장음표시 사용
181쪽
que contradicente caussa examinanda est, ut, si res postulet, minor restituatur: sin minus contra minorem sententia feratur L. AEmilius a8. D. de min. Idcirco Ulpianus in L. in ea se IS. D. eod. inquit : Caesia cognita , O pr. Ientibus adversariis , vel si per contumaciam desno , in integrum resilutiones perpendendaestime. Et Μodestinus in L. etiam 29. f. ult. D. eod. nos docet decretum , quo minor adversus aditam hereditatem restituitur, minime evocatis creditoribus pronunciatum, nec iustum esse, nec creditoribus nocere .
Probationes quoque in hoc iudicio , ut in caeteris , seri debent : etenim quum quis non aliter restitutionem queat impetrare , quam si quid minor gesserit , atque eX eo negotio damnum lubrico aetatis fecerit , ut superius dictum ; idcirco duo ab eo , qui restitutionem postulat , probanda sunt , nego
tium in minori aetate gestum esse L. intra utile 39. pr. O L. de aetate q3. D. de min atque ex eo negotio , qui restitui desiderat , damnum sensisse L. non omnia qq. D. eod. sua facilitate , seu lubrico aetatis damnum sensisse probare necesse non est, quum id consequatur, nam inter omnes consat fragila
182쪽
LIBER I. CAPDT XI. UR , O in firmum hujusmodi aetatis eonisilium , O multis eaptionibus suppositum , multorum insidiis expositum, ut scribit Ulpianus in L. I. Pr. D. de min. Quod si adversarius quid contra alleget; veluti tempora ad petendam restitutionem effluxisse , damno ex suo ipsius dolo minorem esse affectum , id ei probandum erit L. quoties I 8. f. I. D. de Probat. secundum generalem regulam a Paulo propositam in L. u. D. de probat. Incumbit pro batis , qui dicit, non qui negat. Atque huc pertinet L. q. C. de in integ. res. min. in qua Diocletianus & Μaximianus ita Isidoro re-1cribunt: si minorem te quinque o viginti a nis fulse , quum contraheres, ofenderis: O tempora resilutioni praesituta excessese ab adversario tuo comprobatum non fuerit; praeses Proνinciae in integram restititionis dare tibi
auxilium debet. Cuius species ea est: Ιsid rus restitutionem postulaverat, probaveratque contractum se minore factum: adversarius e Cipiebat tempora restitutionem non largiri: imperatores rescripsere hanc probationem ab
Isidori adversario exigendam, alioqui Isid rum esse restituendum. Nain si fingamus Isidorvita septem post annos restitutionem po
183쪽
I72 DR REsTITUT. IN INTEGRUM stulasse adversus contractum cum curatoribus
initum, satis probavit cum minore negotium fuisse gestum, alia probatio ab eo exigenda non fuit. Quod si adversarius eaecepit tempora restitutioni petestituta effluxisse, id ipse probare debuit , quin condemnaretur .
Si adυersus ereditorem ad tit. 38. lib. 2. COL
Huic doctrinae , quod, qui restitui deside
rat, debeat probare ex eo negotio, quod in minori aetate gesserat, damnum sensisse , obstare videtur L. I. C. I adυer. credit. in qua Antoninus Pius Frunico his verbis rescripsit:
Quum O ipse profitearis eum Zenodora minore vigintiquinque annis contraxisse , nee doceri potuisse praetorem virum clarissimum ex eo contractu locupletiorem eam este factam , intelligis eam merito in integrum resitutam . QUO
ex rescripto doceri videmur non eum, qui in integrum restitui desiderat, probare debere se ex contractu damnum sensisse: sed adversarium contrarium ostendere Oportere. Hanc dissicultatem soluturus Duarenus ad hunc eit. C. inspiciendum putat, quis adfirmaverit, minorne se damno affectum, an adversarius eum factum esse locupletiorem, ut ille, qui ad fir
184쪽
LIAκR I. CAPUT XI. IpsmaVerit, probare teneatur. Donellus vero XXL comm . IO. generatim scribit, ubi minor adversus contractam obligationem restitui desiderat, adversarium docere debere contractum e re minoris fuisse. Sed fortasse re-
ctius dicemus, ubi de contracta obligatione agitur, inspiciendum , qualis ea sit: nam quaedam obligationes sunt, quae natura ipsa damnosae censendae sunt, nisi contrarium ostendatur ; cuiusmodi sunt side jussiones , donationes , immo quaecunque promissiones; quibus de mutuum accenseatur, per me licet, maxime si minoris ea fuit conditio , ut pecunia non videatur indiguisse. Adversus ejus modi obligationes si minor restitutionem desiderat . adversarius probare debebit contractum in rem minoris fuisse, atque ex eo minorem factum locupletiorem . Atque de id genus contractu imperatoris rescriptum accipiendum crediderim.
Etiam per procuratorem eatissam in integrum
resitationis agi posse ad tit. 49. lib. 2. Cod.
In hoc iudicio singulare est , quod quam
vis in integrum restitutio exemplo caete rarum
actionum possit per procuratorem postulari
185쪽
1 74 DE RESTITUT. IN INTEGRUM L. un. C. etiam Per Procur. causi. in integr.
res. agi psis ; tamen speciale mandatum a procuratore exigitur: generale satis non est, quod hoc non videatur extendi ad revocanda ea, quae a domino rite gesta sunt L. illud 25. g. ult. D. de min. Quod si de speciali mandato dubitetur , praestita de rato cautione, poterit procurator audiri L. quod s 26. D. eod. Unus fisci procurator ex Frederici ΙΙ. constitutione etiam sine speciali mam dato in integrum restitutionem pro fisco potest postulare Conj8. bene fetum , de resit. reipubl. Atque hunc procuratorem non solus princeps constituebat : sed etiam magistro iustitiario , & provinciarum iustitiariis constituere licebat d. Cons. bene fetum ; quod
hodie extra usum est. De temporibus in integrum rasitutionis ad tit. 53. lib.2. Cod.
Illud quoque huius iudicii proprium est,
ut intra praestitutum tempus instituendum exercendumque sit. Tempus vero huic iudicio statutum olim annus utilis fuit: tum ex Constantini constitutione in L. u. C. Theod de integr. reste. quinquennium Romae , in Italia quadriennium, in provinciis triennium fuit is
186쪽
LIBER I. CAPUT XI. 17ssuit. At Iustinianus pro anno utili in omni imperio quadriennium continuum substituit L. ult. C. de temp. in integr. res. Huiusmodi vero quadriennium et , qui veniam aetatis impetravit, incipit a die , qua venia aetatis a principe impetrata competenti magistratui insinuata fuerit; ita tamen, ut de iis, quae ante impetratam veniam gesserit , restitutio ne denegetur , donec intra quintumia vigesimum annum fuerit constitutus L. 5.
C. de tempori in integr. res. Ubi vero nulla aetatis venia ad maiorem aetatem perVenerit,
ex quo ei sexti & vigesimi anni primus dies
illuxerit d. L. tile. nisi utroque hoc casu, qui major factus est , aut veniam aetatis impetraVit , miles fuerit , aut in expeditione Occupatus , cui tempus impetrandae in integrum restitutionis non nisi a missione incipit, quum milites non minus , quam minores restitui 1oleant L. i. O A. C. d. tit.
Quod si quis ex persona defuncti restitui
desideret , ex eiusdem persona tempore ad eam petendam uti debet ; modo meminer,mus tempus, quo quis miles, aut in expeditione fuerit occupatus , esse subducendum.
Quare si minor minori successerit , eX quo
187쪽
ad maiorem aetatem pervenerit, ei quadriennium indulgetur : sin maiori intra statuta tempora defuncto successerit , quum maior factus fuerit, ei reliquum tempus tribuitur: at si major minori, ab adita hereditate quadriennium : si vero maiori intra statuta tempora defuncto , ab adita hereditate reliquum tempus ei conceditur d. L. 5. g. I. a. O s. C. d. tit. Quod si is interea miles, aut in expeditione fuerit, superiora tempora non nisi a missione procedunt L. a. C. eod. Cui
Sc illud consentaneum est , si militi maior successerit perinde, ac si minori successisset, integrum quadriennium ei esse dandum L. q.
Una exceptio est, si minor adversus temporalem dotis cautae , 9 non Dumeratae praescriptionem restitui desideret : quoniam is intra duodecimum a nuptiis annum restitui potest : huius heres maior intra annum , minor intra quinquennium Noυell. IOO- caP. z. avth. I minor C. d. tit. Superiora vero tempora non petendae , sed
impetrandae in integrum restitutioni, hoc est terminando in integrum restitutionis iudicio praefinita sunt; quod non uno in loco tradi
188쪽
LIBER I. CAPUT XI. I 77tum est : etenim in L. 5. pr. C. d. tit. dici tur : hoc temptis ad persequendas in integrum resilutionum , finiendasque cauisas jure praesi- tutum e in g. v. ad exponendas in integrum resilutiones , finiendasque causab : & in j. ulta
examinando , ac terminando in integrum resi-
tutionis negotio . Id ipsum iure pontificio statutum legitur in Clem. tinio. de res. in integri his verbis : Et eausa restititionis hujusmodi
finiri debet intra quadriennium continuum . Α
que hoc in caussa est, cur Constantinus in L. 6. C. d. tit. statuerit , si dilatio ad pro bandum in iudicio restitutionis in integrum
ab actore petatur , quae intra statuta tempora arctari non possit, non esie concedendam :si vero a reo petatur , dandam esse , eaque N actorem sine fraude usurum , quum per eum non stet , quominus intra legitimum tempus restitutionis iudicium terminetur . Haec adeo dilucida sunt , ut mirum sit plerosque forenses , immo dc eruditos quosdam contrarium sentire . Et Rebuffus de res.
ad L. vlt. C. d. tit. aliique , qui pro finiendasque cauisas, S pro finiri, legendum putant, ineundoque causas , ω iniri, acumen magis Μ in-
189쪽
ingenii, quam soliditatem ostendunt: etenim, ut taceam omnium codicum iidem refragari teste Uuareno ad d. tit. C. certe nimiae considentiae est tot utriusque iuris loca corrupta eise , atque emendanda asserere . Caeterum hoc moribus receptum non esse tradit Μγα- sing. II. Obi. 5. 8c Christin. Dol. a. decis. I 39. quod ipse adfirmare non audeo : non negaUerim tamen, ubi adversarii frustatione ultra praefinitum tempus cauliae definitio dilata est , id
actori minime obfuturum ex sententia Sca volse in L. intra utile 39. pr. D. de min. Quare, quum apud nos litium multitudo celerem controversiarum definitionem impediat , sine haesitatione adfirmo posse in integrum rest, tutionis iudicium post statutum tempus rite terminari , nec eam rem actori fraudi futuram , quum per eum minime steterit, quam rationem affert Scaevola in d. L. 39. Hoc vero quadriennium vulgo scriptores docent non incipere nisi a die scientiae, neque et , qui se captum ignorat procedere . Cuius rei eam reddunt rationem , quod hoc
quadriennium in locum utilis anni fuerit suffectum , qui a die scientiae incipiebat ; quareti hoc quadriennium a die scientiae incipere,
190쪽
LIBER I. CAPUT XI. ' 17; atque id initio utile , decursu continuum esse docent. Eaque ratione restitutionum tempora ad annos plus centum poterunt produci ;quo nescio, an aliud possit dici magis absurdum: quum subtilem definitionem temporum, quae ipsis , qui laedi sunt , & eorum heredi bus adsignantur , supervacuam reddat : atque omnia ulticapionum , bc praescriptionum i
ra rescindat. Neque verum est olim annum utilem a die scientiae coepisse , quum nunquam prietor edi rit , intra annum , quam primum quis scierit, poteritque: sed intra annum , quum primum experiundi potesas esui in L. I. pr. D. quod νi, aut clam O L. I. f. I. D. ex quibus cauis: major. Ge. hoc est quum externum agendi cessat impedimentum, scilicet, quum minor maior factus, aut absens fuerit reversus Liauit. C. ex quib. cauis maj. O L. ab hostibus i 8. C. de postimin. rever.
Non negaverim tamen interdum ex justissimae ignorantiae caussa aliquid temporis fuisse restitutum. Consulite, quae libro secundo dicemus de extraordinaria restitutione, si qua