Annales academici

발행: 1855년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Quod autem maxime eum movit, ut publicas eiusmodi haberet lectiones a quibus sorte ostentatio quaedam non prorsus aberat), probabile erat hoc: scilicet voluit, ut illi, qui eum copiis instruxerant ut experimenta sacere

posset, horum eventuum memorabilium testes ipsi essent oculares. Quin si quid excusandum hic videatur, addere licet, eum, scholas eiusmodi solemnes habendo, non nisi aevi sui mori obsecutum esse quippe anatomes professor nullum hominis, quin ne ani quidem, cadaver secare solebat, quin ad valvas academiae curatores, proceres, presessores, cives academici et quicumque doctrina insignes essent, invitarentur, ut solemnem

actum praesentia sua condecorarent.

Eodem vero tempore etiam alia res in BERNou Io nonnullos theologos in hac urbe graviter offendit, graviterque adeo ab iis inculpatus est, licet parum iuste. Scilicet factum est, ut in disputatione publica philosophica,

quum attingeretur quaestio de conditione mortuorum post resurrectionem, diceret sibi videri, corpora humana non eadem conditione resurrectura. Nimirum voluit ea non resurrectura cum omni materia, e qua antea composita fuerant; quia nempe corpora viva maxime fluxam habent materiem ita ut singulis temporis articulis materiae mutatione et conditio eorum et compositio mutentur. Quid autem Vixdum enunciatam opinionem statim, ut ipse refert, On- nulli criminari coeperunt, exagitare, explodere et ut orthodoxae religioni adversantem damnare et exsecrari. Urbs tota rumore implebatur, BERNOULLIUM esse socinianum, eum docere novam creationem corporum novorum in resurrectione, nescio quae alia insuper, de quibus ne somnio quidem cogitaverat.

Brevi verbi divini ministri publice perstringebant philosophos, quasi qui

seducerent studiosam iuventutem, subverterent veritatem revelatam; esto, BERNouLLIo infelicissima quaeque imminere videbantur. Satis notum est, quam gravis esset eo tempore accusatio Socianismi. Actum fuisset de BERNovLLIo , nisi potuisset ac voluisset liberare se inusta haereseos macula. Potuit vero, quippe socinianam doctrinam, quoad eam cogno erat, aversabatur; nec vero defuit voluntas, quippe qui non ita erat comparatus, ut, si quis eum adoriretur, id patienter erret. Itaque periculum acriter defendit. Conscripsit tractatum medico-physicum de nutritione, in quo exposuit doctrinam suam de perpetua mutatione Disjtjgod by

122쪽

112 G. A. EN SCHEDEmateriae in corporibus vivis addidit autem quae sacerent ad defensionem suam ab iis quibus inculpabatur. Quum hanc dissertationem, vel potius se ipse defendere vellet, adversariis publicum indixit certamen, quod multis additum et disputatum concurrentibus, felicissimo eventu non caruit. Nempelis ita quodammodo exstincta fuisse videtur; quod partim etiam factum, quia collegae eius theologi steterunt ab eius partibus, inprimisque BRAumus, vir strenuus et acris indolis litigandique artis peritissimus, quippe qui plures sustinuit lites, quam multi duces proelia commiserunt. Nihilominus BERNouLLIus multis de heres suspectus mansit; quod tot molestias ei peperit, ut biennio elapso ex litium initio nondum rem silentio demittere se posse censeret. Itaque rectoris munus deponens orationem habuit, quam ipse profitebatur, apologiam esse Fro ua fama, Onore, relisione. Eadem vitae periodo, qua propter suas in religione opiniones in reprehensionem incurrebat, simul insignia tulit documenta, merita in doctrinis iusto pretio aestimari perrexisse. Nec mirum; nam quum in hac urbe degeret non desiit excolere et perficere analysin. Cum academia Gallica, penultimo anno seculi decimi septimi, novo modo componeretur, id ei concedebatur ut exteros octo socios sibi adsciscere liceret. Inter ocis eruditissimos et praeclaros illos exteros, quos sibi delegit, non solum Ν-TONus et LEIBNITIus fuerunt, sed etiam BERNODLLIus uterque. Quinquum biennio post lecto Brandenburgensis Berotini academiam doctrinis colendis conderet, illi quoque socios adscripsit BE OvLLios. Similique honore affectus est postea IOHANNE Londini, Boloniae et Petropoli. Academia Gmninganae non contigit virum eximium usque ad obitum p sidere. Duobus lustris elapsis, per quod temporis spatium, ut Vidimus, non mediocriter fuit tum vituperatus tum honoratus, rediit in urbem in qua in lucem sui editus. Nempe resiquerant ibi ipse et uxor parentes, qui magis usque reditum eius sibi expetiverunt. Illi desiderio parentum N. secutus suscepit tandem cum suis iter in patriam idque laetasse ibi habDtatum, certe non ut Griningam rediret. Hosectus autem est ex urbe nostra eodem die, quo Basileae celebrabantur exsequiae ratris IACOBI, cuius morbus gravis eum latebat, cuius obitum in ipso itinere demum intellexit.

123쪽

Basileae redux salutatus est ab universo senatu academico, ab eoque est

invitatus, quin flagitatus, ut damnum praeclari ratas resarciret urbis autem magistratus honorarium ei addixit peculiare, quod ei procuraverant ipsi illi viri, qui collegam eum habere cupiebant. Illa benevolentia et

liberalitas eum moverunt, ut ne cathedram Basiliensem recusaret. Brevi vero post munus auspicatus est habita oratione de facia analmeo et yecinere ae ablimioris. Iure autem animadverterunt neminem digniorem fuisse, qui ista sata commemoraret, quam qui principem personam in his rebus ipse egisset quemadmodum AEsAR, quum commentarios de rebus a se gestis conscriberet. Ν tamen putetis in nostra patria non factum esse quodcumque fieri pescit, ut eximius vir nostris civibus servaretur vel denuo acquireretur. Ultraiectini, qui, quum hic degebat, iam operam dederant, ut suam academiam praesentia eius condecorarent, omnem iterum vim intendebant, ut voti compotes fierent, cum academiae huic valedicturum audirent inserunt in eum finem ad illum professorem suum eloquentiae, PETRUM Bu-ANNuM; cuius tamen oratio non movit eum, ut ab itinere Basileam laciendo abstineret. Eodem autem tempore BERNOuLIada etiam ab academia Lugdun Batava invitatus suisse videtur, ut eo migraret. Sed item frustra. eo melius successere conamiua curatoris primarii eiusdem cademiae, comitia A WAMANAAR OBDAM, qui, quinquennio post honorificentissime illi obtulit honorarium tam liberale, ut ne ipse BOERHAAVId quideme tempore tantum Mesperet; neque haec res eum a Basilea avellere potuit. Quodsi quaeratis num academia nostra illo tempore non seu serit aliquod viri tanti desiderium, an vero magnum dolorem ex eius abitu perceperit, lateor me hac de re certo assimare nihil posse. Sed instabat triste tempus, quo dubium fuit num ipsa florere pergeret, an vero ad interitum vergeret. Vixdum autem tristia illa tempora praeterierant, vixdum ordines huius provinciae decreverant almam disciplinarum matrem ad vitam paene exstinctam revocare et illustriorem quam antea restituere, cum Viri, quibus eius cura mandata erat, Masod Io insigne dedere documentum, quanti eum sacerent, iterum eum huc vocando. Sed frustra, quemadmodum brevi antea Paduam rustra vocatus suerat Basileam non

deseruit.

124쪽

114 A. EN SCHEDENon tamen iure inde effeceris urbem illam et munus, quo ibi iungebatur, ei resarcivisse omnia, quibus hic valedixerat. Quaestus est, se ibi destitutum fuisse copiis necessariis ut physicam experimentalem coleret, quibus

hic fruebatur. Desideravit quoque aptum huius urbis situm, ut commedicium literarum cum eruditis aliarum regionum aleret nimirum illo aevo ovinciae Foederatae onmino centrum quoddam erant totius orbis eruditi. Seriore vero aetate aliae praeterea causae fuere, cur minus iucundam vitam Basileae ageret, et cur vel senex in longinquam adeo sedem literarum abire maluisset, nisi vires fractae eum admonuissent, se non longe abesse fine vitae et laborum suorum. Obiit autem octogenarius, postquam integris viribus mentis et corporis quadraginta duos annos prodesse ei contigit isti academiae, quorsum postremo cesserat.

Νon longus ero in enumeratione se tuum, qui ex illius labore per tam longum spatium in posteros redundarunt. Civitas eius ideo etiam grata mente eius memoriam recolit, quia publicam iuventutis institutionem ibi multum emendavit. Sed praeterin eiusmodi beneficia genus humanum ab eo accepit, quae neque moenita urbis neque limitibus regionis cuiuscumque circumscribuntur. Scientiae copias, inventa sua tot orbi terrarum obtulit, neque ullam neglexit opportunitatem homini datam cogitationes suas cum aliis communicandi si immercio literarum cum MONITI alusque viris aevi sui ingeniosissimis coniunctus sui sere ad mortem usque ita ut assirmare liceat ab illo commercio paucos fuisse exclusos, qui ad amplificationem disciplinarum mathematicarum et physicarum symbolam contulerint. Quo literarum commercio nova inventa praeparabantur, ipsa inventa explorabantur, emendabantur, augebantur. Quodcumque ipso satis excoluisset publici iuris secit. agno quidem numero sunt scripta ab ipso edita, quae nostro quoque tempore teruntur et summa admiratione digna habentur. Sed praeterea per longam annorum seriem praeceptor fuit aliorum Auctor quidem fructus meditationum suarum aliis tradit praeceptor vero methodum suam, cogitationum intimam rationem, ipsam suam mentem et animum suum cum aliis communicare valet. Quot autem suerint, quibus occasio sui ea accipiendi a BE OvLLIo, quae librorum lectione haud traduntur, inde intelligitur, quod non solum iuvenes in academia, in qua docebat, studiis dediti, sed etiam undecumque ex udiversa paene Europa multi confluerent ad eum,

125쪽

tamquam ad principem matheseos magistrum e quibus viri etiam fuere iam magni nominis et doctrinae laude clari. Ubi cathedrae vacarunt mathematicae, Emon II discipulis prae reliquis obserebantur etiam acade mlaomederiandicae professores ex illius scholis acceperunt egregios nostra DE CRosAM, Franequerana o IsIuM. Quin citari possunt e BERNouLLII

discipulis, qui vel maiorem his famam sibi acquisiverint, oNisi1

commilitones AsPERTUISIua et CLERALDva, quorum hic Gallicae, ille Borussicae academiae decus est. um RAMRRus, ALLERus, Jos GEssNEllus et maxime scriptorum immortalium magnae copiae auctor sagacissimus LEONARDus EdLERus, Basiliensis, qui magistri ad exemplum, per decem lustra ante alios omnes auxit excoluitque analysin mathematicam. Tandem cito tres filios BERNovLLII ipsius, qui amore matheseos patri sunt aequiparandi cumque eo ingenii acumine contendisse censendi sunt: ΝIcoLAΠM, DANIELEM et IOHANNEM BERNOULLIUM , quorum priores duo

collegae patris suerunt in academia etropolitana, tertius vero successors fuit in cathedra Baalliensi. Vir quidem, cuius discipuli quaquavorsum dispersi per Europam, quocumque irent, suerunt antecessores in disciplinarum cultu, sane non se tra elaboravit et docuit non sibi soli vixit, sed et suae aetatis hominibus profuit et posteris. BERNonLLIs autem ductum fuisse studio aliorum saluti inserviendi, testantur literae in quibus intimum animi sensum amicis aperit. Iam adolescens sensisse videtur veritatem hanc eos qui multa acceperint, multorum illorum rationes reddere debere. empe ut titulum magistri artium et philosophiae adipisceretur annos duodeviginti natus, consecit scriptum, in quo sententiam explicuit hanc princi a in rebu subsieris x et in ommodam populi Ipse vero inter eruditos instar principis fuit potentissimi. II in autem locum non debuit doctrinae suae copiae, nourebus ab assis acceptis, sed propriis suis viribus, ingenii sui praestantiae. Νovas vias disciplinae suae temere, novas regiones in doctrinarum orbe detegere easque sibi submittere volebat. Quin quam senserit ipse insitam illam in se inveniendi vim optime perspicietis ubi ipsum audiveritis. ii Aegre, inquit, sero ad diuturnam lectionem librorum, ad scribendum, ιν ad calculandum, verbo ad omnia, quae corpus et inprimis oculos saligant. a Ob hanc rationem paucos omnino evolvi auctores, imo ne quidem CARTEsIII 5.

126쪽

o quae in mathesi facio inventa, inter nocturnas horas, quas somno suffurario soleo, mihi sola mentis attentio suggerit, nullo pleri que arrepto calamo adu faciendum calculum, quem licet prolixissimum sola mente longe expeditiusu instituo, quam si notas in chartam coniicerem.' Quid autem Auditores lsuntne haec verba vanitatis, animi levitatis indicia Mesuli nos patiamur. Non sim arrogantiae, sed potius nativae facultatis. Probe suarum virium conscius, nondum tamen complexus est amplitudinem et copiam beneficiorum aliis praebitorum. Nimirum neque alius quis, neque ipse suo tempore praevidere potuit, quibus et qualibus inventis progressibusque posterorum viam stravisset Vultisne exemplum Admiramini puto mecum praestantiam disciplinae, quae tum actionem mutuam astrorum in systemate nostro solari certo calculo submittit, tum rationem intimam cuiusvis machinae, quae requiritur ut labor aliquis perficiatur. Non dubitatis quinnaagni intersit civitatis, imo generis humani totius, doctrinam aliquam talia efficere posse. Ecce illa doctrina, quae fructus praebet eiusmodi, naechanica, nonne hodiemam suam praestantiam maximam partem debet statico cuidam principio, quod quam late pateat BERNouLLIus primus vidit 3Νec vero huius inventi praeco fuit, ita ut omnibus sese hoc invenisse praedicaret inime. In epistola tantum rem perscripsit VARIGNONIO, discipulo m. Ne tamen sic existimetis, me soli sagacitati mentisque acumini, quae in BERNOLLLIo fuere, egregium eventum eorum , quae meditatus est, adscribere Partim nempe res etiam tribuenda est ipsi meditationis argumento;quippe haec est eximia matheseos virtus, ut prae eteris disciplinis ducat ad verum certa via inveniendum. Praestantissima sui seculi imina,

sunt in omnibus iis, quae indagaverunt; nonnulla ex eorum operibus paene iam oblivioni sunt tradita; sed quaecumque aut in mathesi, aut per mathesin iuvenerunt, supersunt, necdum hodie pretio suo destituuntur, quin sensim magis magisque de eo constitit. BERNouLLIus vero quasi vitae suae tabernaculum collocavit in eximia illa disciplina, quae numquam non fructibus beavit excellentissimos inter ipsius amantes. Νec tamen in viro egregio, ut sumus homines, defuit quod reprehen-

127쪽

O O. 117deretur Fuit severus et duro, satendum est, pectore. Sui temporis aequales eum laudarim propter iusti sensum, animi candorem et simplicitatem. Iure quidem. Epistolae, alia opera, ostendunt virum ab omni salso fictoque alienissimum. Iusti vero studium alte in eius animo inhaerebat; quod sine dubio cohaeret cum perpetua illa in vera a salsis distinguendo

mentis exercitatione. me tamen abfuerunt, quae voluntati suum cuique tribuendi vehementer obsunt, superbia et aemulatio. Hae secerunt, ut nonnumquam debitum aliis honorem non redderet, ut ad contentiones laberetur, in quibus vehemens fuit ac pertinax; quin utraque eo usque

eum invasit, ut vel caritatem erga consanguineos . nonnumquam inceret.

Scriptis publice editis contendit cum fratre Iacono in qua contentione nec iustus sui neque a veri partibus stetit. Qui vix placuerunt illi acutissimae mentis indicia in filiorum uno, cui postea vel invidebat victorias in disciplinis mathematicis reportatas Sed malo de his tacere, quae eo magis sunt in illo reprehendenda, quo plus aliis nominibus iure excellentissimus diei meretur Utinam similior fuisset sauiori suo et amico LEIBNITIO in amicitia colenda, in inimicitiis vitandis, integro licet veri studio P Utinam perspexisset magisque persensisset eruditis maxime humanitatem mamento esse, eosque, nisi meliores ipsos reddat doctrina, aliis quidem non sibi prolaturos. Alia etiam tempora pariter atque ista, quorum mentionem secimus, lites eheul eruditorum vehementes protulerunt, ex aemulatione trias Sed numquam illud partium studium tantopere animos eruditorum diversarum gentium commovit quam illo tempore. Et vero EooΠLLIus noster isti litigationi non semel ansam praebuit, quin eam valde suscitavit, continenter certaminibus indictis ad solutionem problematum dissiciliorum, quae obtineri non potuit, nisi quis novis methodis inventis viam sibi ad solvendum stravisset quae res tamen magno fuit incitamento ad mathesin acriter excolendam. Inter mathematicos Anglos unus tantum scit, qui par erat paucis illis in reliqua Europa, qui eallebant calculum differentialem, NEWTONos. Taedebat tunc Anglos dissicultatis et victoriarum raro reportatarum hinc fuerunt, qui coeperunt abiudicare LEIBNITI honorem inventionis calculi,

quo cum sociis suis tam feliciter utebatur, quum contenderent fieri potuisse ut methodum auam hausisset ex invento aliquo anterioremEWTONI exsti-.terunt adeo, qui plagiarium eximium virum dicere non vererentur quo Disjtjgod by

128쪽

118 G. A. E N SCHEDE crimine absolvi frustra EIBNITIus tentavit apud regiam societatem --dinensem, cuius ipse socius, NEWTONs praeses, erat. Quae iustissima spes eum sesellit, novaeque iam ortae sunt querelae ab una parte, quas excipiebant lites omnigenae, quae ne mortuo quidem LEIBNITIO cessaverunt. Totus enim orbis eruditus his rebus commotus et conturbatus fuit. Nemo tamen magis istius contentionis particeps fuit, nemo acrius honorem et iura LEIANITII defendit contra Anglorum calumniam, NEWTONo suo hac in re iusto plus tribuentium, quam BERNOΠLLIus Lites tamen ita non componebantur; sed vel magis usque eruditi certamina provocabant, quunt continenter pergerent problemata proponere, ut quid gens quaeque valeret in mathematica analysi iudicari posset. In isto vero certamine talem se praebuit BERNouLLIus, ut non sine iure cum Cocti conserretur, solo hostium exercitus impetum sustinente. Ut hoc unum afferam, ΚΕΙLLIUS

Anglus, qui propugnatoris partes in se suscepit in contentionibus illis, proposuit mathematicis extraneis dimissimum problema. Quod BARNou Iussolvit, isque solus; quin probabiliter unicus fuit in orbe erudito qui huic rei par 8set nempe nec EILLIus, qui proposuerat, neque alius quisquam ex eius sociis umquam solutionem in lucem protulit, licet saepissime. ut sacerent, provocati suissent quam rem indigne tulit BERNod Ius, nec vero silentio indignationem supprimere voluiti Huius certaminis, in quo eximia ingenii vis eius maxime eluxit, sed cuius invidiam exstinguere non studuit, finem non vidit Perdiu ab una parte Angli, ab altera Galli, Germani ceterique erudit Europaei iungere dextras noluerunt, ut mutuo auxilio commoda omnium adiuvarent. Cuius rei effectus is fuit, ut ab utraque parte perseverarent in haud levibus erroribus, quos effugere potuissent, ut tardius proficerent et doctrinam serius demum n eum eveherent gradum, quem maturius attingere potuisset. Ipsi Angli hoc aevo profitentur, seculo superiore nihil magis apud se obstitisae progressibus in disciplinis mathematicis quam ipsas illas inimicitias, quibus reliquae Europae eruditis seiungerentur. Contra inyentum, longe maxime insigne in physica, gravitationis universalis, extra Angliam diu neglectum, repugnatum, imo vituperatum suit; cuius praestantia nisi agnosceretur, non nisi salsae et arctis limitibus circumscriptae esse poterant notiones de omni

129쪽

Veritas autem, ut semper, ita in his quoque tandem ex errorum veluti undis emersit. Iam BERNovLLII discipuli coeperunt dimittere hypotheses physicas Am II pro nugis amplecti coeperunt NEWTONI praeclaram doctrinam Angli contra viderunt se, nisi mathematicam analysin qualem BEasouLLII eorumque discipuli excoluerant, tenerent, non profecturos esse in altiori rerum indagatione tum physica tum mechanica viderunt se nec LE1BNITII nimis diu neglecti algorithmo carere posse. Ita quidem thesauri quantivis praetii et instrumenta novos acquirendi, mutua cessione in usum omnium transserebantur Analysi mathematica magis magisque uti discebant multi, tamquam clavi, qua aditum sibi aperirent ad abditas phaenomenorum naturalium causas. Itaque philosophia naturalis ad normam principiorum mathematicorum, quae ipse ΝΕWmNus posuit, excoli potuit, et revera admirabiliter exculta est. Cuius rei praeclarum documentum est LAPLACII melantea meleatis. Quo facto oblectatio, quam praebuit intelligentia rerum sublimium et latissime patentium, magis excitavit virorum doctorum studia, quam umquam sint aemulatio inter singulos eruditos aut eruditos gentium diversarum. Adeo florentes accepimus a superioribus traditas disciplinas quae quamdiu colentur e memoria hominum non delebuntur IOHANNI BERNouLLirin augendis thesauria generis humani merita. Eminebunt semper praeclarissimae eius ingenii dotes, laudabimis bona eximia exinde orta. Hinc nomen eius immortale Iis, quae reliquit, ingenii industriaeque documentis et nos fruimur, neque ea umquam interibunt. Omnes igitur decet illum honorem ei tribuere maxime vero eos, quibus disciplinarum tradendarum cura mandata est, quarum divino munere lumen erati elius vero quam monumentis aut laudibus eius memoriam colemus, si enitamur ut ne doctrinae illae umquam torpescant, sed ut iusto suo pretio aestimentur, debito modo colantur et laete floreant utque ita lux veritatis, quae in iis elucet, nosmetipsos et nostros et omnes magis magisque illustret. Haec de BERNOULLIO. Orationis argumentum mihi oceasionem praebuit dicendi nonnulla de conditione, in qua academia nostra olim versata est. Nunc breviter mihi

130쪽

120 G. A. EN SCHEDEΜultis sane nominibus meliorem licet appellare praesentem conditionem, quam pristinam illam, in qua plura animadvertimus quae probari non possunt, quorum reditum nemo sacile optaverit. Annus autem superior unus erat in paucis nostrae academiae faustissimus. Quem quum cogito, animus gaudio movetur, quod a tot malis immunia est servata, quod bona plurima ei contigerunt. Qui eventus, quum a nemine nostrita non Dei numini summo tribuitur, ait Huic pro illis beneficiis laus, honor. Non minimum sane illorum bonorum hoc est, Regem esse salvum, patriam illo regnante pace frui perrexisse ac floruisse, artes et doctrinas ab ipso magno et iusto pretio fuisse habitas, earum studia ab illo suisse excitato. Iam ante sane Rex augustissimus ostenderat quanti saceret institutionem academicam iterum tertiumque declaravit quam bene his rebus vellet, quum

inbem nostram praesentia sua honoraret dat enim audivimus ammantem se academias, non solum mamenta, sed undamenta existimare rei publicae, easque se sustenturum et protecturum esse. Cui promissioni, a Rege candido, magnanimo prosectae, maximam sane fidem habemus.

Festi illi dies, quibus iuventus academica cum urbis civibus decertaret in honore et amore Regem prosequendo, diu memoriae inhaerebunt. Mihi certe maxime memorabilis ille est dies, quo ex templum academicum, musea, bibliothecam , hortum botanicum visitavit, singula illa accurate inspiciens, de multis rebus perite iudicans, a locis, ubi lubenter commorari videbatur, discedens, ita ut benevolentissime assimaret egregie sibi placuisse, et instituta nostra omnia, et rationem qua ipsum excepissent cives academici. Quid autem dicam de timore, quo me mavit Isqualis uerit, novistis omnes Ubi rerum testimonia adsunt, non opus

est verbis.

Nemo quisquam sane magis testari potest, quo loco Rex habeatur in provinciis nuper ab eo visitatis, quantam fidem cives in eo ponant, quantopere eos sibi devinxerit, quam viri spectatissimi, nobilissimi, qui augustissimam eius personam in his regionibus repraesentant. Non parum sane ipsi contulerunt ut eius regnum faustum esset, quin quotidie ita lacere pergunt. Illa vero laus Tibi quoque debetur, vir gravissime qui Curiae roniuganae es praeses. agnopere gaudemus laborum comprobatione, quae viro nobilissimo AN DIBOR STIauu Vobisque viri am-

SEARCH

MENU NAVIGATION