuit, ut ea pecunia reperiretur, intendit sed ut dixi, quo ille obruit, hunc fodisse convenit, atque concurrit licet igitur definire casum esse inopinatum, ex confluentibus causis, in his, quae ob aliquid e
runtur, Ventum. Concurrere vero atque con-l
fluere causas facit ordo ille inevitabili connexione procedens, qui de providentiae sonte de scendens, cuncta suis locis, temporibusque disponit.
tum Rupis Achaemeniae scopulis, ubi versa sequen- Pectoribus figit spicula pugna fugaX,
Tigris et Euphrates uno se sonte resolvunt, Et mox abjunctis di sociantur aquis. num, Si coeant, cursumque iterum revocentur in u- Confluat alterni quod trahit unda vadi: Conveniant puppes, et vulsi flumine trunci, Misi aque fortuitos implicet unda modos:
148쪽
Quo tamen ipsa vagos terrae declivia casus, Gurgitis et lapsi defluus ordo regit. Sic quae permissis fluitare videtur habenis, Fors, patitur frenos, ipsaque lege meat. Animadverto, inquam, idque uti tu dicis, ita
esse consentio sed in hac cohaerentium sibi se rie causarum, estne ulla nostri arbitrii libertas, an ipsos quoque laumanorum motus animorum satalis catena constringit est, inquit nequeenim fuerit ulla rationalis natura, quin eidem libertas adsit arbitrii. nam quod ratione uti naturaliter potest, id habet judicium, quo quodque discernat per se igitur fugienda, optandave dig. noscit quod vero quis optandum esse judicat, petit refugit vero, quod existimat esse fugiendum quare quibus inest ratio, ipsis etiam inest volendi, nolendique libertas sed hanc non in omnibus aequam esse constituo. nam supernis, divinisque substantiis et perspica judicium, et
incorrupta voluntas, et efiicax optatorum praesto est potestas humanas vero animas liberiores quidem esse neces e est, cum se in mentis di vinae speculatione conservant minus Vero, cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam,cum terrenis artubus colligantur. extrema Vero est servitus, cum vitiis deditae, rationis propriae posses sone ceciderunt nam ubi oculos a summael
149쪽
ce veritatis,ad inferiora,et tenebrosa dejecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo consentiendo. que, quam invexere sibi, adjuvant servitutem, et sunt quodam modo propria libertate captivae quae tamen ille, ab aeterno cuncta prospiciens, providentiae cernit intuitus, et suis qua
que meritis praedestinata disponit, πάγα ἐφι - ψPuro clarum lumine Phoebum Melliflui canit oris Homerus;
Qui tamen intima viscera terrae Non valet, aut pelagi radiorum Infirma perrumpere luce. Haud sic magni conditor orbis: Huic ex alto cuncta tuenti Nulla terrae mole resistunt; Non nox atris nubibus obstat, Quae sint, quae fuerint, veniantque Uno mentis cernit in Etu.
Quem, quia respicit omnia selus,
Verum possis dicere selem. Tum ego, en, inquam, difficilior rursus ambiguitate confundor quaenam, inquit, ista est: jam enim, quibus perturbare conjecto nimium, Mirum, adversari ac repugnare videtur,
150쪽
praenoscere universa Deum, et esse ullum liberatatis arbitrium nam si cuncta prospicit Deus,. neque falli ullo modo potest, evenire necesso est, quod providentia futurum se praeviderit.
quare si ab aeterno non facta hominum modo, sed etiam consilia,voluntatesque praenoscit,nulla erit arbitrii liberta, neque enim vel factum aliud ullum, vel quaelibet exsistere poterit voluntas, nisi quam nescia salii providentia divina praesenserit nam si res aliorsum, quam provisae sunt, detorqueri valent, non jam erit futuri firma praescientia sed opinio potius incerta: quod de Deo credere nefasjudico neque enim illam probo rationem, qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse distatuere aiunt enim, non esse ideo quid eventurum, quoniam id providentia futurum es e prospexerit: sed econtrario potius, quoniam quid futurum est, id divinam providentiam latere non posh, eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem neque enim neces es e contingere, quae providentur sed neces es , quae futura sint, provideri quasi vero, quae cujusque rei causa
sit, praescientiane, futurorum necessitatis an futurorum necessatas, providentiae, laboretur. at nos illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum, necessarium estaeVentum praescitarum rerum, etiam si praesci-