장음표시 사용
131쪽
opere exterius adornatum usque ad medietatem ejus; nam reliqua pars eSt de marinoreis lapidibus. Idem paries inserior est continuus, praeterquam quod quatuor ostiis interrumpitur, habens ad orientem ostium unum, cui adjuncta est capella in honore sancti Jacobi consecrata; nam ab ea
parte, de laeto templi ipse praecipitatus, pertica sullonis suit occisus: qui primus pontifex fuit sub novae legis gratia in Jerusalem. Unde et hi versus sunt appositi in eadem capella, in latere parietis: Jacobus Alphaei, Domini familis faciei, sinit pro Christo, templo depulsus ab isto. Sic Jacobum justum, praedicantem Pu lice Christum, plebs mala mulctavit, fullonis perti castravit.
Hi in circuitu quasi ciborii ejusdem capellae intus et supra continentur: Jacobus Alphaei, frater Domini nazaraei, piscator vita, vere suit is raelita. De templi pinna compulsus fraude maligna, ad Christum laetus migravit, Vecte per
132쪽
Ab aquilone habens ostium unum versus elauStrum dominorum, in cujus superliminari plures litterae sarracenidae sunt appositae. Ibidem vero juxta idem ostium est locus illius aquae salubris
de qua propheta: Vidi aquam egredient in delatere etc. In introitu templi versus occidentem, supra vestibulum, Christi imago est, circa quam hoc continetur epigramma: Haec domus mea domus orationis vocabitur. A meridie quoque habet ostium versus aedificium Salomonis. Ab occidente etiam habet ostium versus sepulchrum D0mini, ubi et porta spetiosa, per quam PetritS, eum Johanne transiens, respondens pauperi eleemo-sDiam ab eis petenti, eum esset claudus, dixit: Amentum et aurum non est mihi et . Utrumlibet istoriam duorum ostiorum, videlicet ab aquilone et ab occidente, habet sex januas modo valvarum eo unetias; nam illud versus meridiem habet quatu0r, illud vero ad orientem tantum duas. Quodlibet autem ostiorum pulchrum habet vestibulum. Haec dirca inferiorem parietem; sed in superi0re parte ejusdem parietis, scilicet ubi musivum opus optimum aptiositum est, senestrae sunt inte sertae sic, quod in quolibet de octo lateribus sunt
133쪽
126 quinque, praeterquam ubi sunt ostia templi, in
quibus quatuor tantum c0ntinentur senestrae, et est Summa earum triginta sex. Inter istum exteriorem in circuitu parietem et interi0res columnas marmoreas et magnas, quae numero sunt duodecim
et sustentant illum interiorem et strictiorem et elati0rem et penitus rotundum parietem, qui habet duodecim fenestras, suppositis etiam Sibi quatuor quadratis basibus, inter hunc, inquam, et illum
sunt sedecim columnae et octo bases cum quadratis lapidibus marm0reis, cum spatio octo paMulm , abhinc et inde sustentantes tectum medium inter exteriorem, latiorem parietem et interi0rem, strictiorem, cum pulcherrimis laqueariis supra Seetiam juxta tectum locum deambulatorium circum- quaque exhibentibus, et habentibus canales plumbeos aquam pluvialem exportantes. Super hunc strictiorem parietem erigitur in altum testudo rotunda, intus depicta, laris plumbo cooperta, cui signum Sanctae erucis in Supremo a christianis est appositum, qu0d Sarracenis est valde contrarium, et multi auri sui dispendio vellent esse rem0tum; nam licet fidem passionis Christi non habeant,
tamen hoc templum venerantur, cum in eo crea-
134쪽
127torem suum adorent, quod tamen pro idolatria habendum est teste Augustino, qui asserit, idolatriam esse, quidquid fit praeter fidem Christi.
In circuitu templi quasi sub tecto extra continetur haec littera in ascensu versus occidentem: Pax aeterna ab aeterno patre sit huic domui. Benedicta gloria Domini de loco Sancto suo. Versus meridiem: Bene fundata est domus Domini supra firmam petram. Beati, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Versus orientem: Vere Dominus est in loco illo, et ego nesciebam. In domo tua, Domine, omnes dicent gloriam. Versus septentrionem: Τ e m p i ii in Domini sanctum est. Dei cultura est. Dei aedificatio est. Intus vero in templo in superiori linea per circuitum appositum est in magnis litteris illud responsorium: Audi, Domine, hymnum, cum venu Suo: Respice, Domine, etc. In inseriore quoque ambitu cum aureis litteris quidam veniculi de illo hymno: Urbs beata de rusalem, mutinentur appoSiti. Idem templum sic decenter compositum et 'exornatum circumquaque habet atrium latum atque
135쪽
I28 planum, conjunctis lapidibus pavimentatum et in circuitu quadratum, ad quod a tribus partibus
multis ascenditur gradibus. Est enim idem atrium a qualitate terrae satis artificiose elevatum. Et habet ab oriente in pariete suo latum introitum per quinque arcus quatuor magnis columnis sibi connexos, et hic paries sic patet versus portam auream, per quam Dominus quinto die ante passionem Suam, Sedens super asinam, Solemniter introivit susceptus a pueris hebraeis cum ramis palmarum, laudantibus et dicentibus: Hosanna filio David etc. Quae porta ex divina dispositione, licet postea saepe Ierusalem ab hostibus esset capta et destructa, semper remansit integra. Haec etiam porta, ob reverentiam divini et mystici introitus Domini a Bethania per montem Oliveti Jerusalem ascendentis intus clausa, soris lapidibus obstructa, in nullo tempore patet alicui, nisi in die palmarum, quo omni anno, ob memoriam rei gestae, Solemniter aperitur processioni et universo populo peregrinorum sive civium. A patriarcha saeto sermone in pede montis Oliveti ad populum, finito eo die ossicio, iteraim clauditur per totum annum ut prius, nisi in exaltatione sanctae crucis, in qua
136쪽
135 Hierosolymam. Eodem die, solemnitate jam dicta
peracta, rediit ad Oliveti montana, moraturus ibi usque ad seriam quintam, in qua saeturus erat una cum discipulis suis coenam dominicam, in qua veteris testamenti terminum novique testamenti initium posuit. Misit ergo in civitatem, discipulis suis inquirentibus, ubi velit sibi pascha fieri, quo
dam ex eis, ut venirent et praepararent sibi habitaculum vel locum ad complendum hujusmodi coenae sacramenta idoneum, de quo plenius in Evangelio: Re in civitatem et invenietis hominem amphoram aquae boulantem, sequimisi eum etc. Hoc eoenaculum in monte Sion est inventum, in eo loco, in quo Salomon quondam egregium dicitur construxisse aedificium, de quo in Cantico Canticorum: Fre dum feta sibi reae Sadomori ete. Coenaeulum illud in superiori parte grande erat et latum, in cujus latitudine propter mysterii rationem Dominus noster cum discipulis suis diciture nasse, ubi et proditorem suum cauta indicavit descriptione, reliquos consoriam de instante sibi pastione et dans eis sub specie panis corpus suum ad manducandum et sub specie vini sanguinem suum ad bibendum: Quotiescunque etc., dicem.
137쪽
Facta jam in superiori parte ejusdem habitaculi coena, veri simile est ex ejusdem mysterii ratione, Dominum nostrum, in inseriori domus parte, humilitatis exemplum in lavatione pedum discipulorum ostendisse; sive mavis hoc ante coenam vel post laetum fuisse, ut quaedam expositio innuit super illam litteram Evangelii Johannis: Et facta coena sum it etc., sive autem hoc ante vel post laetum fuerit, parum refert; sed hoc vel scire juvat, quod diversitatem loci adhue hodie descriptio rei gestae in ecclesia montis Sion innuit. Nam in sinistra parte ejusdem ecclesiae, in loco superiori, depicta apparet coena, in inseriori, scilicet in copia, lavatio pedum discipulorum ostenditur exhibita.
8. 0ratio cirisu in Jsths6mans, capella eum da 8rna, scelesta salvatoris, lotus proditionis.
His itaque consummatis mysteriis, orationis causa cum discipulis suis rediit ad montem Oliveti, in cujus montis pede et accubitu, dimittens discipulos suos, solus Secessit ab eis, quantum erat jactus lapidis, scilicet Gethsemane. Oravit ad patrem suum, dicens: Pater, si fieri poteδt etc.,
138쪽
latos crinibus detersit, unguons unguento. Hoc
quidem asserunt, et id ipsum loco in pavimento assignato crueis larma, ubi venit Maria ἰ ad pedes Jesu, et in pictura tabularum Sic fuisse comprobant, ostendentes adhuc capillum ejusdem Mariae, qui continetur in vasculo perspicuo repertus ibidem. Dicunt liuoque aliam fuisse Mariam, quae soror erat Lagari et Marthae, quae in Bethania, quod oppidum illorum erat trium, Paeto alabastro, pretiosum unguentum sudit super caput ejusdem Domini nostri: cujus sepulturam adhuc hodie in Tabaria dicunt apparere, corpore ipsius ibidem sepulto. Fatentur autem corpus M ariae Magd lenae in partibus nostris apud Vergiliacum sepultum quiescere. Verum hoc utique illi assimnant, sicut praesens audivi; sed, ut jam dictum est, nostri doctores unam et eandem, quae unxit pedes et caput Jesu, dicunt fuisse Mariam et eandem
Lagari sororem et quandoque peccatricem. I erim-
tamen lectio Evangelii de hoc eodem facto valde est implicita et etiam diligentem auditorem reddit dubium de hoc, scilicet, an Simon pharisaeus in Bethania habuerit hospitium et invitaverit Dominum, quod tamen non videtur idoneum, quia totum
139쪽
illud oppiduni suit Lagari et sororum suarum. Et si idem Simon alibi habuit hospitium et forte in praemonstrato loco, necesse est, ut tunc vice prima non 80lum pedes, sed etiam caput desu dicatur Maria unxime, ut ex ipsius Domini verbis in Evangelio dicentis: Simon, introivi in domum tuam ete., potest intelligi. Alia vero vice in Belliania tamquam in domo sua eadem Maria tantum caput ejus unxit, super ipsum stacto alabastro. Unde in Evangelio: Cum esset Bethaniae Iesus etc. Si quis de his amplius velit certiorari, veniat ipse et a prudentioribus incolis terrae hujus ordinem et veritatem rei gestae inquirat; nam in aliqua seriptura nec tantum de his reperi. Inter eandem Bethaniam et summitatem montis Oliveti, tamquam in medio, erat Bethphage, vicus quidam sacerdotum, cujus indicium adhuc exstant quasi turres duae lapideae, de quibus est
una eccleSia. 7. Mons Sion, eoenaevium, scelesia Sion.
Appropinquante, ut diximus, Domini passione, post Laetari recuscitationem, die palmarum venit
140쪽
Domini ipsum puerum cum matre sua in templo oblaturus, in ulnis suis ad altare eum retinens et offerens, Spiritu prophetico c0m0scens, eum illum fore, qui per tot et tanta retro spatia ab antiquis patribus inenarrabili desiderio esset exspectatus, intulit prophetice: Nune dimittis servum tuum, Domine etc. In eadem domo, m0do in ecclesiam transmutata, beatus Simeon sepultus quiescit, ut ille versus ibi appositus indicat. In eadem ecclesia insta in crypta retinentur adhuc et ostenduntur cum magna veneratione Christi de ligno incunabula. 6. Bethania, Bethphage, edetesta Mariae Magdalenae. Appropinquante dominicae passi0nis tempore, venit Iesus, Dominus noster, Bethaniam sero ante diem palmarum, et in sequenti, scilicet die dominico, mane cum ea solemnitate, de qua jam diximus, 8anctam civitatem est ingressus. Distat Bethania a Jerusalem per duo milliaria, et est oppidum illud, in quo Simon vel Lagariis, qu0d melius est, saepe Jesum recepit in hospitem: cui devote ministrabat Martha et Maria. In Bethania Maria Magdalena, fracto alabastro, unguentum pro