장음표시 사용
351쪽
mi Senatus jucundisssemus conspectus, celeber rimusque hic totius orbi terrarum Conventus, me majorem in modum re creat , atque exhilarat, BEATISSIME PATER : quippe quem ego sem per optaverim , Ipetare vix unquam sum ausus , vincit tam ere moeror publicus privatam laetitiam , communisque Ecclesiae Christianae luctus , unum me hilaritatem pramaeferre non sinit. Uideo enim squa' Iere, depositis ornamentis , pulvinariata, omnia , nudata moerere altaria , pariete1 ipsos situ quodam suum dolorem significare. Te quoque, ac senatum tuum , mu tata veste, communem Ecclesiae moerorem, luctumque testari. Neque sane immerito scommemoratur enim nobis hodie, Salvatoris nostri mors acerbissima : proponitur ante Oculos crudelissimum divinae Crucis
spectaculum: indignissima Dei Filii Passio
celebratur . Cujus quidem tum magnitudo , tum acerbitas tum indignitas , quum ad nostram memoriam revocatur: quis hominum , obsecro, est tam immanis, tam
352쪽
sceleratus , tam ab omni religione, atque humanitate alienus , qui dolorem dissimulare, atque a lacrimis temperare unquam possit 8 Non enim nobis hodie amicus aliquis , nou propinquus, aut cousanguineus, non frater , aut pater, non denique princeps aliquis civitatis , defunctus refertur e sed totius naturae A uctor , N Conditor, humani generis v ni versi Redemptor, dc PDrens , dignitatis, ac salutis nostrae Instaurator , & Effector: verus denique, ac natura lis Dei Filius, a quo omnis vitae nostrae r tio, incolumitatisque dependet: in quo spes nostra omnis est sita : per quem & qua*umque habemus, accepimus omnia & quaecumque speramuS , accepturi sumus . t Hic inquam , nobis hodierno die defunctus refertur: hic mortuus celebratur: hic de ploratur eX tinctus. Neque vero naturali , ut plerique homines, morte decessi s sed violenta ereptus est : neque etiam quacumqque, sed turpissima, abjectissima , indigni
sima Crucis morte multatus est. At meritas sortasse suorum scelerum poenas dedit tImmo vero, pro nostris flagitiis, pro norstris criminibus , pro nostra turpitudine et quum ipse innocentissimus esset, neque quic quam aut admisisset unquam , aut admittere potuisset, ultro se cruciandum , occiden dumque exhibuit. Quae quidem quum a B
353쪽
DE PAssIONE DOΜINI. 3I7bis audiuntur, quum leguntur, quum celebranda proponuntur: quo tandem animo esse debemus , BEATISSIME PATER Z quo pacto estorem dissimulare sin quomodo lacrymas continere possumus λ quo vero ingenii flumine e qua copia dicendi e quantavi eloquentiae , ad eyplicandum divinae
Crucis mysterium , opus esse censemus pNon enim nunc aut Gavianam crucem , ut Tullius s aut Caesaris necem; ut Maros aut
principis alicujus mortem, ut veteres saepe fecere, deploramus, aut describimus: sed eam Crucem , in qua Christus Rex regum, Princeps principum , verus Deus, Deique Filius, ab iis ipsis, quos creaverat, quos legibus erudierat, quos innumeris benem ciis affecerat, quorum denique caussa factus Homo, ad homines venerat,contra jus, fasque omne crucifixus est. Quam quidem mortem & coelum, & sol , & sydera, & elementa, & creata universa luXerunt. Hanc vero quum nulla vis eloquentiae ab tingere,nullum ingenii acumen penetrare, nullius mentis amplitudo comprehendere, aut complecti queat: & tamen ipsa diei ce- Iebritas , dema ndatique nobis ossicii necesistas nos cogat non tacere: ab Auctore omnis ingenii, omnis eloquentiae, initio
dicendi opem suppliciter implorabimus, ut, quod de ipso, ad ejus gloriam dicere
354쪽
statuimus , de ipsius potissimum , quanturin ipse expedire novit, in nos munere, ac li- heralitate proveniat .. Et qui suam ex infantium, & lactentium ore laudem perficit . nobis in suo nomine congregatis, de se aliquid non indignum dicςre cupientibus Ladesse dignetur . Quoniam autem N alti sessimum Crucis mysterium, & Christum iaCruce pendentem hodie celebramus, ipsam
potissimum hoc carmine Crucem vener himur αSupplicium Drvorum olim , Nuuc gloriρ re
Mors olim miseris, vunc data vita reis
Crux, silium , currusque Dei, Des uuica Mundi , Sis via, sis uo serae porta salutis, Ave. Cum universa Salvatoris nostri uba, turn ejus in primis Passio,. BEATiSSIME PATER , Dobis non modo exactissime cognoscenda iverum etiam , quoad fieri potest, perfecti sesime imitanda elis ut quemadmodum Christus non solum praeceptis nos saluberrimis.
erudivit, sed sanctissimis quoque exempli instituit; ita nos & quae docuit, fideliter retineamus, & quae gessit diligenter imitem mur 3 propterea enim docuit, ut sciremusi propterea gessit , ut agerςmis. Quae dRRNobis per Mosem mystice hgnificat dicens
Inspice, huic secundqm ως lar, quo tibi
355쪽
DE PAssIONE DOMINI. 3I9 tibi in monte monstratum est . Quanquam autem universa ejus , ut dixi, vita quippe
quae omni virtutum. ac perfectionum genere consummatissima fuerit nobis perdiscenda, atque imitanda est : ejus tamen inprimis Passio, quae cumulum quemdam virtutum , persectionumque omnium , utpote postrema ejus vitae pars, complexa est, nO- his cum in reliqua vita, tum hoc solitibmum tempore ad memoriam revocanda,
R ad imitationem proponenda est, dicente Petro Apostolo: Christus pastiis est pro nobis , nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Nam, si paupertatis eXemplum quaerimus: nudatum hodie Sal-Vatorem , & omni terrae habitatione destitutum, in Cruce sublimem, ipsum etiam caput ubi reclinet non habentem, conspicimus. Si pudicitiae testimonium poscimus: eum Matrem virginem virgini discipulo commendantem audimus . Si obedientiae formulam desideramus: eum non
modo Deo Patri, sed pessimis quoque, ac
vilissimis hominibus usque ad mortem ob sequentissimum intuemur . Si liberalitatem in eo, beneficentiamque requirimus: Cum non lacrymas modo, sed sanguinem quoque ipsum, salutis nostrae gratia passim effundentem, immo etiam corpus, atque animam, rerum omnium charissimam, saluti
356쪽
luti nostrae donantem cernimus. Si cinis mentiam in eo, & animi magnitudinem postulamus: eum pro inimicis orantem, IMtronique ignoscentem videmuS. Quaecumque denique virtus , quaecumque animi perfectio aut reperiri in homine, aut de-sderari potest, ejus in Christi Passione clarissimum nobis exemplum ostenditur. Quae quietem omnia si ego oratione prosequi vellem, nullus esset dicendi sinis omnino .
Sed quoniam ego apud sapientissimum
Pontificem, Senatumque doctissimum ver-ha facio: quem docere ex hoc loco nec possum, nec debeo s ut demandatum mihi munuS quoquomodo expleam , ex infinita illa virtutum multitudine, quas hodie nobis in Passione Salvator discendas, imitandasque proposuit, quatuor tantum, quae ad cogno-1cendum dignissimae , & ad imitandum aptissimae mihi visae sunt, commemorabo: summam ejus justitiam, charitatem singularem, inauditam humilitatem, patientiam incredibilem , vereque divinam . Nequeis etiam has ipsas universas explicabo I non enim omnia aut ego dicere, aut tu BSA TISSIME PATER audire unquam posses : sed
ex singulis paucissima tantum , & quae Opti ma , I commodissima videbuntur, perstin gam . Tu, tua sapientia , ex his, quae di
cam , cetera facile deprehendes .
357쪽
DE PAssIONE DΟΜINI . 8a IAc de justitia quidem dicere cogitanti , illud praefari libet, me de Christi virtu, tibus. non quidem absolutissime, ut par esset, quasi de Divinis nam id quiden nemini mortalium arbitror posse continge re) sed quasi de humanis, leviter, atque
humano more locuturum. Atque in hac quidem virtute cum multa praeclara, atque
admirabilia sint; quae in divinam laudem referri queant: illud in primis, & maximum , & maxima admiratione dignum occurrit : quod Deus hominem a se creatum , in sta potestate constitutum, sibi a suo nequissimo servo versutiis, dolisque subtractum, violenterque detentum, quum ex ejus manibus eripere jure suo K deberet ,& posset; redimere tamen ingenti precio maluit. Qu.id enim , ut verum fateamur, juris in conditum paulo ante hominem
diabolus habebat Immo quum ipse & ab eodem Deo paulo ante conditus, &ejusedem Domini, vellet, nollet, servus esset, quid in illum habere juris poterat 8 At pec caverat , inquit, homo, & seipsum diabolicae ditioni subdiderat. Primum ego hoc a te requiro , diabole t tecum enim mihi modo res est quis tibi hoc juris in hominem dederat, ut eum dolis praeriperes ρ circumvenires ρ falleres e an alienum eum
servum esse nesciebas t quae tibi in alienum X seris
358쪽
ejusdem Domini servum esse non memin ras ' Debebat certe te id satis, abundeque docere, casus tuus. Quod si es ejusdem Domini servus, eique etiam tuo scelere invisus, atque odiosus eras, quae tibi in alieno regno potestas ὶ quod tibi in alienum, servum, immo in tuae servitutis socium, adhuc innocentem , suoque Domino parere cupientem, jus erat Z sed permittamus tibi, ut eum invidia, & malignitate tentares: neque unde tu cecidisses, 'ibi consistere o hominem patereris . Fateamur peccasse hominem & supplicium meruisse: quis, obsecro, eum tibi puniendum , cruciandumque tradiderat quis te ejus delicti vindicem , & carnificem fecerat e Nonne igitur Deus servum suum, in suo regnγέ a suo servo, per invidiam circumventum, diuque
detentum , jure optimo ex ejus manibus eripere poterat ρ immo vero, etiam debebat ' Quod quidem si fecisset, quis posset
aut de eo jure conqueri, aut eum injustum
appellare Noluit tamen jus suum in suos , ut poterat, exercere justissimus Deus: sed officii plurimum apud se remanere placuit:& quem sibi suo jure vindicare poterat,
eum redimere precio persoluto maluit. Quam vero mirabiliter, quam decenter, quam cumulate redemit 8 Ita ut, ne que
359쪽
que hominum , neque Angelorum qui sequam, non dico explicare , aut stire , sediae cogitare quidem tantam divini contilii altitudinem unquam potuerit. Debebat homo pro seipso satisfacere s sed non poterat: poterat Deus f sed non debebat. Hic atten de summum consilium , inscrutabile sacramentum, incomprehensibilem divinae Pro-Videntiae rationem : .conjungit utramque naturam Deus ineffabili illo, ac divino ne-Xusatque ita conjunxit, ut quod est Omnium mirabilium maxime mirabile , una tu ammbabus persona consisteret a & quod impostsebile videbatur, unus, atqne idem pro universo humano genere satisfacere dc deberet , & posset. Quid, quod eisdem rationibus, quibus deli tum admissum fuerat, ne qua justitiae pars deesset, satisfecit Primus enim parens inobedientia, atque elatione deliquerat, Christus obedientia, atque humilitate expiavit: ibi mulier perditioni ini lium s hic mulier initium redemptioni dedit : illa peccato divinas execratione S i haec innocentia divinas pollicitationes, sive cui vulgo dicere solemus benedictiones meruit : illa serpentis voce decepta est 3 haec Angeli voce concepit: illa denique virum nocentem fecit s haec Filium peperit innocentem . Adam porro comedendo pecca
360쪽
3 ORATIO ille per Iethiserum interdictae arboris I
gnum a serpente superatus est s hic per salutare sibi oblatae Crucis lignum, serpei, tem acerrimum humani generis hostem
superavit. Quid plura ρ ille sibi, & post
ris sua morte mortem attulit; hic & mortuos , & morituros omnes, unica sua morte liberavit; atque ita liberavit, ut aeter nam omnibus vitam , beatitudinem qu Conferret. Quad obsecro, in hac redempti O-
ne justius ab ipso etiam Diabolo aut peti, aut desiderari posset Quid si ipse pro tribunali sederet, aliud vel ab homine, Vel
a Deo Ipso postulare auderet Verum haec nobis, BEATissi ME PATER , prosecit, nobis sanquam, haec est collata justitia: nos, quum haec ageret, Salvator adspiciebat: nos erum diebat: nos ad suam imitandam justitiam provocabat. Quum enim ipse talem se in redimendo humano genere, etiam adversus hostem, ac servum suum dia holum , ex libbereis qualis tu , ceterique Pastores, in hoc grege servando, atque alendo , esse debeatis , praescribebat. Sed de iustitia satis est dictum. Venio nunc ad Charitatem , qua ipse non modo mortales s ut in virtutibus aliis, sed quod incredibile dictu est, & ipsam charitatem superavit. Quanuis enim eam ho minibus , ipso suo adventu, ita ostendistet,