Josephi Maffeji ... De restitutionibus in integrum et de praecipuis vitiis contractuum. Libri duo. Pars prior altera

발행: 1783년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

31쪽

uo DE RESTITUT. IN INTEGRUM

iudicare , qua ratione damna Oporteat reparari et , qui se laesum queritur : sed quod arbitri nequeant restitutionem praestare dando actionem , vel exceptionem , bc causiam integrando : non secus ac pedanei iudices nequeunt in integrum restituere , quod nequeant caussam integrare et , qui ius suum amisit : recte tamen iudicant, quemadmodum restitutio facienda est ei, qui restitui postulavit. Ubi vero , seu a cuius loci magistratu in integrum restitutio postulanda sit , disputant interpretes . Quidam putant, ubi domicilium habet is, qui convenitur: alii bc in loco ubi res sita est : sed rectissime Duarenus de res. in integr. cap. s. docet ordinario iure in integrum restitutionem postulandam a magistratu rei conventi, seu ubi is domicilium habet L. u. C. ubi O ' apud quem cogn. res. in integr. agit. sit, in qua Diocletianus bc Μaximianus his verbis Aquilinae rescribunt. Consequens es . . . ejus adire te proUinciae Prae-

idem , in qua domicilium habent, quos conνenis . Si quando vero restituta pristina actione in rem agendum sit cuius rei exempla occurrunt in L. in eaus e I s. D. de min. Oim

32쪽

in L. metum 9. f. q. D. quod metus causia )posse M in loco, ubi res sita est , iudicium institui ex generali regula proposita in L. 3.

C. ubi in rem a fio exerc. deb. Actor rei forum , frυe in rem , sive in personam si actio, sequitur : sed O in locis , in quibus res , ρω-pter quas contenditur, constitutae sunt, jubemus in rem actionem adυersus possidentem moveri .

Qualis autem sit restitutionis impetratae ensectus, ipsa in integrum restitutionis defini tio satis ostendit, nempe caussae integratio nem, seu integram amissi iuris restitutionem, ut is, qui restituitur , quemadmodum in damno non est , ita nec Sc in lucro L. vir. C. de reput. quae sunt in jud. res. in integr: sed de hac re commodior erit interius dicendi locus , quum de singulis restitutionis generibus tractabimus; quibus in locis bc de tem poribus in integrum restitutionum, & de heredibus , successoribus, sociis, . 9 accessionibus eorum , qui restituuntur, disputabimus. Quod vero ad diversa restitutionum in integrum genera attinet, quum praetor non nisi ex iusta sequitatis caussa subveniat iis, qui ius suum amiserunt; hinc ex varia caussarum B a diffe-

33쪽

22 DE REsTITUT. IN INTEGRUM

differentia , quarum nomine singulis subvenit,

quaeque numerantur in L. I. O u. D. de res. in integri & a Paulo I. recepi. sene. T. q. I 'varia restitutionum genera distinguuntur. Easque caussas sex recenset Cujacius ad tit. D. de res. in integr. quem fere Omnes interpretes sequuti sunt, nempe metum, dolum, aetatem , capitis deminutionem , absentiam , dc alienationem iudicii mutandi caussa; totidemque in integrum restitutionum genera: alii pauciora faciunt: sed quum in d. L. u. D. de res. in integri & in d. laeo Pauli I. ra-eept. sent. 7. g. I. diserta iusti erroris mentio fiat: in L. I. g. I. O 6. D. quod Di f. tui. Oc. memoretur caput edicti praetorii de restia tutione ob iustum errorem'.: M praeterea praetor generatim pollicitus sit se succursurum , ubi iusta caussa esse videretur L. I. f. I. D. ex quib. cauis . major. Oe. hinc ipse octo distinguo in integrum restitutionis species , septem quidem ordinarias, nempe ob errorem , dolum, metum, aetatem, absentiam , capitis minutionem, & aIienationem futuri iudicii metu factam: & unam extraordininriam , eX generali clausula , si qua alia iusta causia praetori visa fuerit, praestandam ; de

34쪽

quibus non permiste, ut in pandectis, & codice , sed discrete duobus libris agam: in

primo de restitutione, quae ob aetatem minOribus praestatur: in aliero de restitutionibus, quae ob reliquas caussas maioribus dantur. Sed antequam de singulis in integrum restitutionibus dicere incipiam , non abs re erit investigare, quo iure huiusmodi in integrum restitutiones introductae sint. Et sane quatenus per restitutiones in integrum iis damna reparantur, quibus illata sunt, bc in eum statum reducuntur , unde iniuria deiecti; id quidem iuris naturalis est, quod non patitur quemquam laedi, laeto damna restitui praecipit : atque hoc sensu in integrum restitutiones naturali aequitate niti dicuntur, praetor naturalem aequitatem sequutus restitutiones e si se pollicitus L. i. D. de min. quod quale sit ex

subiectis melius intellegetur, ubi de singulis restitutionum generibus disquiremus, quid ius

naturae praecipiat , quaque ratione iubeat singulis ex caussis damna sarciri. Forma vero huiusmodi in integrum restitutionum, quatenus certis ex caussis homines summo iure

censentur incidisse in captionem, & ius suum amisisse, quibus praetor aditus caussam inte-B 4 grat

35쪽

grat restituto , quod umiserant , iure ; id quidem iuri naturali plane incognitum est , totumque pendet ex praetoris edicto, ex quo eiusmodi fictiones inventae ad molliendam iuris civilis asperitatem; unde profectae, quae proprie in integrum restitutiones sunt, Mdicuntur. LΙ-

36쪽

DE RESTITUTIONIBUS IN INTEGRUM

Qua DANTUR MINORI Rus FIGINTI QUIN UE ANNIS.

De origine, O eauisia in integram refitutionis

minorum vigintiquinque annis .

Estitutionum in integrum, ut di-ῆ ctum est, quaedam minoribus Vigintiquinque annis, quaedam maioribus praestantur ; atque de illis priori loco dicere

constitui, quum , ut naturae ordinem sequar , quae homines prius adolescentes, quam viros facit: tum etiam, quia, quae minoribus dantur , eX quocunque negotio competunt :quae maioribus vero, non nisi ex certis causisis , ut illae generales , hae particulares esse videantur: tractationis vero ratio id exigit, ut prius generalia, quam particularia expo

nantur . Quibus & illud addi potest, quod

37쪽

ueterum exemplum sequutus in tractati ne de restit usionibus , quae minoribus vigintiquinque annis dantur, pleraque explicabo , quae promiscue reliquis in integrum restitutionibus conveniunt, ut ex hoc loco vi

deantur repetenda . . . a

Ut autem origo, caussa in integrum restitutionis, quae minoribus vigilitiquinque annis tribuitur , pro merito intelligatur, res altius est repetenda , atque quid iure naturali hac in parte praecipiatur, curiosius est i vestigandum . Et quidem hoc iure , ut contractus , alienationes , promissiones , similiaque negotia valeant, illud in primis requiritur , ut is, qui contrahit, alienat, promi

tit , vel simile quid facit, intelligat , quod

facit: huiusmodi enim negotia ex consensu substantiam capiunt: ii vero, qui non intelligunt, quod geritur , consentire nullo modo possunt. Atque id in caussa est, cur contractus , alienationes , promissiones , caelevaque negotia furiosorum , mente captoriim , infantium , ebriorum, aegrotantiumque in mentis

alienatione naturali iure irrita sint . Qui vero infantiam excessere hoc iure, siquidem intelligant, quod agitur, valet, quod acti

38쪽

LIBER I. CAPUT I. vest : sin minus , irritum est negotium. At quando intelligere incipiant,quod faciunt,

rectissime Grotius de I. B. O P. lib. u. cap. 11. Si Fufendorfius lib. I. de Oct. hom. O eis. eap. I. docent certa desinitione non posse

comprehendi : nam sunt pueri , qui citius, sunt , qui tardius ad eam iudicii maturitatem perveniunt, ut sciant in contractibus , alienationibus , promissionibusque, quid ag tur. Ad haec sunt negotia , quibus minor, sunt, quibus maior iudicii maturitas est necessaria. Sed si qua generalis definitio de hac re tradenda est, quantum fieri potest communi hominum conditioni accommodata, ea esse videtur , quam tradit Cocceius ad Grotium

lac. cit. cap. XI. g. 5. nempe puberes intelligere hujusmodi negotiorum vim , impuberes Vero nequaquam ; quare illorum gesta iuro naturali valere , horum non item: illos obligari , hos minime. Atque hanc definitionem veteres Iurisconsulti mihi sequuti videntur , quum docent pupillum ne natura quidem obligari. Quare Neratius in L. quod pupillus

4 I. D. de condicit. indeb. Quod pupillus , inquit , sine tutoris auctoritate sipulanti promiserit, O solverit , repetitio esὶ , quia nec ΠΙ-

tura Disii od by Corale

39쪽

tura debet. Et Licinius Rufinus in L. pupi Ius 59. D. de O. O A. Pupillus mutuam pecuniam aecipiendo ne quidem jure naturali obli

gatur .

Neque huic definitioni illud obstare potest, quod impuberes iure naturae delinquant:& quod ipsi Romani Iurisconsulit impuberes

pubertati proximos doli capaces pronunciarint L. heredibus I s. g. I. D. de dol. mal. Quoniam homines ita a natura comparati sunt, ut prius delicta , quam contractas, cim viliaque negotia intelligant: quoniam illa devitare necesie habent: haec inire opus eis non est: bc si usus venerit, possunt aliena regi cura. Caeterum quamvis plerumque puberum comtractus, promissiones , alienationesque iure naturae Valeant; tamen, si quid alterius dolo decepti, vel errore lapsi damnum fecerint , quod alterius lucro cesserit, id idem naturae ius praecipit emendari, & laeso damna reparari secundum regulas, quas secundo libro de praecipuis vitiis contractuum trademus, nullo in discrimine contrahentium aetate ponenda :ius enim naturae neminem laedi vult , neminem cum alterius iactura locupletari Gnit.

40쪽

nit. Sed huiusmodi regulas in civitate sequi

e republica non est, ne innumera litium seges oriatur , non modo, quia probatu , M definitudi ficile , num contrahentium alter erraverit, eoque errore alter damnum , alter lucrum tulerit : sed etiam, quia quum adolescentium fragile , bc infirmum sit consilium, multis captionibus expositum, multorum insidiis suppositum ; hos perpetuis litibus necesse est esse obnoxios. Hinc Legumlatores varias de haere leges condidere: bc plerique tempus, quo contrahere, atque obligare se possent longius

ultra pubertatem produxerunt. At decemviri partim naturalem rationem , partim civilem sequuti iussere pupillos tutorum auctoritate regi , sine tutoribus nihil rite agere posse : puberes tutela liberari , eosque sibi res suas gerere: quaeque gessissent, ea bc valere, firma esse , adhuc si aliena callidi date capti essent. At quoniam eiusmodi decemviralis definitio non mediocri erat adolescentibus incommodo , qui facile decipiebantur , nec decepti poterant aliqua ratione iuvari , ideo Μ. Laetorius Plancianus Tribunus plebis anno U. C. ut videtur 49o. lege lata, & adole

SEARCH

MENU NAVIGATION