Josephi Maffeji ... De restitutionibus in integrum et de praecipuis vitiis contractuum. Libri duo. Pars prior altera

발행: 1783년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

41쪽

scentiae annos ad quinque dc viginti finivit diti iis, qui ea aetate minores essent, pecuniam credi, atque ab iis quidquam stipulari prohibuit Sueton. in A. Praeton apud Pristian- Iib. 8. Quare Callidorus adolescens apud Plautum in Pseudolo act. I. Den. 3. Perii, an non tum lex me perdit quinaυἱ-cennaria '

Μetuunt credere Omara . . a.

& denique, si aliena calliditate in contractibus essent circumscripti, succurrendum iussit Cicer. lib. s. de Oct. cap. I 5. Sed praetor ple nius huic aetati subveniendum duxit, data in integrum restitutione, sive aliena calliditate , sive proprii consilii infirmitate incidissent in

captionem: edixit enim , quod cum minore , quam Uigintiquinque annis natu gesum ob dicetur , uti quaeque res erit animadvertam. Ex

hoc igitur edicto , si minor contraxerat, VeΙ simile quid gesierat, & captus fuerat, adito praetore in integrum restituebatur: nam praetor causia cognita, quod gestum fuerat, resci debat , bc minori ius , quod amiserat, integrabat data persecuutione eius , quod ei perierat .

. Quare vero praetor edixit , quod eum

42쪽

Lipvκ I. CAPUT I. a Iminore , quam vigintiquinque annis natu ge-ρὰ n esie dicetur , non quia a minore , quam viginti inque annis natu gestim e se diectur ,

non facile est explicare . Nam si dixisset, quod a minore gestum esse dicetur , sine haesitatione intelligeremus , quaecunque minor g rit , quibus ei damnum paratur , posse restitui : at quum edixerit , quod cum minore ge- sum esse dieetur , videtur duorum factum exigere, minoris, & alterius , qui cum min re contrahit, vel quid gerit : quaeque facta a solo minore peraguntur , qualis est alienorum negotiorum gestio , hereditatis aditio, delatae omissio , atque his similia , ea minime edicto comprehendi . In hac dissicultate mire se torquet Ugo Donelius XXI. coin. 8. qui tandem in eam descendit sententiam , ut fateatur superiora facta edicti verbis minime esse comprehensa , sed ipsa edicti sententia contineri : sed hac ratione praetorem inc sibimus , quod proprietate verborum non sit usus , bc quod , quum potuerit una syllaba immutata aperte loqui, maluerit obscure edictum proponere , M per interpretationem eius sententiam eruendam. Idcirco ipse comtra sentio, atque ideo praetorem edixisie, μοδ

43쪽

eum m&ore gestum esse dicetur, ut latius edictum proponeret , Omniaque facta comprehenderet , quae minori possent damnum aD ferre : etenim , si dixisset , quoi a minore gestum illi dicetur, utique ea facta , de quibus dictum, continerentur : miaime VerO 1ententia a iudice , arbitrove dicta , ulucapio adversus minorem impleta , hujus pigaora distracta, atque his suntlia; quae ut complecteretur, edicto proposuilla, quoi eum minore gestume o dieetur; quibus verbis haec, & superiora facta contineri aio : etenim cum mi aOre gesta dicuntur quaecunque negotia , in quibus minoris res vertitur . Quod in caussa est , cur nunquam minori restitutio praestetur , nisi caussa cognita, bc praesente , vel per coni maciam absente adversario L. in caus e IS.

D. de min.

Igitur minor, sive quid contraxerit, feceritve : sive alius quid negotii gesserit , in quo

minoris res vertitur, si quidem ex eo negotio quid is damni fecerit ; poterit ex hoc edicto in integrum restitui . Quod quidem iure naturali plane incognitum est : nam eo iure inter maiores, ὀc minores nulla differen-gia est : nec quicunque damnum secit , ei

44쪽

L 1 B E R L C A P U T II. '- 1 damnum oportet reparari: sed illi duntaxat, quem vel decepimus, Vel cuius iactura locupletati sumus , ut secundo huius tractationis libro dicemus . Ideo tamen eiusmodi edictum naturali aequitate niti dicitur: quoniam, quum plerumque adolescentes alienae calliditate circumVeniantur e plerumque etiam lubrico aetatis iacturam faciant, qua alii locu Plerantur : interdum quoque infirmius sit eo rum consilium pro negotii conditione , quam, ut queat Vel iure naturali valere , quod probatu , ic definitu , dissicillimum aequissimum est generatim illis subveniri , quamcunque iacturam fecerint , ne vel eis Omne auxilium denegetur , vel perpetuis litibus, difficilibusque implicentur.

De his , quibus ob aetatem resilutio

datur a

Hoc edictum interpretaturus primum exponam , quibus personis praetor propter aetatem restitutionem polliceatur . quidem minoribus vigintiquinque annis in C in-

45쪽

integrum restitutionem promitti perspicuum est ex ipsis edicti verbis , quod cum minore , quam υigintiquisque annis natu gestim esse di

ginti quinque, ubi de honoribus capessendis agiatur , ii sunt , qui annum quintum M vigesimum nondum attigerunt : nam in honoribus annus iocoliatus pro impleto habetur; ideoque , quum minores annis vigintiquinque neque decuriones creari , neque alio honore possint augeri ex lententia Papiniani in L. Durit 6. f. i. D. de decuri Callistrati in L. non tantum II. D. eos. rectissime Ulpianus docet, minores eos esse, qui nondum annum quintum vigesimum incoharunt in L. ad rempublicam 8. D. de mun. O honor. Ad rempublieam inquit adminifrandam ante Nige

Iimumquintum annum , νel ad munera, tuae non patrimonii sunt , vel honores admitti minores non oportet ; deniquo aec decuriones creantur , nee ereati suffragium in curia ferκne : annus autem vigesimus quintus coeptus pro pleno habetur , hoc enim in honoribus favoris cauisa constitutum est , ut pro plenis ineohatos accipia

mus a

At ubi de cura adolesceatium , deque ita

46쪽

LIBER I. CAPuT ΙΙ. s 5 integrum restitutione , quae eis praestatur , agitur, annum oportet esse completum prine. Insit. de eurat. Immo non satis est civiliter , ut in omni iure , sed naturaliter impletum esse oportet : nam ubi annus impletus exigitur , plerumque sufficit prostremum anni diem esse coeptum . Sic minor annis viginti completis nonnisi vindicta , Sc caussa apud consilium probata manumittit : sed ei, qui vigesimi anni postremum diem attigit ,

licere pro arbitrio servos manumittere tradit Ulpianus in L. I. D. de manum. Et, qui quar tum decimum annum nondum explevit, non

permittitur testamenti factio: sed, qui huius anni ultimum diem ingressus sit, iure testari docet idem Ulpianus in L. 5. D. qui tes. D

ceri Psitant. Quum contra adolescens non antea rerum suarum administrationem recipiat , ut adversus ea, quae postea gesserit, nequeat restitui, quam quintum Sc vigesimum annum plane expleverit; ut satis non sit huius anni postremum diem esse ingressiam, nisii fuerit egressus . Atque hoc , est quod scribit Ulpianus in L. s. s. D. da min. tempus

a momento ad momentum esse spectandum. Cujus rei rationem Donelius XXI. comm. I. C et repe

47쪽

. repetit ex iis edicti Verbis , minore , quam υἱ-gintiquinque annis natu , quasi quod nativitatis momentum attendi oporteat. Sed fortasse satius erit eam repetere ex favore minoris aetatis , bc in integrum restitutionis , quae naturali sequitate nititur . Apud nos minorum aetas decimo octavo anno expleto finitur Conis. Minorum jura, δε res. min. ideoque , quae iure Romano devigesimo quinto anno diximus, apud nos ad decimum octavum aptanda sunt.

De servo minore .

Explicuimus , quinam minores sint : videamus , an omnibus minoribus hoc auxilium sit propositum . Et principio constat id servis nequaquam tribui: nam , quum servi pro nullis , & mortuis habeantur , nihi Icum eis gestum dici potest, ut restitutionem

possint desiderare : ut vero domini, qui maiores sunt, ideo restituantur, contra edicti sententiam est, ut docet Ulpianus in d. L.s- g. vlt. D. de min. nisi uno casu , quem ita proponit idem Iurisconsultus in L. 5. D. eo Si tamen is fer Dus fuit , cui fideicommissaria libertas debebattir , O fuit captus , quum rσmora ei sit, poterit dici praetorem ei succurre

48쪽

LIBERI. CAPUT II. 37re oportere . Re m ara servo facta dicitur , quum libertas, quae praesens servo debebatur, ei minime praestita est, quod eam nequaquam petierit : eaptum Vero dicimus , si interea ei hereditas , vel legatum relicta , quae domino fuere quaesita; atque huic, si minor sit , restitutionem dari , ut amissa recipiat , docet Ulpianus; quod tamen a Iustiniano mutatum

arbitror in L. vlt. C. qui O adueri quos in integri res. non posi. de qua re inferius . Da sllofamilias minore ad fit. 23. lib. u. Coae

Sequens , eaque dissicilior quaestio est ,

utrum solis patribusfamilias , an etiam filiisfamilias succurratur . Et quoniam PGe tor generatim minoribus auxilium pollicetur,

dicendum est his quoque tribui . Sane si si-liusfamilias in re peculiari captus sit, restituendus est, quod ejus intersit peculium salvum habere : non modo si de peculio castrensi , vel quasi castrensi agatur , in quo pro patres amilias habetur L. s, j. Io. D. de min. sed etiam , si de adventitio , cuius noVO iumre proprietas filii est. Immo adhuc si peculium profectitium fuerit , quoniam id , dum Pater permittit , proprium silii patrimonium

C s est;

49쪽

est; idque nos docet Ulpianus in es L. 3, 6.9. inquiens , Pomponius reficit ex his causis, ex quibus in re peculiari sillifamilias resiluuntur,mse O patrem quas fieredem nomine filii possobitum ejus impetrare resilutionem . Res peculiares veteribus eae erant, quae ad prosectitium silii peculium pertinebant , quod hoc Ioco magis manifestum facit oppositio pecu- Iii castrensis , de quo in f io. ejusdem legis. Quum igitur pater in peculio prosectitio post obitum filii eius nomine restituatur , multo magis filius ipse erit restituendus . Deinde si filiusfamilias non in re peculi ri , sed in eo captus sit, quod aliquid amiserit, omiseritve , restituendus erit ; veluti si hereditatem legatumque sibi relictum omiserit : si contra utilitatem se adrogandun dederit d. L. a. q. 6. 7. O 8. vel si filialamilias extraneo de consensu patris sibi dotem reddi ex intervallo stipulanti consenserit tea enim ratione amittit dotem , quae proprium filiae patrimonium est L L. s. f. s. Quod si patri ex intervallo stipulanti filia minor consenserit , quamvis Ulpianus in dg. 5- restituendam doceat; tamen id a Justiniano emendatum puto in L. tile. C. qui G

a is

50쪽

39 LIBER I. CAPDT II. ad. quos in integr. resi noli ροUT Denique si filiusfamilias contra utilitatem se obligaverit , videamus, num possit restitui,& num ea restitutio patri sit profutura . Et Ulpianus in d. L. s.f. q. distinctionem facit inter filium, qui iussu patris,lc eum, qui sine eius iussu se obligavit. Et siquidem iussu patris obligatus sit, bc pater conveniatur, nec filium , nec patrem restitui docet, illum quod sua non intersit , hunc, quod minor non sit: sin filius conveniatur , iure restitutionem postulare, eiusque restitutionem patri minime prodesse , qui lc suo nomine potest conveniri . Si sine iussu patris contraxerit, bc pater de peculio conveniatur , filium non esse restituendum :restitui vero si ipse conveniatur . Illud non explicat Ulpianus, utrum filii restitutio patri opituletur. Et Donellus Exi . comm. 7. in hac non secus , ac in superiori specie putat silii restitutione patrem minime iuvari, idque iis

Jurisconsulti verbis denotari, praetor enim mi noribus auxilium promist , non majoribus . Cu- iacius contra ad L L. g. g. q. docet restitu

tionem a filio impetratam patri prodesse ; cui libenter adsentior : nam alioqui quid oportebat distinguere, utrum filius iussu patris, an

SEARCH

MENU NAVIGATION