Josephi Maffeji ... De restitutionibus in integrum et de praecipuis vitiis contractuum. Libri duo. Pars prior altera

발행: 1783년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

211쪽

mn esse liberatum , quod eius obligatio non perimatur , sed duntaxat ejus persona obligatione eximatur: ideoque fideius res adhuc manere obligatos ; quod Josepus Averanius,

qui Donellum exscripsit II. interP. jur. IO. magno Verborum apparatu proponit ; id omnino Vanum est, bc a iuris ratione alienum . Etenim id omne eo redit, ut dic mus minorem in integrum restitutum ipso iure non esse obligatione liberatum: sed praetorio auxilio obligatione eximi opposita restitutionis exceptione. Verum enim iuris regula , quae nos docet reo liberato , accessiones quoque liberari; ita a veteribus accepta

est, ut reo ipse iure, veluti per selutionem liberato, accessiones quoque, scilicet fidejunsores, ipse iure liberentur: reo vero per eX-ceptionem , veluti metus , aut doli liberato , fideiussores quoque per eamdem eXceptionem liberentur . Quod in caussa est, cur, quamvis neque filiusfamilias, neque multis

dici possint obligatione liberati; tamen quoniam S. C. auxilio per exceptionem obligatione mimuntur, fideiussores quoque eorum Per eamdem ereceptionem eximantur, ut scribit Paulus d. L. 7. i. Qua de caussa, ut

212쪽

LIRER I. CAPuT XIII. maxime dicamus , minorem restitutum non esse obligatione liberatum, sed praetorio auxilio per exceptionem obligatione exemtum; pariter dicere oportet fideiussores ejus per eamdem exceptionem obligatione eximi. Denique iuris loca, quae pro nostra sententia faciunt plura sunt. Et Ulpianus quidem in L. s. g. 4. D. de min. scribit: sed an hoc auxilium patri quoque prosit , ut solet interdum fideis sori ejus prodes'ie, videamus. En Ulpianus hoc loco nos docet restitutionem a minore impetratam interdum fideiussori eius prodesse , quo exemplo probat patri quoque profuturam. Et in L. in cavisse IS. pr. D. eod. inquit : In ea D eognitione versabitur , utrum soli ei Deeurrendum se, an etiam

his ψ qui pro eo obligati sint, ut puta si ejusfribus . Itaque si quum scirem minorem , Oet Iidem non haberem , tu fiejuisieris pro eo non es aequum Iideiusssori in necem meam subveniri : sed potius las deneganda erit mandati

actio . Quo ex loco illud docemur, quum scirem minorem , & idcirco et iidem non haberem , tuque pro eo fideiussisti, h. e. propter aetatem, Si incertum restitutionis fidem tuam obligasti, aequum non esse tibi in necem

213쪽

cem meam subveniri . Quod si simpliciter , nec contemplatione iuris praetorii fideiusseris,

restituto minore tibi per eXceptionem esse succurrendum - idque in causta cognitione esse examinandum. Idem hoc docet Paullus I. recepi. sent. 9.f. 7. inquiens. Qui siens prudens se pro minore obligavit , si id consulto eonsilio fecit , Iieet minori succurratur , las tamen non fuc eurretur. Quo in loco iurisconsultus non adfirmat fideiussori minoris nunquam esse succurrendum, sed si sciens prudens , consulto consilio fideiusserit, hoc est si sciens mi noris aetatem , ea de caussa fideiusserit . Et apertius idem Ulpianus id tradit in L. vi Inor 5 I. D. de procur. ubi negat minorem quinque & viginti annis idoneum esse alte rius defensorem, quia O ies, O fideis foribus ejus per in integram restitutionem succurrstum Quod non ita accipiendum, quod minori , besideiussoribus eius restitutio praestetur: sed quod impetrata a minore restitutio 8c ipsiam, bc fideiussores eius exceptione iuvet. Donellus d. loe. bc , qui eunt exscripsit Averanius Iib. u. interpret. Jur. eap. 9. putant id fingulare esse in sideiussore minoris, qui alienae litis

214쪽

LIBER I. CAPUT XIII. aos defensonem suscipit; quoniam in hac specie fideiussor pro minore defensore alienae litis obligatur ; quare, si is in integrum restitutus litis defensionem derelinquat, quum de fensoris personam deponat; fideius ria quoque evanescit obligatio . At enim pace tantorum virorum idem dicendum est in reliquis minorum fi deiussoribus : nam si quis fideiubet pro minore emente, vendente , permutante , transigente, ubi minor in integrum restituitur , emtoris , Venditoris , permutantis , itans gentis personam exuit; quare fideiussoris quoque, necesse est, evanescat obligatio . Ad 'haec iurisconsultus generatim docet fideiussori minoris succurri, adhuc quum minor defensionem abiicere nequit, uti si minor restitutionem petat post rem judicatam . Et tandem Papinianus in L. Stichum 95. f. s. D. de solui. luculenter nostram sententiam confirmat. Species eius legis est minor pecuniam mutuam accepit, Sc perdidit: atque intra tempora petendae in integrum re-1titutioni defunctus est herede fideiussore relicto : quaeritur, num fideiussor ex persona minoris possit in integrum restitui: dubitationem facit, quod fideiussor magis ex suo,

quam

215쪽

quam ex alieno facto videtur obligatus : at iurisconsultus alsrmat fideiussorem restitui posse : Auxilium igitur, inquit, resilutionis f. ejuslari, qui a aοlescenti heres exsilit, iu-' tra eon situ tum tempus salvum erit. Neque quis putet ideo si dejussori 1uccurri, quod adolescenti heres exstitit : nam, si firma esset si dejussoris obligatio, quae nulla exceptione ex persona minoris posset rescindi; adita eius hereditate nequaquam infirmaretur ; ut accidit in eo, qui pro eo fidei ubet , qui sola natura tenetur, cui si fideiussor succedat, non ideo minus erit obligatus; quod in caussa fuit, cur in proposita specie dubitaretur , ut iurisconsultus scribit. Ideo vero fideiussorem adolescentis heredem Ictus meminit, quod adolescens restitutionem vivens minime petierat , quo casu neque is, neque eius heres, neque fideiussor potuissent exceptione defendi , ut superiori capite dictum . Quare, ut positi fideiussor exceptione iuvari, necesse est, ut adolescens intra tempora petendae restitutioni statuta defunctus sit , bc bdeiussor ei heres exstiterit; quod a nemine hactenus

animadversum novi .

Tria juris loca pro communi opinione as-

216쪽

feruntur, quae plerosque Omnes interpretes transversos egere. Primus est Pauli in L. 7. f. i, D. de excepi. ubi quum quasdam exceptiones narrasset, quae rei cohaerent, fideiussoribus prosunt, ita subdit: Idem dicitur εο si pro fli amilias contra senatu eo isti lium

quis fdejuiserit, aut pro minore vigintiquinque annis circumscripto . Quod si deeeptus spin re; tunc nec ipse ante habet auxilium, quam

resitutus fuerit, nee s Vtiori danda es exemtio. Quo in loco minor cireumferiptus est dolo adversarii circumventus : deceptus in revero est in ipso negotio sua facilitate captus. Hanc legem ita communiter accipiunt , ut

si minor circumscriptus sit, fideiussori quoque succurratur; sin in re deceptus , seu sua facilitate captus, fideiusibri non succurratur. bed aliam esse iurisconsulti mentem aperte constat, scilicet si minor adversarii dolo ci cum scriptus sit, fideiussori omnino tribui doli exceptionem : si vero sua facilitate in negotio captus sit, nec ipsum, nec fideiussorem posse exceptione defendi, antequam minor stolieditus fuerit, id est restitutionem impetraverit : bc ea verba, nee s eis sori danda es exceptio, ex superioribus supple Ida sunt ant

217쪽

quam resitutus fuerit minor. Consulite quae superius capite undecimo dicta sunt. Reliqua sunt duo rescripta , unum Severi,M Antonini in L. I. C. de fideseisi. min. alterum Diocletiani, & Μagimiani in L. u. C. σολ in quibus perspicue dicitur minore restituto fideiussores obnoxios esse contractui , neque eo nomine posse excusari. Sed utrumque hoc rescriptum de fideiussoribus minoris loquitur, qui rem suam venumdedit, & de evictione se obligavit, quem non est aequum minoris restitutione iuvari, quod ob incertum aetatis, & metum restitutionis aeceptus censeatur. Etenim venditor ex aedilitio edicto in simplam, vel in duplam de evictione

cavere debet: ea cautio stipulationem continet habere licere , ut dilcimus ex Varrone lib. 2. de R. H. eap. a. qui varias eiusmodi stipulationum formulas refert, veluti, illas capras re die os, O bibere pol e , habere que redi licere , haee Dondesne ' illas sues senas esse , habereque recite licere , noxiisque praestare , ne que de peςore morboso esse Apondesne ' stipulatio vero habere lieere illud potissimum continet , ne venditor . neve ejus heres faciat ,

218쪽

LIBER I. CAPux XIII. cctgUlpianus in L. sipulatio isa 38. D. LV. o. Hinc fit , ut is, qui pro minore vendente , Si de evictione cavente fidei ubet, minore restituto iuvari ne possit, quuin ob metum in integrum restitutionis acceptus censeatur : atque id spoponderit, nihil per minorem , ejus que heredem factum iri, quominus emtori habere recte liceret. His accedit , quod ex sedilitio edicto venditor de evictione cavere debet, nequaquam vero fideius orem dare L. 4.D. de eviri. quare si emtor fideiussorem a minore acceperit; videtur id ob metum in integrum restitutionis fecisse . Idque mirum est neque Donelium , neque Duarenum , neque ipsum Culacium omnis legitimae eruditionis parentem olfecisse, Concludamus igitur restituto minore exceptionem , quae eo nomine praestatur, non aliter , quam eXceptionem S. C. Μacedoniani , aut Velleiani , rei cohaerere ; ideoque Sc fideiussoribus minoris , quicunque eX eius persona conveniuntur , accommodari; nisi vel aperte , Vel tacite ob incertum aetatis, seu ob metum in integrum restitutionis acceptus sit, exemplo exceptionis S. C. Μacedoniani,

bc Velle jani, quae fidejustaribus quoque filii-

219쪽

uO3 DE REs T. IN INT. LIB. I. CAP. XIII. familias , & mulieris tribuuntur, nisi ob metum S. C. fuerint accepti. At ipsum in integrum restitutionis auxilium reine cohaeret, an personae8 Aio rei cohaerere, ideoque & heredibus, bc successoribus minoris dari, ut superius dictum est :idque exemplo caeterorum beneficiorum, quae rei cohaerent , quae non modo ei, cui concessa sunt, tribuuntur: sed heredibus , M successoribus , ad quos ea res transit, ut nos docet Ulpianus in L. a. f. I. D. de censib. MΜodestinus in L. privilegia I96. D. de reg.

Jur. Haec ideo pluribus exsequutus sum, quod a nemine hactenus satis explicata sunt, ne dicam intellecta.

LIARI PRIMI FINIS .

SEARCH

MENU NAVIGATION