장음표시 사용
361쪽
ut nulla major ei veniendi caussa videretur extitisse , quan vis eam in universo vitae cursu ita omnibus declarasset , ut nemo ejus eXpers, atque immunis esset s eam tamen hodierno die, tantis, tamque illustribus argumentis patefecit, ut quae antea fecerat, omnia nulla fuisse posses existimare. Quale enim obsecro, aut quantae clia
ritatis fuit, quod in suprema illa mystica scoena Corpus, & Sanguinem suum , novo quodam . & in fallibili instituto , discipulis omnibus impertivit e atque ita impertivit , ut ad posteros quoque omnes, incredibilis illa suae divinitatis diffusio, & communica tio propagaretur ξ Magnum quidem fuerat, magnaeque bonitatis , & charitatis argu
mentum , hominem sibi similem creare , creato unive ria subjicere: majus , captum, venumdatumque redimere: maximum, ejus gratia mortem subire . Se vero singulis totum quotidie tractandum , . vescendum, im molandumque tradere, quo tandem chari tatis gradu statuam ' quantae magnitudinis esse dicam8 Desunt, BEArissi ME PATER, tan tae rei explicandae accomodata vocabula οῦ
desunt ad ea excogitanda humani vires ingenii : vincitur sermo rei magnitudine zquicquid de ea vel dici lingua , vel mente comprehendi potest, multo re ipsa minus, atque inferius est. Quanquam autem ir
362쪽
hac virtute, multa praeclara, atque ad ml-rabilia sunt: quae ego tum quia tibi nota esse arbitror, tum quia ad cetera propero , ne te diutius detineam , consulto relinquo: illud tamen silentio praeterire non postum, quod Salvator proditorem suum, quem Scantea noverat, & aliis indicaverat, ut a scelere revocareti, eodem, quo ceteros suae divinitatis munere impertivit: moxque ad se cum militibus, ut osculo proderet, Venientem, non modo non est aversitus , sed
blandis quoque vocibus appellavit, & benigna fronte suscepit. O novam, inaudiramque charitatem : o ingentem humanae salutis ardorem et quis hoc factum unquam post hominum memoriam aut audivit, aut
legit λ quis fieri ab homine posse ex i stimavit e Proditurum sciebat,& convivam eme patiebatur: invisum se illi noverat i & ei se
ultro ingerebat: videbat prodentem , &amicum appellabat . Tu vero, iniquissime, ac perfidimime luda, tam multis, tam clyris ejus in te amoris signis, argumentisque perspcctis, quo tandem animo rem tantam aggredi, tantum sceluS concipere, tam im pium facinus audere , tam dirum nefas per petrare potuistis Num tui ossicii, cum haec
faceres , memor eras r num tuae vitae, salutique prospiciebas num ejus in te benevOlentiae , meritorumque memineras i Sed s
363쪽
DE PAss Io NE DOΜINI . 3 a Iut tunc illo Collegio, ita nunc hoc Ponti fice, hoc Senatu indignus es. Redeo igitur ad Salvatorem: cujus quidem dum singulas ab eo res hodierno die gestas contemplor, nihil invenio , in quo non ejus charitas singularis eluceat. Quaeritur a militibus, iaseipsum indicat: inventus iterum quaeritur, R iterum quaerentes se docet: prostratos erigit: incitat trepidantes r capientes homtatur : curat Vulneratos: discipulos a sui defensione prohibet. Ductus vero ad Pontificem , & labentem Petrum confirmat ,&verberantem Ministrum coarguit s & quis ipse 1it, intrepide confitetur. Quae quidem omnia ab uno, eodemque charitatis fonte procurrunt s ab incredibili nostri liberandi ardore proficiscuntur. Sed singula prosequi
oratione non postium: extrema tamen illa , quae in Cruce positus gessit, tacere non valeo . Pendebat In Cruce, manibus, pedibusque confixis, omnium naturarum con ditor , Omnium seculorum Princeps , Omnium mortalium salus : utrinque latro
nibus stipatus erat. Hinc eum Scribae, MPharisaei maledictis , & conviciis insectabantur : hinc vulgus ei dira imprecabatur: inde milites ei certatim illudebant. Inter haec ludibria, inter hos cruciatus , quae VOX ejus audiebatur sitio. Quae, inquam, VOX
364쪽
3a 8 ORATIO nesciunt, quid faciunt. Quid sibi, obsecro,
iste voces volunt ' quid hi clamores, BE TissiME PATER , significant 8 In Cruce pendet a & de siti cogitat: vix animam tenet AR potum affectat , de morte certissimus est,& vitam sustentare desiderat. Profecto non hoc sitit, non hoc affectat, non hoc desiderat . Quid igitur sitis , fons inexhauste, qui Te universam omnium sitim, tua illa perenni, & in vitam aeternam scaturiente lympha , in perpetuum extincturum es pollicitus Nostram profecto salutem sitis:
nostram redemptionem assectas: nostram
reconciliationem incredibili ardore desideras . Altera vero vox it Ia , quae veniam h stibus implorat, quantae, obsecro, charitatis
esto Magnum est profecto, inimicum non odisse: multo majus, amare : quid , hen ficiis prosequi e Hoc qui faciat, non ego hunc summis viris comparo, sed simili semum Deo judico. Postremo vero, dulcis sic a illa Matris, &Discipuli commendatio, quam vehementem, quam castum in utrumque amorem indicatὶ exhalabat an, mam , & Matris, ac Discipuli curam non remittebat: seipsum non curabat, & de suis sollicitus erat. O inauditam pietatem: .charitatem incredibilem, vereque divinam: o rem omnibus filiis, omnibus amicis in
laudam. Nullum ossicii geous bal inum. stex
365쪽
er in quemquam praetermisit: nullum ita omnes perfectae charitatis indicium non exhibuit: adeo ut alteri e latronibus Ve- Diam postulanti, in extremo spiritu positus, heatitudinem largiretur. Quid hoc majus' quid admirabilius cogitari poteste ut eum , qui vitam in sceleribus consumpsistet, ibique ad ejus ignominiam esset collocatus , orantem exaudiret se commendantem susciperet veniam postulantem, non moda venia , sed gloria quoque, R immortalitate dignum judicaretὶ Haec Salvatoris nostri charitas est, BEATissi ME PATER, haec ejus in stitutio, nobis, non modo plurimis, & clarissimis, ut vides , exemplis , sed praeceptis quoque irequentissimis, atque arctissimis , Commendata. Hanc nos, si Christi memores , si imitatores, si denique Christiani esse volumus, & inter nos fidelissime retinere ,& usque ad inimicos extendere, ac propa gare debemus. Sequitur Humilitas, virtutum omnium praestantissima, Christianis hominibus maxime propria, veteribus pene ignota . Eam enim Christus non modo vivens, ac mo riens & servavit ,& docuit, verum etiam nascens ex Materno utero secum attulit. Ante omnia enim divinae naturae sublimitatem , usu ue ad humanae faecis abjectionem
. reuiues quintae , obsecro, humilitatis
366쪽
fuit Z quis potest. hoc verbis prosequi quis
mente, aut cogitatione concipere ' Venturus porro ad homines homo , virginem
quidem , sed humilem, seni pauperi desponsam Matrem deligit. Naicitur Rex omnium seculorum non in Regia aliqua, vel civitate, vel domo , sed in humili, obscuroque oppidulo , in sordido, atque immundo jumentorum stabulo. Excipitur non ab ingenti servorum multitudine, in auro S purpura, sed a sola Matre, in sceno, vilique palliolo. Omitto infantiam ejus , &pueritiam in fuga, exilio, & trepidatione
transactam. Taceo adolescentiam parentum inopiae, imperioque subjectam . Non explico reliquam vitam, in summa pauper tate , sine servis, sine domo , sine pecunia , nunc in navi, nune in solitudine, tum inter piscatores, tum inter publicanos, R infames homines, magna ex parte traductam. Praetereo de industria labores, contumelias , jurgia, ludibria, & innumerabilia pene vitae pericula : quae mortalibus erudie dis perpessus est . Passionem enim nunc ejus, non vitam narro : neque Volo te, Beatissime Pater , nostrae diutius Oratione detinere: venio ad ea, quae nostrae institutionis propria sunt. Moriturus Dei Filius pro mortalium omnium salute, non humillimum , obscurissimumque oppidulum, ut na
367쪽
DE PAssio NE DOMINI. nascens, sed illustrissimam totius Judaeae civitatem , in medio pene terrarum constitutam; toto orbe notissimam, clarissimamque delegit: ut quos ejus ortus latuerat, obitus saltem non lateret. Num suam, suorumque, quum id faceret, infamiam timuit immo vero appetiit. Nam de eorum quos ad se converterat, fide, aut constantia , dubitavit' immo, ita demum confirmari arbitratus est . Quo vero pacto Hierosolymam moriturus ivtraviij quasi ad triumphum, non ad mortem accederet. Intuere,qmeso , BEATisSi ME PATER , atque oculis subjice triumphantis Salvatoris ingressum . Insidet non albis quadrigis, auro, purpu rave constratis, sed vilissimae asinae brevi discipulorum pallio velatae . Praecedunt eum non senatorius , atque equester ordo , imperatorem collaudans , sed innocens puerorum turba Hosanna clamantium . Subsequitur non armatus exercitus , sed
imbellis mulierum , discipulorumque mul titudo . Hic est nostri Imperatoris ingressus: haec pompa triumphantis . Quid Coena illa Paschalis ' quam parca e quam moderata ' quam humilis' quid illa post Coenam pedum lotio quantam nunc etiamtas e audientibus admirationem assert surgit a Cinna Deus occultus , homo manifestus et
humilitate , dc majestate pari: deponit pal-
368쪽
32a ORATI ol im' linteo praecingitur: aquam poscite ad si ligulorum se discipulorum pedes submittit : Iavat singulos diligenter, interquOS etiam a proditore non abstinet. Oinauditam omnibus seculis humilitatem: ovirtutem mortalibus antea prorsus ignotam : Ο rem admirandam Omnibus, paucis
imitabilem. Quis hoc regum P quis principum e immo , quis mortalium Omnium ante id tempus aut facere, aut cogitare unquam potuit 8 Exprimere animus verbis admirationem tantam non potest: non potest tantam humilitatem lingua mortalis explicare. Sed dum in his haereo, quasi
haec ma X ima sint, majora non video . Quilenim lotos discipulorum pedes commemoro Vide, quaeso , BEATISSi ME PATER , eum se ad osculum usque proditoris inclinantem : vide, eum se hostibus capiendum, ligandum , irridendumque ultro permitten rem : vis videre quam ultro ' Prostratos
ab eo unica voce tot armatos milites, atque ab eodem erectos, confirmatosque con
sidera. Vide , inquam, quam submisse pontifici maximo , sacerdotibusque respondeat quam humiliter cum praetore colloquatur quam serviliter inter milites commoretur ' Quae quidem omnia, ne te morer, Consulto praetereo . Jllud , quod humilitatis caput est, praeterire nulIO mo do
369쪽
Diosum, quam vile pro mortalibus momtis genns elegerit ρ Crux olim fugitivis
tantum, & servis, aut furibus, & latroni-Bus parabatur: at hanc potissimum humani generis Redemptor, omnis numilitatis au et or, ne quisquam eam in posterum horreret , assumpsit s atque ita assumpsit, ut nullum in ea probrum , nullam ignominiam, nullum dedecoris, aut ludibrii genus declinaret . Pendebat sublimis in altissima Cruce, Dei Filius , coeli, terraeque Pamrens, ac Dominus omnium seculorum, ac
gentium Rex , & Princeps sempiternus et Pendebat, inquam, inceleberrimo terrarum emporio, in clarissima Judaeae civitate, in editissimo Calvariae vertice, ubi de damnatis supplicium sumi mos erat. Pendebat vero , inter duos latrones constitutus, spectante Matre, suisque omnibus , spectante ingenti judaeorum , ceterarum
que gentium, quae eo convenerant, multitudine. Ne quid vero ad ignominiae cumulum, humilitatisque deesset, maxime solemni totius anni die imminente, Cruciam gi voluit. Quid, obsecro, humiliu Ss quid ignominiosius excogitari potuit Ut nos & ab aeterna servitute liberaret s 8c Deo subjectos, nostrae salutis gratia, redderet , servilem, atque abjectam mortem
370쪽
libertatis auctor subire non dubitavit Ο mira, o incredibilis Salvatoris mansuetudo: O Divina , inestabilisque benignitas,hit ex servis liberos,ac beatos faceret; Deus,& servus, & miser emci non dubitavit . Haec est illa humilitas, quam ipse nobis in
Evangelio tam saepe commendat a quam suo exemplo tantopere discendam nobis, imitandamque proponit. Haec est, quae&Deum e Coelo advexit in terram, , hominem e terra in coelum evectura est. Sed de humilitate satis. Huic conjuncta Patientia est, quae una ex iis, quas proposuimus, virtutibus reliqua est. De qua quidem, quoniam multa jam, quum de humi sitate ageremus , sunt
dicta, & ego ad finem propero video enim
me jampridem abuti benignitate tua, B EA TISSl ME PATER , quaedam, quae ejus virtutis Propria sunt, paucis absolvam. Nam, ut Omittam, quam multa in tota vita omnis generis incommoda , probra , pericula , Squam patienter Salvator pei tulerit,qualem se, quum a militibus caperetur, quum ad sacerdotum Principem duceretur, quum ab
illo interrogaretur, exhibuit 8 quam multis eum contumeliis, jurgiis, ludibriis , ab inimica, atque invida, & odium explere cupiente multitudine affectum fuisse existimasi Videre videor crudelissimos ho