장음표시 사용
371쪽
mines , Omnem feritatis, atque insaniae Vim, in unum certatim effundentes. Alii enim eum rapere: alii post tergum ligare manus : alii vultum colaphis caedere : alii pectu S , ac renes verberare : hi hominem
sputis foedare: illi jurgiis, ac maledictis
insectari: ipse tamen Omnia patientissime Perferre, ac pati. Pro nefas, ubi mansuetudo i ubi ratio ' ubi lex , ubi ordo naturae ZCapitur invisibilis, tenetur impalpabilis, i, gatur incomprehensibilis, trahitur immutabilis : & qui nullam vim sentire potest ,
ab omnibus passim verberatur, conspuitur, caeditur: 3c tamen nullam in quemquam vocem emittit: immo omnia non modo patientissime nostra cAussa, veru metiam li-hentissime tolerat.' verum haec parva admodum, & exigua sunt. Quid, quum praetorianis militibus traditus, atque in preteto rium ductus est quam multa, bone Deus , quam indigna, quam nefaria perpessus est
Propone tibi ante oculos, Obsecro, BEATlSTISSIME PATER, Deum ipsum, mundi Auctorem, totius naturae Parentem , hominum Creatorem, Salvatorem , Redemptorem , ab iis ipsis, quos creaverat, quos redem plurus venerat, captum, Vinctum, accusatum , damnatum, irrisum, consputum, vel
heratum : propone tibi, inquam , Regem seculorum , coeli , terraeque Principem,
372쪽
futurorum bonorum Pontificem , tabernaculum non manu factum, inter sceleratissimos milites constitutum, spinis cor natum , coccino indutum, ab aliis per ludibrium regem salutatum , ab aliis pulsatum arundine , ab aliis omni maledictorum genere lacessitum, omnibus denique injugiis , contumeliisque expositum , Omnia ta men aequissime, ac mansuetissime tolerantem . Sed parum dico, quum Deum ab hominibus haec omnia perpessum esse dico. Non est tantis injuriis expleta crudelitas: non est impietas satiata: immo nonnisi hau so demum divino Sanguiue satiari potest , Nudatur ergo decorum Christi Corpus 3 Nmembra etiam Angelis vorenda coram
sceleratissimis hominibus deteguntur. Li gatur ad columnam mansuetissimus Agnussatque a validissimis, crudelissimisque mili tibus diu , omni ex parte, virgis durissimis Caeditur. Pro dolor, caedebatur virgis iumedio Hierosolymae foro a sceleratissimis hominibus, innumerabili spectante multitudine Salvator Mundi: & tamen nulla,
inter crepitus, doloremque plagarum, eju Omnino vox audiebatur. O invictam pa tientiam : o mansuetudinem incredibilem :Ego quidem eam quibus verbis exprimam Non reperio. An nondum tua , judaee im
pie , satiata crudelitas est ὶ Ego quidem
373쪽
haec sine multis lacrymis referre non possum: tu ea siccis ocuIis spectare potuisti ego haec ore pronuntians ingenti pudore assicior: tu, quum ea tuis manibus perpetrares, non erubuisti ρ Sed quid eos non eru- huisse , aut non commotos esse conqueror putinam , utinam iis cruciatibus eorum contenta fuisset impietas : utinam se his crudelitatis finibus eorum sevitia continuisset. Verum , nonnisi visa demum nece, novit feritas insana consistere: nonnisi ad internecionem saeviat, potest odium crudele satiari . Quid igitur tibi ultra petendum rquid faciendum restat impietas e Crucifigatur , crucifigatur, inquit. O vox impia zo perversa voluntas: o feritas inexplebilis. Facinus est vincire Deum: scelus, ludibriis assicere: parricidium, virgis caedere : quid dicam, in Crucem tolleret Verbum satis dignum, quo tam nefariam rem appellem, BEATISSIME PATER , non reperio. Tollitur igitur in Crucem, plagis innumeris asse eius, & cruorem toto corpore manans pa tientissimus Iesus: manus , pedesque ViX reliquo corpori prae multitudine plaga rum haerentes , clavis durissimis confodiuntur : hiat undique vulneribus et totus doloribus , & cruciatibus deficit: & tamentis omnibus judaeorum impietas adhuc con tenta non est: insul tat etiam confixo: mam Y le
374쪽
338 ORATI: Iedictis,& amarissimis verbis illudit:Alios. inquit, salvos fecit, seipssim non potest sabvum facere. Lacrymas quum caederetur, paulo ante non tenebamus: quid nunc quum Cruci assixum cernimus, facere tandem
debemus Si haec non ad Pontificem clementissimum, non ad religiosissimum Senatum , non ad Christianos fidelissimos sdenique si non ad homines, sed ad bestias, S ut longius progrediar, si haec non Romae , sed in aliqua deserta solitudine, ad saxa , & scopulos loqui, & deplorare vel
Iem, nonne & muta, Sc inanimata omnia, tanta, ac tam indigna rerum atrocita
Quali igitur nos in Salvatorem no strum animo esse debemus Propone tibi nunc, BEATISSIME PATER,immensum, clavo Tum manus, ac pedes trajicientium, dolorem et propone pendentis cruciatum et ima ginem confixi parumper intuere. Erat in ter latrones medius, in altissima Cruc
confixus Dei Filius: hinc a Matre, & a d, scipulis deflebatur: inde a sacerdotibus, Sscribis lacerabatur e milites eum potus amaritudine cruciabant: latro vocibus in sectabatur: inseriptio ludibrium, dolorem que augebat: vulgus de eo varie loqueba tur . Inter hos dolores, inter haec tormen
375쪽
Num quemquam accusavit8 num coarguits Dum ea se inique ferre, num illis iratum
esse ostendit minime. Quid ergo ait PDter ignosce illis et quia nesciunt, quid faciunt. O vox summae patientiae, summae clementiae, summae mansuetudinis e quum
innocentissimus sis, Tea scelestissimis hominibus, contra jus , fasque omne comprehendi , vinciri, accusari, damnari, corripi, caedi, atque in Crucem agi, permibtis. Tu vero haec omnia non modo patien-- tissime toleras, verum etiam , ut ea illis condonentur, affectas . Illi te accusant f tu eos excusas: illi damnant f Tu conaris ah-
solvere: illi execrantur; Tu bene precaris: illi tibi necem inferunt; Tu pro eorum vita Patri supplicas. Quid obsecro, ad hanc mansuetudinem , ad hanc Patientiam addi potest Immo quibus haec verbis non dico extolli, sed aequari, aut pronuntiari satis queunt 8 Nullus eloquentiae fluvius, nulla vis dicendi , nulla humana VOX , nulla mortalis lingua haec consequi unquam posset. Ubi mare illud eloquentiae Tullianaeὶ ubi terrens fluvius Demosthenis e Nunc profecto muti essetis ambo , & vestra Iingua torpesceret. Qua vero de caussa tot dolores, tot cruciatus, tam indignam n cem, ille, qui tam innocens est Deus, ut pateretur, adductus est Nostra profecto cause
376쪽
sa, nostra inquam caussa, BEATISSIME PATER, ut haec omnia pateretur, adductus est. Nostra scelera , nostra flagitia eum in Crucem egerunt: noS Omnium dolorum , Omnium cruciatuum illi auctores sumus: nobis comprehensus, nobis accusatus, nobis damnatus , nobis casus, nobis denique in Crucem actus est. Quid vero a nobis exigit, BEM Tissi ME PATER nisi id, quod nobis maxime expedit s quod nos ultro illi offerre deberemus : ut sobrie , caste, & pie vivamus et ut fidem, justitiamque servemus : ut ejus &praecepta fideliter retineamus, & exempla
constanter imitemur. Quae quidem omnia, si volumus, neque nos ipsos valde amamus,& tacillima nobis , Sc commodissima sunt. Obediamus igitur, BEATiSSIME PATER , Deo, nobis tam juste, tam benigne, tam utiliter imperanti, Tam multa pro nobis,& tam patienter tolerantem, quoad postilamus, imitemur. Servemus in proximos, atque aequales, quam ipse non dubitavit in servum, atque hostem servare justitiam. Charitatem, quam ipse usque ad inimicos
extendit, omnibus Veram, sinceramque
exhibeamus. Neque pudeat nos, quum ho mines simus, hominibus ministrare, quan do etiam Deus ipse hominibus ministravit. Nec obsecro, pauperes, atque humilis for
377쪽
fuerit. Remittamus adversariis nostris inis jurias , quum sciamus, illum pro inimicis, atque interfectoribus supplicasse . Quaecumque denique acciderint adversa aequo animo toleremus, quum illum tam multa . tamque indigna , nostra caussa, perpessum esse meminerimus. Quae quidem Omnia, si nos, ut debemus, & possumus, praestiterimus s & Christus suae Passionis amplissimam gloriam, & nos nostrae imitationis fructum uberrimum, & cumulatissimulata reportabimus.