장음표시 사용
191쪽
De sina, O esse tu in integrum
is sit finis, & effectus restitutionis in i
. tegrum difficile non est intelligere, scilicet, ut minor , qui laesus est, restituatur , seu in pristinum statum reducatur; quod fit rescisisse negotio, in quo captus fuerat , ut, quasi si nihil gestum esset, tam minor, quam ad Versarius ius suum integrum recipiant. Quod Paulus in L. quod si minor 24. g. q. D. de min. ita enuntiat : Resitutio autem ita facienda es , ut unusquisque in integrum juiiuum reeipiat: Sc imperator Antoninus in L un. c. de reput. quae sunt in jud. in integri res. Qui restituitur in integrum , sicut in damno morari non debet , ita nec in lucro . Igitur principio minor in priorem statum redigendus est, restituto ei pristino iure , sive rem amiserat, puta vendendo , donando : sive pecuniam , puta emendo, solvendo : sive actionem, veluti acceptum serendo , solutionem recipiendo : sive libertatem , scilicet temere
192쪽
LIax R I. CAPUT XII. I 8 rse obligando : obligatio enim est naturalis libertatis deminutio L. non omnia qq. D. de mis. Atque, ubi rem, vel pecuniam amisit, eam una cum accessionibus , nempe fructibus, beusuris recipiet, si quidem id bona fides patiatur . Ut ecce minor praedium vendidit, Sccircumscriptus est ; in integrum restitutus praedium cum fructibus recipiet : Sc contra si praedium emit , Sc captus est, restituti ne impetrata , pretium cum usuris consequetur d. L. quod si minor 24. g.q. O L. patri
Verum de accessionibus quaestio satis perplexa est, in qua variae sunt seri orum opiniones : nam , ut taceam forenses , Antonius Faber de error. prag. decad. p. err. 6. eXistimat minori in integrum restituto fructus , bc usuras a lite contestata, non antea deberi. Donelius XXI. comm. 14. putat fructus ,δc usuras a tempore rei gestae esse restituenda , modo negotium bonae fidei fuerit: minime vero, si fuerit stricti iuris . Sed mihi videtur id potissimum inquirendum, utrum is, adversus quem minor restitutionem postulat, bonae , an malae fidei possessor fuerit; ut hic a re gesta, ille a lite contestata fruinus, ScΜ a usu-
193쪽
usuras restituat . Atque hujus meae sententiae eam reddo rationem , quod , ubi minor in integrum restitui petit, ut rem amissam recipiat , ea in integrum restitutio pro actione in rem babetur , ut superiori capite dictum est: in actione vero in rem possessor bonae fidei fructus a lite contestata, malae fidei ex quo possedit restituere debet L. q. g. 2. D. In. reg. L. certum 22. C. de rei Dind. O L. qui scit 25. g. i. D. de usur. Ubi vero petit amisissem pecuniam , adversarius, qui in mala fide est , moram facere minori videtur , ideoque usuras praestabit pecuniae debitae, in his videlicet , quae moram recipiunt , seu in quibus eX mora usurae debentur , idest in bonae fidei contractibus , legatis , bc fideicommissis L. f.
c. in quib. cauis . in integ. res it. recesi. non es.
Unam speciem puto excipiendam , quum minori in integrum restituto , adhuc a bonae fidei possessore fructus sunt restituendi; quum scilicet adversario usurarium nomen una restituitur , quam speciem tractat Ulpianus in L. minor go. D. de min. Μinoris pater ex ratione tutelae pecuniam debebat: minor, quum inconsulto praedia creditori in solutum dedisset, restituitur. Hinc sic , ut quemadmodum
194쪽
LIBER I. CAPuae XII. I 8s dum minori praedia , ita adversario usurarium nomen sit restituendum; igitur hic a minore creditum cum usuris recipiet, sed minori fructus praediorum praestabit , aut saltem cum usuris compensabit, ut scilicet, si ad quantitatem usurarum fruinus perceperit, nihil
amplius ab eo usurarum nomine consequatur.
De reputationibus, quae stant in Ddieio in
integrum restitutionis ad tit. 48. lib. 2.C.
Non modo minor restitutus ius suum i tegrum recipere debet , sed etiam adversarius . Quare quidquid ad minorem eius negotii occasione , quod rescinditur , perVenit,
restituere debebit; immo, si quid is amist,
quod sine minoris damno restitui potest, restituendum est . Ideoque si minor advexsus venditionem restituatur , uti rem venditam cum fructibus recipiet, ita pretium cum usuris restituet d. L. quod si minor 24. f. q. OL. tutor 47. in sin. D. de min uod sic accipiendum est , modo minor litis contestatae tempore locupletior inveniatur , vel saltem pecunia ei magistratus decreto soluta fuerit: nam alioqui si rei emtae pretium minor perdiderit , minime restituet L. I minor 3 q. Prio L. quod si minor 24. j.4. D. da min. Ita si
195쪽
minor adversus emtionem restituatur , uti pretium cum usuris consequitur , ita rememtam cum fructibus debet restituere L. patri 27. g. I. D. eod. Pari ratione, si adversus transactionem restitutionem impetret, ut ipsi, ita adversario vetus actio in minorem est restituenda L. I. O 2. C. si adver. transari. Et denique, si minor adversus expromissionem restituatur, ei, qui expromisit, vetus actio indebitorem est restituenda L. vlt. D. de min. O L. un. f. I. C. de reput. quae sunt in jud.
Neque his obstat, quod scribit Celsus in
L. quum minor 28: D. eod. Quum minor, quam quinque o viginti annis adversus eum , cum quo tutelae egit , resiluitur ; non ideo tutori contrarium tutelae judietam restituendum es .
Etenim , quum dicimus minore restituto etiam adversarium ius suum integrum recipere debere , accipiendum est de iis , quae adversarius ejusdem negotii occasione amisit: non si diversa fuerint negotia : nam eorum alterum , quod minori nocuit, rescindetur atque ita is ius suum recipiet a alterum non rescindetur , ideoque minoris adversario amisi sum ius non restituetur . Idque uiuuenit inspe-
196쪽
LIBER I. CAPUT XII. 185 specie , quam Celsus proponit : nam minor adversus tutorem tutelae egit , M tutor a Versus minorem contrario tutelae iudicio : en duplex petitio , duplex causia : utraque eadem sententia terminata est : adversus hanc minor restituitur, atque ita amissum ius recipit et adversario pariter pristinum ius iurisse consultus restituendum negat; recte, quoniam duplex fuerat petitio , duplex caussa iAd haec ubi sententia plura continet capita, pro pluribus sententiis habetur , ut minor possit adversus unum caput sententiae restitui, non adversus aliud L. etiam I 29. f. I. D.
Quum autem dicimus in integrum restitutione impetrata omnia in pristinum statum esse redigenda , ut minor , & adversarius iussium integrum recipiant; id ita accipiendum
est, modo ne revocentur ea , quae interea rite gesta sunt, bc sine alterius iniuria revocari non possunt . De ea re Ulpianus in L. in integrum au. D. de min. ita scribit : In integrum resilutione postulata adversus aditionem a minore faciam ,s quid legatis expensum es, vel pretia eorum , qui ad libertatem aditione ejus pomenerunt , a minore refundenda non sunt;
197쪽
186 DE RusTITuT. IN INTEGRUM sunt; quemadmodum per contrarium , quum mi noν resiluitur ad adeundam hereditatem , quae antea gelsa erant per curatorem bonorum δε-
ereto prσtoris ad disrahenda bona seeundum juris formam eonsitatum , rata esie habenda Calpurnio Flacco Smerus , O Antoninus r
seri erunt . Et pari ratione Papinianus in L. si mulier g I. D. eod. docuit minore, adversus aditionem restituto, servos ex fideicommisso manumissos libertatem retinere , nec viginti solidos dependere cogendos id enim erat ordinarium servorum pretium: ) uti credi tores hereditarios solutam sibi pecuniam retinere , nec aliis creditoribus communicare debere, si bona in ea causia sunt, ut dive di debeant . Quoniam hoc casu aditio revocanda est, non, quae post aditionem rite gesta sunt : uti in superiori specie hereditatis omissio revocatur , non, quae post omissam hereditatem rite facta sunt, Sed his obstare videtur L. ult. C. de repudia hereae in qua Iustinianus de minore , qui adversus omisiam hereditatem bonis distractis restituitur , ita loquitur: Tune etenim per in
integrum resilutionem non denegatur adire hereditatem , O res reeuperare , O creditoribus
198쪽
paternis satisfaeere . Hanc legem non uno modo interpretes explicant, quas interpretationes lubens mitto : sed breviter aio , qui adversus omissam hereditatem restitutus est, non idcirco posse hereditariorum bonorum alienationes seris alieni dissolvendi caussa fa-
ctas revocare , ut Ulpianus ex Severi , Antonini rescripto nos docet: sed si eiusmodi alienationes non levi damno minorem aD siciant , posse eum nova in integrum restitutione impetrata distracta bona recuperare . Atque hoc est , quod Justinianus in d. L. tile constituit. Consulite, quae capite septimo dicta sani
Illiad quoque ad effectum in integrum restitutionis pertinet , quod nunquam impetrata in integrum restitutio minori noceat, quin ei possit renunciare. Quare Iulianus in L. si judex 4 I. D. de min. nos docet, si j dex adolescenti fundum , quem Vendiderat , restitui , atque hunc emtori pretium reddere iussit , bc minor restitutionis auxilio uti nolit ; emtori parato fundum restituere actione rei iudicatae non teneri, aut saltem exceptione adversus rem iudicatam defendi , quia unicuique licet contemnere ea, quae pro se introducta sunt. At
199쪽
In integrum resitatione postulata ne quid novi sat ad tit. 5O. lib. u. Cod.
Atque is, quem dixi , est in integrum restitutionis impetratae effectus. Postulatae vero effectus est , ut donec de in integrum restitutione cognoscatur, seu donec de ea re dicta fuerit sententia , nihil novi fiat neque adversus eum , qui in integrum restitutionem 'petiit: neque adversus eum, cum quo minor de restitutione experitur . Quare Gordianus in L. unie. C. in integr. resit. pos. ne quid novi stat , inquit : Posulata in integrum restitutione omnia in suo satu Ge debere , doneclis siniatur , perspicui juris es . Hinc sit , ut si restitutio adversus rem iudicatam postuletur, impediatur sententiae exsecutio , donec de restitutione fuerit pronunciatum : quod expresse cavit Innocentius ΙΙΙ. in Cap. suscitata 6. de resilui. in integr. De hac restitutione adversus sententiam postulata innumeras tractant nostri forenses quaestiones , atque in iis de more ex aliorum potius auctoritate, quam ex iure constituto disputant . Sed mihi ita videtur breviter praecipiendum , in integrum restitutione adversus rem judicatam postulata generatim exsecutionem esse impediem
200쪽
LIBER I. CAPuT XII. I 89diendam , nisi appareat restitutionem per malitiam postulari , ut exsecutio retardetur quoniam eo in casu potest exsecutio decerni priestita per eum , qui vicit cautione de restituendo, si sententia fuerit retractata ἰ quae .st species proposita in d. Cap. suscitata 6. Atque hac de causa Ulpianus tradit in L. minor D. de min. adversus dictam in auditorio principis sententiam perraro solitam in integrum restitutionem pretestari, bc nunquam audiri eum, qui incolorate restitui peteret Hinc minime adsentior iis , qui in integrum restitutionem denegandam putant, aut 1 altem exsecutionem non esse impediendam, si petatur , ubi exsecutio coeperit , vel ubi fuerit reo imperata , ut solet apud nos in S. C. fieri, hoc est , ut aiunt , post noti ficatum mandatum de parendo , ut tradit Ro-vitus ad Prag. I. de min. Etenim quum nussequam in iure huiusmodi exceptiones propositae sint: immo contra generalis regula sancita reperiatur , in integrum restitutione postulata nihil novi faciendum esse : atque omnia in tuo statu esse debere; donec lis finiatur : nec nisi iure pontificio ea exceptio tradita sit, si appareat restitutionem per malitiam