장음표시 사용
111쪽
O O. 101 velle credatis. Simpliciter enarrabo maxime memorabilia, quae de Ea-ΝΟΠLLIo mihi innotuerinit. Vos, Auditores humanissimi simplicem illam enarrationem benevolis auribus excipiatis. Laudibus sane celebranda est liberalitas ordinum Griningae et Omlandiae, quum ineunte seculo decimo septimo decemerent in regionis suae metropoli veluti arcem doctrinis et humanitati tuendae exstruere. Condere voluerunt templum scientiae, satis amplum ut omnes doctrinas, quae ad salutem reipublieae et custum ingenii humani augenda vim haberent, complecti possit. Non solum theologiam, iurisprudentiam, medicam artem ibi doceri iubebant, sed etiam linguas veteres, historiam, mathematicas disciplinas, omnes philosophiae partes, nulla disciplina excepta, quae in publicis scholis,
in aliis academus, doceretur. Quem in finem huc convocare decreverunt professores plures doctrina insignes, et sacere quaecumque ad studia excitanda et promovenda valerent, ne quid in hac parte pulcro suo instituto deesset Viri autem generosi, qui decreverunt hic instruere scholam, quae universitatis nomine digna esset, susceperunt in se laborem graviorem
et dissiciliorem, quam pia antea videntur esse opinati. Brevi patuit sex
cathedras, quas primo erexerant, occupatas licet a viris doctrinae laude claris, non sincere. Itaque docentium numerus sensim augebatur exeunte illo seculo novem iam suerunt professores. Simul vero doctrinae ipsae non minus celeriter incrementa ceperunt ita ut academia nostra illo tempore, aeque minus ac cum conderetur, esset universitas in qua nihil
desideraretur. eo tamen famae, quam sibi paraverat, id offecit quum perpauca huius generis instituta, tum extra tum intra patriam nostram, illo tempore maiore docentium copia gauderent. Facile intelligimus, non omnes doctrina in instituto, in quo earum cultui pauci tantum doctores essent destinati, pariter floruisse, quin nonnullas paene neglectas esse. e quidem iudice, illo aevo theologia et iuris- prudentia plus hic cultae sunt quam reliquae disciplinae. Raro harum aliqua loquor de medica disciplina usque, quae coniunctim ad facultatem philosophicam referri solebant), doctorem habuit sibi proprium. Vulgo cum aliis coniungebantur ita ut interdum duae pluresve disciplinae diver
112쪽
102 G. A. EN SCHEDEPraecipue disciplinae mathematicae usque ad postremos seculi decimi
septimi annos neglectae sunt Alma nostra mater his, uno temporis, instar novercae erat; nec cura tanta eas aluit quanta sorores natu maiores, Lugduno-Batava et Franequerana, quae mathematicos sibi devinxerant peregregios: SNELLIos, SCROOTENIos ΜETIOS, FULLANIOS.
Non negamus, qui primus hic escendit in cathedram mathematicam, ΝIcoLAuM uLERIuM quem simul medicinam docere oportebat , virum fuisse eximium, qui optime meruit de disciplinis, editis pluribus operibus, argumenti maxime astronomici. Sed ex eo inde tempore cathedra a quatuor continua serie sese excipientibus viris occupata est, quorum merita tenebris obruta latent: nullum quippe scriptum mathematicum ediderunt, nullaque propter discipulum aliquem celebriorem mentio eorum facta est in historia literarum. Horum pri-inus sui ΜATHIAsiason, qui professionem sibi oblatam cito et, uti videtur, lubens cum alia commutavit. Tum IOHANNE BonaEsIus, qui morbis et malis omnigenis coactus fuit labor academico et praxi, quam in hac urbe exercebat, medicae valedicere. Post huius obitum frater IOAcninus eius locum occupavit, titulo professoris matheseos et eloquentiae quo duplice munere qua ratione sit unctus me quidem latet. Hunc tandem excepit IOHANNE BEOLINGIus, quem, postquam biennio munus suum gessit, curatoribus visum est liberare professione matheseos, idque teste collega, qui ei parentavit, propter penuriam eorum, qui mathesi operam darent. Exinde institutio mathematica, qua tamquam onere liberaverunt BERTLIN-smM, prorsus defecit; ita ut nec geometria neque astronomia neque usa disciplina alia mathematica hic doceretur, sed cathedra, huic rei dicata, vacua relinqueretur; quod quidem per quinque lustra et ultra factum est. Hinc certe intelligitur, num iure an iniuria dixerim, disciplinas mathematicas hi non semper floruisse, sed contra diu suisse neglectas et tenebris obrutas. Quae causae suerint, cur in hac academia plures annos abstineretura parte principe institutionis accuratae, non mihi constitit. Dissidium inter Urbem et Omlandiam saepius labefecit academiam, quin aliquando
sere prorsus eam evertit. Nec tamen credo, hanc unicam suisse causam infaustae apud nos conditionis matheseos, quam descripsi. Hoc ero utut est, sapienter et omnino ex mente eorum, qui condiderant academiam, egerunt illi viri, qui tandem operam dederunt, ut vitium Disjtjgod by
113쪽
O O. 103 iam inveteratum sanaretur, ut revivisceret pars illa institutionis academicae quasi emortua. Nempe hinc factum est, ut matheseos diu neglectae doctor huc vocaretur illustrissimus, longe peritissimus ita ut uno subito temporis velut ictu transitus fieret a tenebris ad lucem. Neque enim multi suerunt, quos huic pares habere liceat; erat vir in paucis eximius, non solum doctrina excellens, sed qui etiam novas vias ad amplificandam scientiam humanam ipse invenisset et aliis stravisset. Fuit ex parvo eorum numero, qui ingenii sui acumino et praestantia doctrinas integras condiderunt, qui, rerum sublimium novarum inventores, posterorum admirationem iure sibi sunt meriti. Illius viri doctrinae lux non solum hanc academiam illustravit, sed orbem eruditum totum. Quod quam vere dixerim sentietis, cum
IOHANNI BERNOULLII nomen nuncupa m. Basileae natus, annum agere coepit Vicesimum nonum, quum huc veniret.
Quodsi miramini, curatores academiae delegisse virum iuvenem, exterum, licet in patria tunc temporis minime deficerent, qui mathematicarum disciplinarum essent periti, sciendum, eos verosimile esse obsecutos auctoritati celeberrimi nostratis CHRIATIANI HuGENII Constat saltem, HusENIUM per marchionem ΗοPITALIuM BERNouLLIs adiisse de cathedra matheseos in hac academia cupanda. Quod circiter eodem factum est tempore, quo eadem illi professio deserretur alis, idque auctore praeclarissimo viro LEIBNITIO. BARNOs Iu tamen nostram academiam praetulit, in qua sub finem a. 1695 novum suum munus gerere coepit. commendatione ab eruditis prosecta, quales MONITIus et Hs-ΝIussuerunt, statim coniicitis, huc vocatum doctorem virum suisse insignem. Quod si sine aveatis, quaenam fuerint viri merita, rem paulo altius repetere oportet, et mentionem sacere duorum inventorum memorabilium, quae mathesi hodiema eam dederunt praestantiam, qua prae antiqua eminet, tum ambii et gravitate applicationis tum universali contemplationis ratione.
Utrumque inventum pertinet ad seculum decimum septimum. Primum CARTEsIo debetur, qui pro sua sagacitate vidit quam plene simul et breviter res, de quibus in geometria agitur, exprimi possint per aequationes algebraicas cuius rei fructus is est, ut proprietates illarum rerum ex iisdem formulis, quibus continentur, simplice calculo algebraico in lucem
114쪽
104 A. EN SCHEDEprotrahi possint. Ipse autem ostendit, analyticum illum algebrae in gemmetrica indagatione usum eo tendere, ut superarentur fines, quibus acutae sed speciales disquisitiones geometrarum huc usque suissent circumscriptae. Immensus campus novae indagationis iam patebat unicuique artesianae analyseos perito. Sed hic quoque apparuerunt dissicultates Solitae per tiones algebraicae deficiebant an multis problematis, in quibus rationes definiri debebant quantitatum infinite parvarum quales sunt V. g. particulae
minimae lineae alicuius eurvae Talia vero problemata sponte occurrebant, eoque plura, quo per maiores progressus in rebus physicis et meismicis cogebantur eruditi explorare indolem diversorum generum linearum curvarum, quarum proprietates huc usque numquam fuerant investigatae. ulti mathematici iam omne ingenii acumen adhibebant, ut eiusmodi desectibus calculi prospicerent; quod quamvis saepius feliciter iis succederet, desiderabatur tamen methodus universalis calculi quantitatum infinite parvarum, quae omnigenis aequationibus algebraicis accommodari Una est e multiplicibus magni NEWTONI laudibus, quod primus invenit analysin infinitesimalem, qualis requirebatur ad doctrinarum mathematicarum incrementum. Vir tamen eximius tamquam arcanum celavit primum methodum analyticam suam; quam tandem, paene nolens dixerim,
publici iuris secit, postquam ea usus fuerat in dissicillimis illis disquisitionibus, quarum eventus memorabiles exposuit in opere immortali, quo agit de mundi systemate, quodque Plia ostiae naturalis Frincipia maiae- macie inscripsit. Diu antequam opus hoc in publicum prodiit, antequam offosus
calculum linum a magem aliquatenus cum orbe erudito communicaverat,
alter vir illustris GIBNITIua , via philosophandi sibi propria, invenit -- stodum subsimilem qui calculus novus disserentiasi item nonum in annum premebatur; sed citius tamen prodiit quam NEWTONI, qui, quod sensim magis magisque intellectum atque agnitum est, ei itiano aptior algorissimo cedere debuit. Inventum autem hocce analyseos infinitesimalia alterum momentum princeps est in historia matheseos, quod memorare debebam mi esodam suerunt huius successus quam Carissimi inventi, quod ei praeiverat.
115쪽
Ηo enim unam spectavit geometriam, quam magnopere auxit illud omnes matheseos partes mirum in modum ita provexit et amplificavit, ut, cum incrementorum illorum antea ne vel levissima quidem suspicio esset, novam disciplinam pareret, quae maxime facit, ut causae phaenomenorum naturalium accurato et certo calculo submitti queant.
LEIBNITIs calculum suum differentialem primum tradidit scriptiuncula pagellarum perpaucarum, quinque sexve, quae plus valuit ad aestimandam methodi ubertatem, quam ut ipsa clare et perspicue unicuique ob oculos poneretur. Iste libellus, qui, uti postea apparuit, instar sphyngis aenigmatis erat sere omnibus illius aevi mathematicis sorte fortuito incidit in manus duorum fratrum, incredibili mentis animique ardore Basileae studiis mathematicis deditorum in quibus tantopere profecerant, ut non solum optima quaeris intelligerent quae veteres de geometria scriptis tradidissent, sed etiam scripta
recentiorum mathematicorum, praecipue CARTEsII huiusque commentatorum. inno natu fratrum, IOHANNE BERNOULLIus , tunc vitae annum agebat decimum octavum alter, tredecim annis aetate superior, IACOBUs, dux ei
uerat in studiis mathematicis. Ingenita vis utrumque ad ea studia quasi compulerat. Ad has res licet pater magnam ceterum curam eorum institutioni impendisset, ab eo non uerant incitati, quin potius ab illis repulsi. aiori natu ne usus quidem librorum de mathesi scriptorum a patre suerat concessus ita ut ab aliis eos perlegendos acciperet et clam devoraret. Quam vehemens doctrinae huius cupido eum serret, ita ut patri obsequi non posset, intelligitur ex emblemate, quod eo tempore usurpavit, quodque repraesentabat haetontem Phoebi curru insistentem cum epigrapho invito patre idem veras Neque alia mens sui fratris, cui primum mercaturae destinato postea concedebatur uti institutione academica in urbe sua patria Luctantes enim cum multis impedimentis, quae iis obiiciebantur in via quam ingredi cupiebant, semper, genio suo ducti, redierunt ad eam disciplinam, quae lumine veritatis eos allicere numquam desiit. Uterque totam vitam eximias mentis facultates intendit ut altius altiusque evolaret. Cui rei eo tempore MIBNITII quoque scriptum occasionem praebuit; quin ipsa obscuritas opusculi incitamentum illis erat, ut intelligere discerent; quod intra paucos dies iis ex voto successit. Quo facto aditus illis
116쪽
106 G. A. EN SCHEBEpatuit ad latebras, in quas penetrare sine illi instrumento numquam
Brevi state natu maior, soluto problemate quodam, a LEIBNITI publice proposito ostendit, quam perite nova analysi uti sciret. Nec tamen natuminor superare se patiebatur quippe qui primus inveniret methodum adscendendi ab infinite parvis ad quantitates finitas, quarum illae sunt elementa vel differentiae. Quae methodus ab illo nomen accepit, quod in hunc usque diem servavit, calculi integrassiis. Qui quid valeret, ostendit solutis pluribus problematis physicis mechanicis. Unum vero ex his, catenarium dicitur, tam dissicile erat, ut ratri non contingeret id solvere ita ut hoc auctore, id toti orbi erudito proponeretur
solvendum. Praeter IOHANNEM BERNouLLIs ipsum ΗΠGENIus et LEIBNITIΠs quaestionem Solverunt, nec praeter hos dies alius quisquam in certamen descendit. Fuit autem eventus hic, ut praestantia novae analyseos inprimis solutione iuveni Helvetii in clara luce poneretur ita ut vel HusE-N1es, victoriis in hoc certaminis genere illustris, agnoscere cogeretur suam, quam usurpaverat, methodum esse inferiorem, itaque se gestire possidere
Ergo EIBNITIus in utroque BERNos Io nactus erat socios praestantes, qui mentem suam prorsus caperent. Plus quam ullus alius uterque ma-lysin infinitesimalem excoluit eamque in usum communem transtulit quod semper gratus agnovit vir ille eximius, qui testificaretur uid iam BER-
NouLLIos effecisse, ut iam non ipsorum minus quam suus calculus videretur. 'Iuniori quoque ea debetur laus, quod primus novum hunc calculum alios docuerit. Postquam aliquot mense Genevae udrsatus fuerat, ut satisfaceret desiderio nobilissimi viri CHRIsTOPHORI FATIONIs, qui novam analysin discere cupivit, suscepit iter per Galliam. In quo regno a doctrina excellentibus quibusvis viris amico modo excipiebatur et familiaritatis vinculo cum non paucis eorum coniungebatur. Nemo tunc mathematicorum Gallorum penetraverat in novum illud regnum, a LEIBNITI praecipue conditum quod tamen cognoscere nonnulli cupiebant. Itaque hi Bo-ΠLLIΠM adibant, ut adiuvarentur et docerentur. Ex discipulis, quos ibi inter viros doctos habuit, VARI-
117쪽
simul eam non parum excoluit et auxit; quod patet maxime ex ea calculi differentialis parte, quam inponentialem vocavit, tunc temporis ab illo inventa. Tandem Basileae reversus, ibi vitam agere decrevit. edicinae iam operam navare coepit nempe munus aliquod requirebat, quo vitam sustentaret. Peractis studiis medicinae doctor creatus est, defensa dissertatione: de mota misculorum; in quo argumento tractando item occasionem reperit applicandi egregia ratione analysin mathematicam. Anno sequente fortuna
illi arridere coepit, quum huc vocaretur. Ex illo nempe tempore dilectis sibi disciplinis totum se tradere ei contigit. Facile iam intelligitis, Auditores virum, qui recens excogitatam analysin mathematicam plus callebat quam quivis alius, qui eam suis inventis augebat, qui tum illius disciplinae praestantia tum ingenio eximio
praeclaros bene multos aevi sui viros superabat, ab UaENio omnium maxime idoneum fuisse habitum, qui vacantem cathedram Grininganam
occuparet. Nec mirum, curatores academiae exterum, a tam claro viro
commendatum, civibus ipsis praetulisse. Atque exterus licet esset, pluribus tamen vinculis cum patria nostra fuit adstrictus Originem scilicet duxit e stirpe nive iensi, quae e Belgio fuga se receperat, quum ALBA dux crudelissime ibi conscientiae et religionis libertatem opprimeret. Quin qui primus veram in studiis mathematicis viam ei monstraverat, frater IAcoBus, plurimum debebat academiis Hollandicis, quas summo cum utilitatis fructu adiverat multos eruditos patrios cognoverat, cum quibus literarum commercio erat coniunctus. Ita factum est ut, artesiana geometria imbueretur, qua eo tempore nihil sublimius cognitum erat in disciplina rerum mathematicarum. Quin quod subito suarum virium conscientiam persentire coepit brevi illo tempore, quo in patria nostra degit. Ipse enim ιν huic Belgicae commorationi illud se debere saepe ιν praedicabat, quod excussis, quibus hactenus immersus suerat, tenebris, is sanioris philosophiae et demonstrationum mathematicarum, quas a prae-ν stantissimis eius doctrinae magistris publico videbat exhiberi, dulcedine ιν inescatus, ipse quoque ad illorum exemplum ad altiorem aliquem doctrinae
118쪽
His copiis instructus institutionem mathematicam fratris IoHANNI in se susceperat, cui quidem scientiae seuotus tradidit, quos ipse in Belgio perceperat Qui tamen ipse brevi praeceptores antecessuit, suaque vice discipulum erat nactus, haud diu post ipsi parem suturum. Pari animi ardore eventu
pariter elice, certamine sensim sensimque acriore uterque virium periculum secerat in analysi illa nova. Quum IOHANNE huc vocaretur, iam acriter aliquamdiu cum fratre Acono contenderat de principe loco quin mathematicis nostratibus acile reddere potuisset bona, quae ex institutionestatem Basileae in eum redundaverant quippe nemo erat eo tempore in nostra regione, qui non cogeretur ei submittere fasces. agnum illud lumen HuGENII brevi ante eius adventum erat exstinctum: νΗUDDEMus' autem, consul matelodamentis, dudum speculationibus geometricis
saledixerat. 'Nemo quisquam plura in institutione ab eo exspectavit, quam LEIBNITIus qui ιν tuam' inquit in literis uapud foederatos Belgas habitationem, magnit ussis lare arbitror ad methodi nostrae propagationem. Cum enim plurimini Batavis algebram colant, multa utilia dabunt, ubi huc animos con-
Nec tamen assimare licet, spem non seselsisse eventum. Huc delatus BERNouLLIus non invenit discipulas algebram colentes; non invenit qui ita essent instituti, ut sublimiores ipsius rutiones intelligere possent. Itaque metuere oepit, ne maximam temporis parieti, cum insigni detrimento suorum profectuum, consumere deberet in elementis inculcandis. LEIANITiusne igitur salsum tulerat iudicium de matheseos in nostra patria conditione Ne hoc quidem verum ignorabat, doctrinam illam in hac academia diu neglectam, quin per viginti et sex annos omnino ne traditam quidem suisse. Nonne suspicari licet, propaedeusin ad academiam in hac provincia eodem laborasse vitio, quo ipsa academia ita ut vel optime instituti cursum academicum inciperent sine ulla notitia elementorum geometriae Ego pro certo habeo, suturum fuisse ut, si disciplinae mathematicae in hac schola continenter a viris peritissimis suissent traditae, BERNovLLIus hic habuisset discipulos satis provectos, ut thesauros eruditionis viri praeclari cum fructu suo potuissent accipere. Quemadmodum autem morbus inveteratus non illico sanari potest, ita
119쪽
doctrinae dudum neglectae non subito reviviscere et efforescere solent, simul ac vir aliquis doctus, vel etiam omnium omnino maxime earum
peritus, iis opitulari incipit opportunitate opus est, ut laboret tempus requiritur, ut semen terrae mandatum evolvatur, idque longius quo diutior fuerit vis frigoris hyemalis Satis habetoto, si semen bonos serat fructus;
ne praematuros nobis poscamus.
BERNouLLIs hanc academiam, in qua per duo lustra elaboravit, celebrem
reddidisse sedem disciplinarum, quibus ipse excessuit, haud ego contendo. Id ammare licet, illum conditionem matheseos meliorem reddidisse, idque honori illi suisse. Discipulos autem hic habuit qui animos converterent ad sublimiora in
mathesi, non multos sed eos praestantes e quibus, quem ipse praestantissimum omnium praedicare solebat, nuncupo IBERIUM HENSTERRUSIUM, qui RuHNxEmo teste, BERNovLLIo divino munere sibi praeceptorem obtigisse, cum gaudis, quod vultu et oculis proderetur, sateri solebat. Constat eruditos peregrinos plurimos eximium virum visitatum hanc urbem adiisse; sed quamquam ita numerus creverit eorum, quibuscum munereio literarum iunctus fuit, numerus tamen auditorum non Videtur auctus. Eo decennio, de quo iam agimus, academici cives magnam partem orant exteri Palatini praecipue, exsules religionis causa, complures ad urbem hanc se receperant et theologiae operam dabant. Quae vero causa est, cur non undique ex Europa huc confluerent, qui sublimiore analysi
mathematica initiari vellent, nova illa disciplina, cuius praestantiam orbis literatus cum plausu et admiratione excipiebat, sed quae, nondum libris exposita, non docebatur nisi in scholis Basiliensi et Grininga pQui factum est, ut ad hanc academiam non confluerent scholas mathematicas BEENod II frequentatum, quemadmodum aliquot annis post Lugdunum ad disciplinam hemicam et medicam HERMANNI BOERH VII pFortasse, inquis, quia ipsa ros seri ut pauci omnem ingemi vim ad mathesin intendant, plerisque ex aliis studiis vitae praesidia petentibus. Concedo equidem; sed praeterea aliam quoque causam ego video, i. e. novitatem altioris illius fastigii, ad quod a LEIANITIO et BE ou Io utroque mathesis erat evecta quippe eiusmodi inventa non nisi pedetentim cum multis
120쪽
110 G. Α. EN SCHEDEΝec tamen ita haec accepta velim, ac si publici BERNouLLII labores hic parvi suerint momenti, vel quasi sero ei desuerit occasio scholas habendi. Νimirum non solum matheseos sed etiam philosophia professio illi mandata erat. Ipse biennio postquam huc migraverat, narrat quotidie sibi de his disciplinis tres vel plures lectiones habendas suisse, et vix tantos
Quam philosophiae partem primum docuerit, vix certo licet dicere. Fuerunt eo tempore tres professores philosophiae, quorum singulis, ut ad aemulationem incitarentur, academiae curatores concesserant libertatem ν omnis generis privata collegia et exercitia philosophica instituendi. Μemorabile profecto decretum, documentum insigne liberalitatis, quam ab istis temporibus vix exspectaveris. Sed vel magis curatoribus et provinciae Ordinibus honori fuit, eos brevi post BE ΟΠLLIo ossicium detulisse tu ostiam emperimen siem docendi, i. e. physicam experimentis
illustratam; quem in finem liberali manu ei concesserunt quibus indigebat subsidia. te haec disciplina orat incognita. Institutio physica erat enarratio
phaenomenorum et maxime disputatio de eorum causis Testimonia scriptorum asserebantur, ipsa natura in scholis non interrogabatur. Sed ab eo inde tempore in hac academia naturae phaenomena demonstrabantur eorumque leges de experimentis deducebantur, certe experimentis declarabantur et confirmabantur; quod quantos fructus necessario adferre debuerit interiori naturae cognitioni, non est quod dicam Angli honorem huius emendatae institutionis physicae adscribere solent MILLIo suo, quum contendant, hunc primum illam methodum anno quarto quintove seculi superioris omnia introduxisse; sed BERNouLLIus , ut vidimus, eo tempore iam annis septem vel octo ante hac in re praeire coeperat. Ne putetis tamen laudem, quam ei tribuimus, recte physicam docendi, et unanimi civium suorum consensu tunc fuisse habitam. Erant qui molesto serrent novas illas scholas, qui philosophiam experimentalem cum contemtum entiam vocarent Meatralem nec deerant, qui eum accusarent sacrilegii,
quia in templo Dei cultui destinato, res physicas demonstrare solebat. Nempe in choro templi, tunc temporis academici, ubi reliqua exercitia academica haberi solebant, publico et solemniter experimenta instituit.