Josephi Maffeji ... De restitutionibus in integrum et de praecipuis vitiis contractuum. Libri duo. Pars prior altera

발행: 1783년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

11쪽

v viii I F

qua solidae , ac germanae juriorudentiae mlauseonvenire Didebantur , refellere, O metiores , quoad potui, in medium proferre. Et sane nisi sit, aliquando quid novi in flentiis moliatur;

sin nunquam incrementum accipient. Nis enim

Aleiatus primus eruditionem juri prudentιae eonjunxi et, O novam legum interpretandaram viam mons isset , quem sequuti sunt Donellus, marenus , Hottomanus , O summus Cujacius, juri rudentia adhuc putida, O eadaver a s eie uteremur. Ei,si domesteo sine invidia li-eet uti exemplo, ni t ex meis atavis Primus Ioannes Camillus Masses mathemattea phisDeis conjunxisset, novamque explicandorum φαινο- μενων rationem excogitaisset, quem imitati fane

Galilaeus , Gai endus , Chartesus, O novisime ιiri elarissimi Nemeonus , O Leibnitius , phrsea adhue in Arisotelieis tenebris luterent. Librum QItur hilari animo aeeipito : O si quid boni in eo inveneris , utitor : si quid peccati , amice commonefacito: si nihil , quod tibi usui Uye posse, illum negligito, neque emito. Vale.

12쪽

RESTITUTIONIBUS

IN INTEGRU Μ,

Et de praecipuis vitiis contractuum

ΠΡΟΛΕΓΟΜΕNA. N integrum restitutiones exposit 3 T l rus , materiam neque vulgarem, T , I neque inutilem , aut iniucundam. immo ad vim, atque essicacitatem contractuum intelligendam necessariam , inbtio tractationis explicare constitui , quid restitutionis in integrum nomine veniat: atque eius naturam penitius , quam vulgo , & postulandae, pretestandaeque formam , ac diversa genera investigare. m. I. Λ Re-

13쪽

Restituere Latinis nihil aliud est , quam

iterum statuere , seu in priorem statum reducere ; quare ea proprie restitui dicuntur , quae in eum statum , unde deciderunt, remittuntur ; idcirco restituendi verbum semper in bonam , nunquam in deteriorem partem sumitur; quod perbelle expressit Pamphilus apud Terent. in Andri ari. 3. Icen. 5. Tu rem impeditam , O perditam resse

tuas P . ε . .

Et ad . q. sen. I, . . . . resiliae , in quem me aecepisi,

locum a

Quibus in locis res restitui dicitur , quae, quum perdita esset, iterum salva sit : M persona, quae de tranquillo loco deiecta, in iulum reducitur . .

Hinc Iurisconsultis ii restitui dicuntur , qui iura , quae amiserunt, recipiunt , & -- luti in priorem statum reducuntur et qui, si plenissime amisia iura recuperant, & integre in priorem statum redeunt , in integrum re stitui dicuntur . Sic in insulam deportatus , vel in metallum damnatus , si ex indulgeatia principis poema liberatus est , eique reditus permissus, immo & pristina dignitas reddi

14쪽

dita , bc pars bonorum , restitutus dicitur : si vero bc honorem, bc ordinem , bc bona , bc

iura omnia recuperaVit , ut plane in priorem statum sit redactus , in integrum restitutus nuncupatur L. I. O q. C. da sent. pas . Oresitat.

Et quoniam amissa iura, quae quis recipit, vel statum personae , Vel res externas spectant; hinc duplex quoque in integrum restitutio distinguitur: altera , quae respicit statum personae ; eaque vel ex indulgentia principis extra ordinem conceditur, qualis est illa, quae tribuitur sententiam passis , hoc est iis , qui sententia iudicis libertatem , civitatem , dignitatem , vel existimationem amiserunt, de quibus est tiri in Pande l. O Coae de sentent. pass. O res. vel ex legis praescripto competit : sic ex senatusconsulto , qui ob sacerdotium , vel magistratum in municipio cor-xuptis suffragiis petitum centum aureis cum infamia multatus, si alium ambit.s convicerit , in integrum restituitur , pecuniam Vero

non recipit L. un. q. a. D. de leg. Iul. amb. Altera in integrum restitutio res eXternas

respicit, veluti, quum minor, qui rem alienavit , vel se obligavit, captus est , si alie-

15쪽

4 DE REsTITUT. IN INTEGRUM

nationem , vel obligationem revocari curet, in integrum restitui dicitur. Prior in integrum restitutio, vel ex indulgentia principis , vel ex constitutione legis competit : posterior ex iurisdictione magistratus praestatur: illa non est huius loci : haec ea est, de qua tractationem instituimus , quaeque passim a veteribus in integrum restitutio dicitur : a Paulo vero I.

recepi. sent. 7. O L. minor 24. q. I. D. de min

integri restitutio ; quam appellationem D hellus uri eomm. 4. inconcinnam putat, quod nunquam ius integrum , sed amissum restituatur : verum nihil vetat integri restitutionem nuncupari , quoniam , quod amissam suerat , integrum restituitur quare utroquφ .

modo bc integri restitutio , M restitutio in

integrum per me dicatur licet. Haec autem restitutio in integrum definiari potest amisi, eatissae integratio L. 2. C. in quib. cauis . in integr. res. neciliar. non es , Donelius XXI. comm 4. In hoc enim omnis in integrum restitutio sita est , ut quis amissum ius recipiat , bc pristina caussa integretur . Quod Paulus I. reeept. sent. 7. f. I. ita e pressit : Integri resilutio es redintegrandae rei,

16쪽

veI eauisse actio. Sed qua ratione in integrum restitutio actio a Paulo dicitur, quum potius ea videatur factum magistratus denotare , quo

amissa caussa integratur ' Aio id proprie Messe , bc dici in integrum restitutionem ἰ quoniam , ut dictum est , ea in hoc sita est , ut quis amissum ius recipiat , quod ei a magi

stratu praestatur: eoque sensu definiri amissae causiae integrationem . Quumque magistratus non restituat , nisi id ab eo postaletur , ad quem ea res pertinet : eam postulationem aio saltem improprie actionem esse , bc per metonymiam in integrum restitutionem solere nuncupari , non secus ac stipulationes praetoriae dici solent harum stipulationum postulationes L. actionis s7. D. de O. O A. atque hoc sensu a Paulo dici integri restitutionem esse redintegrandae rei , vel caussae

actionem .

Inter rem vero , bc caussam hoc in loco illud interesse putat Cujacius ad tit. D. de res. in integri ex Isidoro lib. 5. E mol. quod rei nomine res plene amissa , veluti tradita denotetur : caussae vero res imperfecte amissisa , veluti promissa ; ut sensus sit in inte grum restitutione.non modo rem plene amis

A s sam,

17쪽

sam , sed etiam caussam , nempe rem prOmissam recuperari. Sed ipse conjicio, nisi ea verba synonima , vel paene synonima sint, caussae nomine designari omnem rei accessionem , bonamque conditionem , ut saepissime in iure sumitur ; veluti, quum dicitur in bonae fidei iudiciis caussam praestandam esse :bc adhuc in personalibus actionibus post lutem continatam caussam praestari L. u. OL. 3. g. I. D. de Uur. Atque hanc rei , bc caussae distinctionem aperte facit Caius in L.

Praeterea uo. D. de rei vind. quum docet in

rei vindicatione non sussicere corpus ipsum restitui, sed opus esse , ut bc caussa rei restituatur, bc Ulpianus L. qui resiluere 5Ο. D. eod. quum scribit ab eo, qui restituere iussus est , ni restituat, rem manu militari auferri, bc fructuum duntaxat, omnisque caussae condemnationem fieri. Quare puto eodem sensu. a Paulo integri restitutionem dici redintegrandae rei, vel caussae actionem, ut intelligamus restitui quem posse , seu rem ipsam amiserit, seu rei caussam , hoc est accessiones, bc bonam conditionem : & restitutione impetrata non modo rem ipsam , sed bc accessiones , omnemque rei utilitatem recuperari .

18쪽

PRO LAGO MANA. 7Id eleganti exemplo declarari potest sumto

ex L. minor go. D. de minor. Μinor , cui

fideicommissum solvi pronunciatum fuerat, caverat laccepisse , & cautionem ei debitor quasi creditae pecuniae fecerat. Hunc Ulpianus scribit restitui posse , quoniam caussam rei amiserat, quia partam ex caussa iudicati persecutionem ad initium alterius petitionis redegerat . Sed , ut planius , M plenius in integrum restitutionis naturam , eiusque dandae ratio nem , bc formam eXplicemus , quum ea sit amisi, causis integratio; duo in ea spectanda sunt, amissa caussa , 8c amisti integratio. Αmissa caussa dicitur , quum non modo. res nobis periit , sed iure, quod in re , vel ad rem habebamus , excidimus , uno verbo ius quoque nostrum amisimus ; ideoque adversus irritos contractus nulla in integrum restitutio praestatur, quum nullum ius amissum sit, quod restituatur. Ad rem Ulpianus L. in cau

sae 16. pr. D. de mi l. Nam si communi auxilio , O mero jure munitus se , non debest ei tribui extraordinarium auxilium , ut mea cum pupillo eontrarium es sina tutoris auctoripate o

19쪽

sentior Antonio Fabro ad eam legem scribenti , ubi gesta iure irrita stat , restitutionem quidem non esse necessariam , sed posse ex abundanti dari , quum nemini fiat iniuria : etenim , ubi nihil est amissum , nihil . est , quod restituatur. Amissae caussae integratio per magistratum sit , qui rescisio negotio , quo quis inciderat in captionem , singit eum nihil amisisse , itaque ei omnem caussam integrat. Sic , ubi restituit minorem , vel majorem dolo deceptum , vel metu coactum , qui quid alienavit , vel reipublicae caussa absentem, cuius res usucapta est ; rescindit alienationem , usucapionemque , fingitque superiores personas nihil amisisse , nihil alienasse , nihil ex

eorum bonis usucaptum ; atque ita eorum causiam integram reddit . Verum magistratus amissam caussam non

integrat , nisi id ab eo postulatum sit , ad

quem ea res pertinet. Idcirco Caius in L. illud 25. D. de min. scribit : Si talis interveniat juvenis , cui praefanda se resitatio , ipso posulante praesari debet, aut procuratori uua , cui id ipsum nominatim mandatum se:

20쪽

PRO LEGOM RNA eiis gerendis a Ileget , non debet audiri.

Nec simpliciter, & indiscriminatim , quicunque postulat sibi amissum ius restitui, amissamque caussam integrari, integrabit: sed id ex iusta caussa faciet, si cognoscat quem immerito ius suum amisisse, ut iure postulet amissi restitutionem. Id in caussa est, cur

in integrum restitutiones caussa cognita dandae sint. Quare Μodestinus in L. s. D. de res.

in integr. Omnes in integrum resitationes, inquit , cavisa cognita a praetore promittuntur, sitieet , ut justitiam earum causiarum examNnet , au verae sine ; quarum nomine sngulis subυenit. Et Ulpianus in L. in eauisiae I 3. D. de min. Cavisa enim eognita , O praesentibus adversariis , vel f per eontumaeiam dolat, in integrum resilutiones perpendendae sunt. In caussis vero cognitione versatur, an is,

qui restitui postulat, caussam amiserit, & an ex iusta caussa restitutionem postulet: quo illud pertinet, quale damnum fecerit. Principio perpendendum , num is, qui restitutionem postulat, ius suum amiserit : quoniam , ut dictum est, qui nihil amisit, nihil est, quod ei restituatur. Atque hoc sensu accipiendum arbitror, quod scribit UN

SEARCH

MENU NAVIGATION