Josephi Maffeji ... De restitutionibus in integrum et de praecipuis vitiis contractuum. Libri duo. Pars prior altera

발행: 1783년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

201쪽

litiam peti, ad exsecutionem impediendam; ideo in superioribus casibus a generali regula recedendum non putaverim, nisi restitutionis postulatio calumniosia, Sc malitiosa appareat secundum d. Cap. suscitata 6. de res.in ine. Verum apud nos sunt quaedam causis, quibus restitutio non datur minoribus, aut iis, qui minorum iure utuntur, adversus rem iudicatam ; atque huius generis sunt causi e suspicionum iudicum Pragm. I 5. f. 23. de δε- Dieion. Q. & caussae nunciationis novi ope

ris Pragm. I 8. q. I. num. IO. de or aejud. Sed

de hac re plenius dicemus in Insit. Dr. ς

vii. Neapolitan.

De heredibus , succesoribus , fociis , 6'sidejusoribus minorum .

AD effectum quoque restitutionis in integrum praesens disputatio pertinet de heredibus , successoribus , sociis, & fidei uiatoribus minorum , aliarumque persisnarum , quae in integrum restitui possunt. De his duplex quaestio examinanda est: altera, qui

202쪽

LIBER I. CAPuet XIII. I9 Inam ex persona minorum possint in integrum restitui: altera, quibus restitutio a minoribus impetrata profit, seu quinam possint exceptione in integrum restitutionis a minoribus impetratae iuvari. Has diversissimas quaestiones quum scriptores minime secrevissent , in plurimos errores incidere . Et quod ad primam quaestionem attinet, dico, non solos minores, sed minorum quO-que successores ex persona minorum restitutionem posse impetrare ob ea negotia, quae cum minoribus gesta sunt: reliquos restitui non posse . Ideoque principio universales successores , quales sunt heredes, ii, quibus ex fideicommisso restituta est hereditas, item

pater, dc dominus, ex persena minorum restituuntur. De heredibus id aperte cautum legitur in L. q. O L. 5. f. ult. C. de temP. in integr. res. De reliquis universalibus successeribus id nos docet Ulpianus in L. minor

I 8. g. ult. D. de min. his Verbis : Non solum autem minoribus , verum succesoribus quoque

minorum datur in integrum restitutio, o sint ibi majores : in L. non solum 6. D.

de res. in integri Non solum minoris , Nerum eorum quoque, qui reipublicae causa abfuerunt :

203쪽

I9 DE RESTITUT. IN INTEGRUM item omnium, quι ibi potuerunt tu integrum

restitui , succesores in integrum resilui possunt ; O ita saepi ima es oonsitutum : sva igitur heres sit: si De is, cui hereditas resitura es: sva sillifamilias militis fucetiφον ,

in integrum resilui poterit. Proinde O si minor in servitutem redigatur , vel ancilla stat, dominis eorum dabitur non ultra tempus satiatum in integrum restititio . Et quod hoc

loco Ulpianus de patre sillifamilias militis in peculio castrensi successore nos docet; id idein iurisconsultus in L. s. g. 9. D. d. tit. de min. generatim tradit de patre quasi succellare silii in peculio profectitio , scribens :Pomponius adjicit ex his causis, ex quibus in re peculiari filii amilias restituuntur , psise Opatrem quasi heredem nomina filii pos obitum ejus impetrare cognitionem . Immo adhuc vivo filio posse patrem ex ejus persona rest tui docet Caius in L. Patri 27. pr. D. eod. his verbis : Patri pro flio omnimodo pr flanda resitatio es, licet Ilius resilui nolit , quia patria periculum agitur , qui de peculio

tenetur .

Deinde particulares minorum successores in eorum persona merito reitituuntur; Veluti,

204쪽

LIax RI. CAPUT XIII. 19sii , quibus a minoribus mandata est actio . Quare & dominus, cujus negotia minor ges, sit, & captus est, potest actione mandata

cognitionem impetrare L. quod i minor 24. pr. D. de min. Et curatores, qui tutorem

olim pupilli in minorem summam damnari passi sunt, si ipsi ob eam culpam damnatisnt, possunt desiderare sibi actiones ab adolescente mandari, ut iis mandatis adversus rem cum tutore iudicatam restituantur, ut tradit Papinianus in L. alterius uo. f. I. D. de tutel. O ration. di frah. Quibus exemplis moveor, ut reliquis particularibus minorum successoribus putem ex eorum persona restitutionem esse praestandam ; veluti lega, tario , vel emtori, si minor in re legata , vel vendita captus fuerat, puta eam temere obligando , vel ei servitutem imponendo. Si in communi eademque cavisa in integrum resilutio posuletur ad tit. 26. lib. 2. Cod. Caeteri, qui minorum successores non sunt,eκ eorum persona restitutionem nequeunt impetrare. uare si maior una cum minore iudicio conventi condemnati sint, non poterit ille ex huius persona restitui: nec minore resti-t.to major juvari, ut c*ussa etiam pro sua N parte

205쪽

r94 DE REsTITUT. IN INTEGRUM parte retractetur d. L. alterius uo. pr. D. de

tui. O rae. disrah. 9 pari ratione, si maior

una cum minore fundum communem vendiderit , aut transegerit; non poterit restitutionem postulare : nec si minor fuerit restitutus , poterit pro sua parte venditionem ,

aut transactionem revocare L. un. C. si iacomm. eademq. cauis . in integr. rejs. p l. Sane si emtor restituto minore ab omni emtione discedere velit, quod fundi partem non erat emturus , audiendus est, ut scribit Scinvola in L. tutor Ap. g. I. D. dς min. De altera vero quaestione, quibusnam a minoribus impetrata restitutio prosit , seu quinam impetratae restitutionis exceptione defendantur , eam initio definitionem trado, quicunque ex persona minorum restitui possunt, eos omnes a minoribus impetrata restitutione juvari; idcirco superiores Omne personas, quas in integrum restitui posse diximus , minoribus restitutis adiuvari non est an b cendum ; etenim, si hi ex minorum pellona queunt restituit quare eis, ubi minores fuerint restituti, auxilium denegabimus Θ Quo argumento restitutionem a filio impeι ratam patri prodesse contra Donelli

206쪽

LIBER I. CAPUT XIII. I95 sententiam capite secundo demonstravimus . Caeteris restitutio a minoribus impetrata plerumque non prodest et quare nec socii , nec qui una cum minoribus debendi rei sunt, impetrata ab his restitutione iuvantur L. un. c. si in una eademq. cauisi. in integr. res. ρο- sui. tantum abest , ut minoris restitutio ei, pro quo fideiusserat , sit profutura L. minor

68. pr. D. de min. Da Meseisoribus minorum ad tit. 24. lib. u. Cod.

De solis fideiussoribus dubitari merito potest , utrum impetrata a minoribus restitutio, eis sit auxilium allatura. Et si quidem minor adversarii dolo circumscriptus sit, bc restituatur , eam restitutionem fideiussoribus prodesse nulla dubitatio est L. p. C. de fide-jυάδ min. O L. 7. S. I. D. de excepi. quum quia doli exceptio rei cohaeret, tum etiam quia propter dolum non soli minores, sed majores quoque restitutione iuvantur L L. 7. 6. I. At si minor non per dolum adversarii, 1ed lubrico aetatis captus est , & restituitur, mereo quaeritur, num ea res fideiussoribus quoque sit profutura . Et scriptores omnes

207쪽

forenses ea sunt in haeresi, ut putent id minime fideiusseribus prodesse . Primus Iacobus Cui acius ad Paulum I. recepi. sent. I p. O ad L. I 3. D. de min. distinctionem fecit inter fideiussorem , qui sciens, & eum , qui igno rans aetatem minoris , pro eo fideiusserat , Tum Antonius Faber VIII. conjeci. s. discrimen ponendum docuit, utrum fideiussor propter incertum aetatis, bc restitutionis, an propter periculum facultatum acceptu sit , seu utrum quis fideiussorem acceperit, quod persona minoris ei suspecta sit , ne restitu tionem impetret, an eius substantia, ut ido,nea sit: δc priore casu restituto minore fideiussorem teneri: posteriore vero eXceptione juvari . Atque hanc Fabri opinionem verissimam puto , quam & naturalis, & civilis ratio, & aperta iuris loca confirmant. Naturalis aequitas in eo sita est , quod ni hil tam naturale est, quam pacta conventa,& quae semel placuere, servari; ideoque ubi fideiussor ideo acceptus est, ut si minor facultatibus laberetur, is creditori satisfaceret

i quod accidit ubi simpliciter fidejussor da

tur ; contra formam placiti ab eo petitur, ubi minor fuerit restitutus: quum in eum

208쪽

LIBER I. CAPuT XIII. I97 casum fideiussor minime se obligaverit, minime fideiusserit. Civilis ratio ex duabus iuris regulis repetenda est; quarum altera nos docet eXceptiones omnes duum esse generum , quasdam rei

cohaerere: quibus ipsa rei, seu negotii conditis caussam dat: quasdam persouae, quibus sola personarum conditio. locum facit: has solis debitoribus prodesse : illas , quicunque

ex debitorum persona conveniuntur, iis Omnibus accommodari L. exceptiones p. g. I. D. de except. Hinc exceptio , ne quis conVenia'

tur ultra, quam facere potest, soli competit debitori, heredibus , successoribus , bc fideiussoribus minime datur : contra exceptio metus, doli , immo & S. C. Μacedoniani ,δc Velleiani bc debitoribus, bc heredibus , bc successoribus, bc fideiussoribus tribuitur , ut

scribit Paulus in d. L. 7. f. I. EXceptio Uero restitutionis in integrum rei cohaerere duo

ostendunt, bc quod ex ipsa re , hoc est: negotii qualitate, qua minor captus est, profici 1catur: δc quod in heredes, te succetares transeat, ut supra dictum est . Quo fit, ut fideiussoribus quoque si tribuenda. Et quod Donelius XXI. comm. 14. 8c ple-

N a rique

209쪽

rique omnes interpretes aiunt, in integrum restitutionem mixti generis esse, quae parti mrei, sive causiae cohaereat, partim personae

ideoque heredibus, & succestaribus dari, nequaquam vero si dejus ribus ; id plane futile

est. Etenim principio hic non agimus de auxilio in integrum restitutionis, quale id sit, reine, an personae cohaereat, de quare mox dicam , ic ostendam id quoque rei

cohaerere) ut quaeramus cui in integrum restitutio praestanda sit: sed de exceptione in integrum restitutionis, seu de exceptione re situli minores, ubi minor restitutionem impetraVit , quaerimus, qualis ea sit, ut intelli gamus, cui sit tribuenda: dicimus eam rei, non personae cohaerere, ideoque & fideius oribus esse accommodandam . Nam, quum nullae sint exceptiones mixti generis partim rei, partim personae cohaerentes, quod neque Paulus in ae L. 7. neque quisquam Veterum usquam meminerit id genus monstri eXceptionum ; necesse est dicamus exceptionem in integrum restitutionis rei cohaerere, quum nullo modo dicere possimus cohaerere personae, quam constat in haeredes , bc successores transire . Deinde , si restitutionis exceptio-

210쪽

LIsΕR I. CAPUT XIII. a 99ptionem mixti generis esse ideo dicamus , quod ei locum faciat rei, & personae conditio , quod non sola captio in negotio , sed

minoris captio exigatur; multo magis eXceptionem S. C. Μacedoniani ,-Velleiani mixti generis faciamus, oportet , quippe quibus

personae magis, quam negotii cu aditio caussam dat: nam eis non mutuum , aut intercessio , sed mutuum filiosamilias datum , aut mulieris intercellio locum facit. Quamobrem , quum eas exceptio aes rei cohaerere Paulus d. L. p. f. I. doceat, quos eX re ,

hoc est ex mutuo filiosamilias dato , aut ex mulieris intercessione proficiscantur: ideoque fideiussoribus quoque tribui; pariter dicendum est restitutionis exceptionem rei cohaerere ,& fideiussoribus dari , quod ex re nascatur , hoc est ex captione adolescentis . Altera iuris regula, quae nostram sententiam confirmat, est, quod reo liberato accessiones quoque , ut sunt fideiussores, & pignora, liberentur L. in omnibus 43. D. de Iolun quare minore per restitutionem obligatione liberato, fideiussores quoque liberari oportet. Et quod Donellus loe. cit. ait mi norem in integrum restitutum obligatione

SEARCH

MENU NAVIGATION