Jo. Alberti Fabricii Lipsiensis ... Bibliotheca Latina mediæ et infimæ ætatis cum supplemento Christiani Schoettgenii ... Accedunt in fine vetera plura monumenta tum a Fabricio olim tradita, cum hic primo adjecta. Tomus 1. 6.

발행: 1754년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

aest , qui nesciat . Quotquot igitur haberi poterunt amicitiae, tot appetendae ,& suscipiendae erunt . nec quemquam omnino , ut humilem , aut indignum repudiaveris, fastidierisque , quoniam ea

tempora nonnumquam accidunt, ut ab hominibus etiam infimis , quod numquam sperasses , beneficium maxime accipere contingat. Sicut autem expedit amicitias com- Parare , easque Colere , atque augere ,

ita maxime conducit: posteaquam eo de ventum est , ut ad has quoque artes confugiendum sit apud eos , quos tibi infensos esse noveris , aliquem tibi ex familiaribus eorum conciliare , qui

de omnibus , que contra te agantur , statim , & occulte certiorem te faciat:

quod quidem in tam corruptis huius seculi moribus tibi dissicile n3n erit ,

si modo non esse argento parcendum non existimaveris . Neque te hujusmodi sumptus gravent , quia vel minimidamni, aut mali sutura notitia , qua in hac ratione investigaveris , cum omni solutae pecuniae iactura, non male COmpensari poterit. Sed quemadmodum magno usui erit in aliena regia tales homines vendicare , sic cavendum erit , ne in tua nutriantur . Neque sane laboriosum erit diligenter attendenti eos deprehen flere , tum vel minimo veri, Plerumque , vel alia conjectura n anifesto sese aperiant ἐν

De facilitate vero in subditos , de mansuetudine , deque audiendi benignitate , quae pars a AE captandam benevolentiam non modo utilis , Verum etiam pernecessaria est , non multa mihi dicenda sunt, cum in ea te cun Isis antecellere L constans omnium sermo praedicet , & ego te ad id egregie natam jam pridem cognoverim : quo etiam tibi magis laborandum puto , ne maior videlicet reprehenso sequatur ,

i in eo defeceris , ad quos ingenium tuum ipsum te ducit . Ne tamen ab animi tui magnitudine decipiaris te breviter admonendam esse duxi , non esse nece se ; imo nec fieri posse ; quod etiam paulo ante dicebamus at omnibus , qui ad te accesserunt , aurum , opesque largiaris e neque erit in divitis Cresi , aut Midae ad id satis serent rsed leniter respondere , hilarique vultu , & blandis verbis , affabilitateque sermonis unumquemque tibi adiungere , hoc est, quod omnibus praei are &Potes, & debes e quam in re d i ctum illud Titi Cmaris observandum erit e

Non oportere quemquam a sermone principis tripem discedere . Haec autem verborum liberalitas a pecuniarum beneficentia maxime di fert ; quoniam , ut crebris largitionibus opes est, Antiuntur ; ita sermor is the

fauris , quo pluribus distribueris , eo beatiores , copiosioresque , & ad bene

de multis promerendum parariores redduntur: hoc est mercimonii genus , quo Inec usu atteritur , nec lassat exercentem: sed quo asiluentius erogatur , eo magis tam danti, quam accipienti pro

dest . Nae tibi dubium sit, Illustrissima

Elianora, magnos principes , & tui sin il es plus verbis sepenumero , quam muneribus emcere. In hoc igitur benignitatis genere , quod in regendo imperio non postremuiri locum obtinet , quodque uberrimos fructus brevi affert, non dicam , te exerceas , sed exercere pergas : nam id a te sumina cum dexteritate hactenus faetitatum esse ; ex quo

maximam voluptatem caepi ; una mnium voce ad nos perlatum est. Inter illa vero, quae magnam regno tuo auctoritatem parere possunt , hoe

vel praecipuum judicabis ; s milites ,

quotquot possis, alueris . Nam , ut Omittam , quod quidquid sumptus in ea re seceris , id omne in tuorum subditorum utilitatem redundabit ; etiam

cum adesse armatoq , quibus Coerceantur, intelligent , dicto semper audientes populi erunt, nec novi quicquam molientur . Apud finitimos vero , cae terasque gentes hac ipsa ratione tuarum opum existimatio augebitur . Quae omnia, si militum pravidia desint, contra evenire solent. Nam & tui ad tu

392쪽

nultus, seditionesque contumaciter insurgent, & a caeteris facile despicieris. Nec modici sane operis est , ita tecum finitimis gerere , ut ab illis ameris r exoriuntur enim crebrae contentiones , am uiationesque, quae concordiam dirimant . Quia tamen experientia do-Cemur , cum altera pars nolit , haud

facile duos separari, manibus , pedibus que ut aiunt eniti quisque debet , ut honum se vicinum praestet : plus enim prodesse potest , qui proxime adest, quam qui procul , etiam si longe

potentior sit . Et si verum perscrutari velimus , parvae causae sunt , quae finitimorum contentiones excitare consueverunt. Quare inelius est nonnunquam

aliquid de suo iure concedere , quam in

omnis rerum certamen descendere .

Non enim frustra sapientes habentur , qui aliquid interdum amittere sciunt ;quia videlicet sua prudentia intelligunt, nisi hoc secerint, quantum damni, in-

Commodique consequatur.Unde non ab re Caesar Augustus minima commoda , non minimo sectantes discrimine comparare solebat aureo hamo piscantibus , Cuius abrupti damnum nulla captura pensari posset . Nec illud contemnendum est , quod praeterquamquod a bono vicino nihil mali provenit; etiam id asi

sequeris ut rebus tuis adversis subitu in afferatur auxilium . Sola enim vicinitas persaepe id efficit, quod nulla pecuniarum longinqua vis praestabit; ut ta- Ceam , quod quae procul distant, re transacta , sere nobis opitulantur . Danda erit igitur opera , ut si non omnes , majorem saltem finitimorum partem tibi devincias . Ad tuendas etiam sortunas tuas maxime conducet tam ad inserendam, quam

ad propulsandam iniuriam , Omni genere telorum , armorumque , nec non balistarum , & tormentorum resertum habere armamentarium . Nam cum ea maximam imperio tuo & auctoritatem , & tutelam praebeant nullum tamen a te Commeatum , nullos sumptus exigunti cumque adversus repentinos incursus, tumultusque intestinos , quasi certissimum praemidium tibi suppeditent, etiamsi qui sint , qui mala cogitent, harum rerum terrore coercentur : amicis vero , sociisque non mediocrem eadem fiduciam exhibent .

Itaque si quid mihi fidei habes , hanc

partem nullo modo neglexeris.

Arcium quoque custodieudarum diligens adhibenda est cura , & quanto maioris sunt ponderis, tanto fideliores homines praeficiendi sunt . Nam saepe cognitum est , totius summae ruinam, e versionemque ab unius praesecti fluxisse perfidia . Sed meo iudicio id negotium nonnisi claris , & alto loco natis viris committi debet. Nam obscuri generis homines nec habent , quod de existimatione perdant et & nisi raro , &summo cum labore nobilium vestigiae sequuntur , ut fidei famam , & laudis

honorem reliquis omnibus rebus ante-POnant , nec pretio , aut animi imbecillitate frangantur . Non equidem ne

gaverim, quosdam virtutis igniculos in humilibus etiam personis reperiri ; sed hujusmodi spei in aliis mallem , quam

in me , aut quopiam meorum Periculum facere . Ipsas vero arces Cum Rrmis tutas, tum Uero commeatibus, rebusque & ad victum , & ad defensionem necessariis instructas esse oportet et quod nisi optime prospectum fuerit , non nobis plerumque, sed hostibus servantur , qui imparatas aggressi absque ullo certamine potiuntur , nec ita cito , aut iacile sedes amissae recipiuntur . Nulla tanteri castella , nullosque muros magis inexpugnabiles sore tibi persuadeo , quam populoram animos , ut antea dixi, tibi conciliatoς habere ;& subditorum omnium benevolentiam . Neque enim dubitari potest omnia iregna suspicionibus semper abundare : neci nisi cum magna ut ita loquar ete lotypia contineri ; nec immerito : nulli enim sunt populi , qui non alicui imperio praeter suum Regem commodisiat et quod verum esse facillime crede re , si memoria repetere volueris quam

393쪽

multa regna , aliud alia ratione intercepta suerint . Quocirca contra omnes easus , on nesque rerum eventus, praemeditati assidue , ac probe muniti ella

debemus

Illud vel in primis attendendum est, quod si ad protegendas tui status opes,& milites , & bellica , ut paulo ante

exposui, arma, tormentaque haberi necesse est; multo magis aliquam Vim pecuniae ad necessarios usus comparatam , ac reconditam servari oportet ; ut siquando eveniat, in tempore uti possis. Neque enim tunc cumulanda est, cum

erogandi necessitas incumbit ; nam Ramici , ut aiunt , & pecuniae in rebus

adversis maxime deficiunt , aut saltem in tam brevi temporis articulo comparari nequeunt. Et prosccto , mea sententia , hi longe errant, qui tutum e si se illud imperium praedicant, Cui cum reliqua, quae supra diximus, tum vero pecunia desit, tanta saltem , quanta repentinis casibus sufficere valeat. Quis est enim, qui non intelligat , ea pecuniarum vi emci , quae nulla alia ratione

impetrentur : nec sine causa dici solere targentum morbis omnibus aptitsimam esse medicinam . Non tamen proprerea sumptus eos, quos personarum , & imperii dignitas postulat , omittendos esse dixerim o sed si qua sunt , quae aut libido regalis, ut fit, sibi indu lgeat, aut usus minime necessarii surripiant : ea omnia ad tempus differenda esse censuerim ; quoniam si fatuae res fuerint; ea facile restituentur: at si sum ira a rerum perierit : nihil omnino illa subvenient.. Si vero propter incertos temporum easus aliquam pecuniae summam tuendo imperio necessariam esse statuimus: quanto magis credere debemus , ob eamdem ipsam ca v flam oportere homines quosdam

ad rem militarem & manu , & consiliis idoneos , quas in thesauro quodam repositos habere Nam gregarios milites, cum tempus postulat, ubique locorum facile reperies: & sero peditum, equitumque duces militaris disciplinae scientia, ac virtute praeditos, & in rebus administrandis exercitatos perraro , dc dissicile invenies. Qua quidem in re prudentissimi parentis tui imitandum tibi erit exemplum : qui tametsi iamdiu pacem , summamque tranquillitatem sibi terra, marique pepererit: ex

eo tamen tempore non modo quemquam illustrium imperatorum, ducumque non dimisit, sed in hodiernum usique diem alios stipendiis, maximisque

praemiis affectos , alios clari minarum matronarum coniugiis honestatos : oppidisque donatos necessitatum suarum usui reservat : nam , ut antea dixi, quos duces exercitatos habuerit, facile Cum opus erit, exercitus, ac multitudinem pecunia comparabit . Quod si non ita multi nutriri possunt, vide dum est tamen , ut pro vectigalium tuorum ratione nonnullos habeas ; iique tibi non secus, ac rerum tuarum salus carissimi sint. Magnopere tamen considerandum erit , ut eos deligas , quos tui amant illi mos , & coniugis tui studiosis limos esse cognoveris: saepe enim accidit , ut quos longo tempore magnis sumptibus aluimus , ii , quando maxime indigemus, nos destituant , &interdum ad hostes transeant, quo fit, ut non nobis eos, sed contra nos tamdiu paraverimus . Nonnulli etiam re periuntur , qui licet a nobis minime transfugiant ς tamen cum belli gerendi necellitas premit , tunc operam suanxiactant , tunc sibi nimium arrogant, tunc duras leges , gravi Oraque Onera , & maiora stipendia nobis imponunt : quod , nescio , an longe detestabilius sit, quam ab illis deseri . Si

quos ergo , nacta eris , quorum praeter rei bellicae scientiam , fidem etiam erga vos, benevolentiamque probe perspexeris, eos non solum arctiore familiaritate, comique sermone tibi de vincias; sed etiam ut promptiores, ac diligentiores emcias, pro cuiusque ineritis , proque tuarum opum ratione largiore munificentia prosequeris . Nam, ut omittam, quod virtute insignes ex

394쪽

tollendo , eos ipsos tibi obnoxios reddes :reliquis etiam quod non parum emolumenti affert quoddam quasi calcar adjicies, & hoc exemplo confirmabis: ut si benemerendo illos imitari studuerint, similia quoque munera se consequuturos minime desperentia Nisi enim maiora fortibus , quam ignavis praemia ,

honoresque Proponantur e quemadmodum illi operam suam nori navabunt sic hi numquam ad meliorem frugem emendabuntur . Consuevit enim inertissimus quisque , ubi praemium non assequatur , suo magis ingenio , quam alienis exhortationibus obtemperare .

Sed prosecto qui regendis hominibus

praesunt, nisi eorum peccata aut legibus , aut exemplis coerceant , hos ego apud stimini Dei tribunal aliquando negligentiae suae rationem reddituros arbitror . Neque enim data est illis a Deo potestas , ut diem voluptatibus conterant , aut subditis errores indulgeant; sed ut populos eorum curae commillas

bonis moribus instituant, & ad virtutis iter dirigant , in quo a plerisque parumpensi habetur . Quinimmo si quis

terreni principis decreta spreverit, aut quoque modo inobediens fuerit, statim ad carnificem rapitur . Si quis vero contra omnipotentis Dei iusta, aut interdicto ludo aliena rapuerit, aut ingenuos liberos constupraverit, aut Deum ,& Sanctos eius spurcissimi; blasphemiis lacessiverit , aut aliud inexpiabile facinus adirii serit; non modo non quaeritur ad p. am , sed ipsis quoque pri ei pibus arridentibus, quasi re bene gesta inflatus per limina potentiorum,& populi frequentiam impune versatur . Non debet igitur, qui se optimum Regem profitetur , pati nomen Divinar Majestatis conviciis lacerari r sed ut debitam rerum omnium Creatori reverentiam praestet, quicumque illum aut verbo, aut gestu aliquo nefario temerare ausus fuerit, talibus suppliciis a Dficiatur, ut caeteris exemplum esse posisit . Nam si data est Regibus facultas, ut solo verbo flagitia prohibendo tan- Tom. VI.

tum subditis prodesse , & Deum honorare queant; qui hoc facere neglexerit; quo pretextu, quibusve rationibus suam excusabit incuria mi Ludus quoque talaris , & quicumque in se turpitudinem continet, prohibendus est , neque hoc a regentis officio alienum este judices: ex eo namque ludo , cum nihil boni proveniat, odia , Vulnera , caedes oriuntur , & plerumque bonorum omnium amisi ones, quas non inopia solum , sed surta, latrocinia, Corporis prostitutiones, & multa huiuscemodi flagitia consequuntur . Quod si remissio aliqua continuis laboribuet interponenda est ; lusus pilae a veteribus etiam non improbatus, calculi, sagittatio , discus , iaculatio , aliaque , quae nec illiberalem aviditatem praescierunt, & aliquando usui esse possunt, iis concedantur. Quin et iam utile esse arbitror subditis ipfs persuadere , ut aliquod missilium , balistarumve genus quisque domi habeat; ea

dico praesertim, quae nec magno parabilia funt , & militum telis , tuisque

tormentis resistere nequeunt , quo in genere sunt iacula, arcus , scorpione sique, quibus sagittae iaciuntur. Nam si maiora possederint; verendum est, ne se instructi sint aliquando , ut copias tuas contemnere possint . Illud enim perspicuum est , quibus artibus assueverunt populi, ad easdem proniores semper esse. Itaque si bellicosi nimis evaserint; metuendum erit, ne si quando necessitas incumbat, tua potentia cohiberi nequeant; praesertim cum magnae copiae tum propter nimios sumptus, tum propter suspectam multitudinis. fidem , assidue in urbibus ali non posisnt . Exercendi sunt igitur subdithsestis, otiosisque diebus arcuum , scorpionumve sagittatione ; quod etiam libentius facient , si praemia victoribus interdum a Rege proponentur ; aut si eorum lusibus nonnumquam se quoque miscere , ac spectaculo interesse non gravabitur : hoc enim pacto & tela comparabunt, & huic exercitationi absque

principis sumptu quod ad conservan- E dum

395쪽

ι dum imperium maxime conducit idoneos se praebebunt. Nec solum ea utilitas sequetur; verum etiam , dum hoc ludo erunt occupati vanis cogitationibus, levioribusque , aut seditiosis negotiis non inquietabuntur . Quare huic loco proverbium illud optime quadrare

duxi e quando puerum mulier pepererit, eam non modo , quia masculus natus

sit , sed etiam , quia semellam non ediderit debere laetari.

SECUNDA PARS. De iure dicendo , o jusit a servanda . QVoni in de rebus , quae ad tuendum

imperium spectant fatis,ut arbitror, a diximus, iam tempus postulare videtur ut de justitia servanda , qui non alter propositi nostri locus erat, quam brevius fieri poterit, disseramus. Est enim iustitia omnis felicitatis humanae sundamentum , his , qui eam dilexerint,& inviolabiliter colendam esse censuerint . Primunt igitur debet princeps, aut quicumque regendos populos susceperint, eos homines juri dicendo praeficere , qui & Deum timeant, & praesentem rerum statum diligant. Deinde

qui ingenii praestantia . & dignoscendi

iuris scientia caeteris antecellant , quae ut in uno concurrant omnia, optabile est ; veruntamen si nemo reperiatur,

qui omnibus iis rebus praeditus sit ;ut quisque optimus existimabitur , ira primus adhibeatur , eique mandetur , ut ipsum jus tam locupletibus,

quam tenuioribus conservetur aequabile ; nec pecunia , aut gratia varietur . Nam ubi hoc diligenter fiat ;ibi Dei summi patrocinio tuta omnia esse, ac sere sperandum est . Quae autem violenta , aut iniqua sunt , ea diu permanere non possunt . Neque solum ius suum unicuique tribuendum est ; sed curandum , ut judicia ipsa , quantum patietur aequitas, celerrimam in discernendis controversis, terminandisque litibus habeant disi

solutionem; ac si quando amplioris viri , ejusque, qui apud Regem , aut in

Republica magna sit auctoritate, Causa agetur; tunc praecipue danda erit opera , ut conservatam aequabilitatem mmnes intelligant hujusmodi enim casus , si fieri posset , praesentaria pecunia emendi essent , ut palam fieret, nihil principibus carius, atque acceptius esse iustitia e cujus quidem tanta vis est, ut ne latrones quidem, ac piratae

sine aequabili inter se praedae divisione quae justitiae particula quaedam est

vivere nequeante & si verum diligenter animo , rationeque lustraveris ;sola justitia ad mutandum imperium per se satis valet. Reliqua simul omnia sine hac nihil ad eam retri virium habent. His autem , qui iuri dicendo praeficientur, certa merces e fisco , vel de publico constituta esse debebit, nec ullo modo concedendum erit, ut a litigatoribus utilitatis aliquid capiant . Nam licet in serendis sententiis aequum sta

tuant .' tamen accepta pecunia Corru

ptionis suspicione non carent . Qua quidem in re , sicut & in caeteris omnibus , circumspe Elissimi parentis tui sapientiam non laudare non possum : qui

eam ob causa in controversiarum praemia , quas tricesimas vocabant, iudicibus sustulit, & proprio aere solvere maluit , quam corruptorum judiciorum infamiam sustinere. Sed ad conservandum iustitiae mmnus, nihil aeque valere putandum est, quam si is , qui caeteros continere Uelit, seipsum contineat : non enim recte caeteros comprimet, qui ipse frenis

indiget. Quoniam ergo principi dies a subditis dici non potes , ipsemet de se iudicium statuat; quod nisi secerit, non

secus aliis coercendis frustra laborabit, quam si quis curvati ligni umbram erigere velit: ipsum vero lignum , ex quo uin bra iacitur, movere negligat. Cum autem in seipsum severus extiterit, facile reliquis imperabit . praesertim , quia ea natura multitudinis est, ut ad principis mores sese conformet . Et prose-

396쪽

cto, si diligenter cum animo nostro re

putare voluerimus, praeter bonas actiones, nihil in hac vita reperiemus, ex quo veram voluptatem , fructumque percipiamus : nam cum benefactoruni

recordatio iucundissima sit ; tum vero laudem , existimationemque hac ipsa

ratione consequemur .' Cumque ex Cor

poreis vinculis liberati hinc discedemus ;ad eas sedes , iustitia duce , migrabimus, in quibus aevo fruamur sempiterno: his enim , qui justos se praebuerint, ea, quae diximus , praemia in utraque vita proposita esse nemo dubitaverit. Qui vero sese vitiis addixerint, & injustis facinoribus inquinaverint praeterquam quod perpetuis conscientiae flagellis verberantur etiam cum e vita excesserint, iis erit seclusum iter a con-eilio beatorum , in ea loca, ubi paenis Crucientur aeternis. Et certe qui justivam contempserit , tyranni nomen obtineat , necesse est . Neque enim debet iustus Rex aut uxores, aut liberos, aut alia bona civium concupiscere ἴ atque adeo si concupiscenti non concedantur ;sbi ipsi, qui aliena intemperanter appetiverit , magis irasci debet, quam sua fortiter, &obstinate tutari volentibus. Suas igitur cupiditates princeps coerceat , libidinem domet, motus animi cogat rationi parere ; a quibus si se vinci permiserit; nihil erit , de quo victor evadat. Si vero immoderatos appetitus suos prostraverit , facile reliquis superiorem se praebebit. Quando autem in rebus subditorum aliquid conspexerit, quod ejus animum moveat nonnulla' enim esse possunt , aut non petat; aut si petierit , Ionge majus aliquod

munus contra Paret; vel Pretium tantum eroget, ut non lucri aviditate, sed aut delectatiove, aut necessitate ad

id flagitandum inductus videatur. Maxime vero protegendi sunt tenuiores viduaeque , k pupilli, ne ob inopiam , ac solitudinem suam patrocinio destituti a potentioribus quod sere accidere solet opprimantur , atque Vexentur : neve minores ut aiunt pisces a maioribus devorentur . Nobiles enim, ac locupletes rebus suis propria ope facillime consulunt. Omnibus in Iocis, ubi praecipua viget humanitas , ea consuetudo est , quam tibi quoque probari cupio ; ut praestitutis nonnullis diebus aliquis in carcere vinctos invisat , eorumque causam principibus renuntiet : ut si qui obars alienum, & inopiam nexi fuerint, eorum saluti legitima via consulatur , ut vinculis exempti ad quaestus suos abeant, & sese a creditoribus redimant. Si qui vero sint capitalibus paenis o noxii, aliquando tandem inde ad suppliciuni promantur: nam mors celeri inter irrogata beneficii loco persaepe haberi solet. Instituendi sunt etiam , qui egenorum , calamitosorumque patrocinium suscipiant , & eorum curam agant: iique quotiens ad te accesserint, benigne audiendi , & omni favore prosequendi, ac celeriter expediendi erunt. Id enim cum Deo acceptissimum sit; tum vero ad alliciendam multitudinis benevolentiam plurimum prodest; nec tibi dubium esse debet injuria multos in civitatibus assici, quia vel inopia, atque imbecillitate , vel inscitia causam

suam tutari non potuerunt.

uemadmodum autem iuris dicendi tenor uni sermis, ac simplex esse debet, nec personarum , sed causarum varietatem internoscere ; sic in animadversionibus , castigationibusque constituendis sequendum non est ius extremum , ut quicumque contra leges aliquid admiserit, e vestigio puniatur. In hoc enim Reges maxime a legibus differre opo tet ; quod illas rem surdam, ac inexo rabilem esse, nihilque laxamenti , nec

veniar habere convenit. Regiae vero humanitatis ossicium est, temporum, maleficii , aetatis discrimen habere , periculosumque existimare , in tot humanis erroribus sola innocentia vivere. Nam cum Omnipotens , & Misericors Deus nobis ignoicat , nec statim supplicia peccantibus irroget ; nos quoque vicis

E a sini

397쪽

fim lapsorum misereri oportet, eorumque maxime, qui tunc primum in errores inciderint, sive teris, sive capitis paena mulctandi videantur. Ad clementiam quippe proniores , quam ad Crudelitatem uile debemus . Neque id dicendum est , non esse crudelitatis nomine appellandum , quod a legibus con- Cedatur . Nam summum ius , ut diei

tur , summa injuria ; & iustitiae rigor,

ait si benignitate clementiae temperatus fuerit, ad immanitatem quamdam ver

git unde non solum Demea ille Terenetianus ait, re ipsa reperilse se, facilitate nihil esse homini melius, neque Clementia : sed etiam Scripturae doctrina , cuius vexillum sequimur . Noli, inquit, esse multum justus . Qua quidem in re benignissimo coniugi tuo gratulor, qui

in reos perhumanum , ac clementem ipsum esse constanti fama celebratum

est . Nec hisce de rebus ideo disserui, quod aut illum , aut te ipsam talibus Praeceptis indigere putarem ; sed quod

ad susceptum opus , quod sub tuo nomine creteris etiam sortasse proderit, hoc quoque pertinere videbatur. Id autem , humanissima Elianora , maxime considerandum erit , ut antequam edictum a principe promulgetur, etiam atque etiam diligenti meditatione, consilioque discutiatur . Sed cum Per praeconem recitatum fuerit, videndum erit, ut ei obtemperetur . Nam qui legem a se conditam negligi patitur, nihil aliud facere videtur, quam publice sui contemptum edicere. Maximam vero laudem , & nominis immortalitatem ea res principi a Dfert , si curam adhibuerit , ut per oranes imperii sui fines latrocinia , sur-taque.tollantur, & tam noctu , quam interdiu tutum omnibus iter pateat, possitque uti usquisque onustis auro manibus, ut aiunt, palam per deserta etiam loca deambulare . Et certe, qui hoc non secerit , reprehenso ne dignus

existi in abitur ; quia nulla est tam spa-itiosa regionis , provinciaeve latitudo, nulla tanta vastitas , ut, si diligentia adhibeatur, caveri non possit . Testimonio tibi iterum esse velim excellentissimi parentis tui providentiam, qua

factum est, ut per universum ejus regnum , cum apertis Pecuniarum farcinis in viis publicis cubare non resorismident : nec aut Verbo, aut facto cuipiam asseratur iniuria. Nam si quando accidebat, ut spoliatum se quisque quereretur , maximis suppliciis caeterorum securitati, indemnitatique consulebatur ;neque sumptibus , aut labori parcebatur , quominus sceleris auctores ad paenam investigarentur. Quin etiam non multi dies praeterierunt , ex quo quidam propter pastoriam vestem comiti surreptam in crucem sublatus suit. Non enim rei vilitas attendenda erat ; sed itinerum benignitas exemplo procuranda , nec certe in hu)usmodi casibus ultra modum progredi severitas est. Nam

quid inter bellum , & pacem intererit , fi per tranquillum, & pacatum agrum

quovis tempore, nec iter quam tutum praebeatur Ut taceam , quod praeter subditorum utilitatem , cui hac ratio ne consulueris, magnam hinc tibi benevolentiam adiunges, &a peregrinis, quibus per loca ditionis tuae transire contigerit, nomen tuum ubique gemitum extolletur in astra laudibus.

Ad iurisdietionem ipsam hoc quoque pertinere iudicandum est, ut a principe ipso subditi aliquando publice audiantur: quod & ab avo tuo Alphonso

Regum omnium aetatis nostrae tam iustitia, quam caeteris rebus gestis clarissimo, & deinceps ab inclyto parente tuo, cuius singulas a Esiones, quasi re-endi formulas quasdam arbitrari de-emus , enixe , atque sollicite servatum esse video . Sic enim multis contumeliis nobilium adversus humiles; potentiorum in tenuiores ; aulicorum in reliquos cives occurritur ,' qui opibus , & gratia sua steti, nisi oppres 'rum querelis ad principis aures pater aditum intellexerint; plebeios, & infimmos quosque nunc rapiendo , nunc Verberando , nunc debitam mercedem

398쪽

abnegando iniuriis onerare non desinunt . Ad reprimendam igitur eorum audaciam , & ad caetera subditoruincommoda prospicienda, si propter arduas , multiplicesque occupationes id saepius agi non poterit ; saltem unum in mense destinatum audiendis uniuscuiusque postulatis diem esse omnes intelligant. Sed cum omnium commodis serviendum sit , peregrinorum in primis habenda est ratio, qui exigendae pecuniae

causa in tuas urbes advenerint. Neque

id tantum Divini honoris, atque iustitiae, sed & populorum tuorum utilitatis gratia faciendum erit: ut ipsi quoque in alienis urbibus idem consequantur. Nam cum fama percrebuerit a te praeclare Cum externis agi; idem iuris in tuos ubique servabitur . Nec satis mirari possum, hoc tempore nonnullo-xum hominum inscitiam, qui dum civium suorum protegere facultates prohibendis , impediendisque exactionibus conantur id agunt, ut sui omnes apud externos populos claudi sibi iudicia, &fidem suam contemni , ac pro nihilo haberi sentiant. Itaque quod ad utilitatem subditorum famam esse videbatur, in detrimentum vertitur; & dum Paucorum opibus consulitur, in omnes odium perniciesque contrahitur. Unde& hominum saepenumero captivitates, mercium, & aliorum bonorum inter-Ceptiones mutuae inimicitiae , semina denique bellorum nasci solent . Quare ut aliquando huic parti finem imponam, non minus peregrinis adversus cives, quam civibus inter se ius servetur aequabile, atque eo celerius, diligentiusque ipsorum controversiae decidantur,

quo in aliena patria, quam domi suae, lites persequi incommodius est.

TERTIA PARS. . De re familiari , o vectigalibus admian serandis.

4emadmodum tuendi imperii ne

gotia gubernanda, Illustrissima D lianora ; & quae in iure dicendo servanda essent, fatis ut opinor , explicatum est; sequitur, ut quae ad rem familiarem , vectigaliaque , & proventuum , a que impensarum administrationem pedit inere videantur, ea quam brevissiime

persequar . Qua quidem in re scio multos esse, qui sibi primas partes deserri

oportere arbitrantur λ cum tamen a 'summo fastigio mea sententia longissime absint . Sed his nunc omissis, nos institutum nostrum agamus . Primum igitur reddituum omnium , qui certi, ac legitimi sunt, tam ex terra nascentium, quam caeterorum exactissima tenenda est ratio; eamque , ne nos fallat, ad calculum saepius revocari oportet . Deinde pro eorum summa facienda est accurata distributio , ut ad custodiendas arces, militesque alendos, &caetera , quae pro conservando imperio necessaria esse docuimus, pArs una Convertatur . Altera in pascenda, vestiendaque familia , & in uxoris, liberorum que sumptibus , ab isque huiusnodi, quae

ad vitae cultum , dignitatemque pertinent, Consumatur . Tertia incertis, &in dies occurrentibus impensis reserve tur , quae neque vitari possunt, & maiorem interdum , quam quibus ordo, modusque praefinitus est, partem inter cipiunt . Atque ea omnia , quae proposuimus, ita moderanda sunt, ut ad subitos, & impraemeditatos casus aliquid etiam pecuniae quod bene regenti faciendum esse supra ostendimus reponere , ac recondere Ualeas. In quo e

iam illud te meminisse velim, proventuum quidem , ac vectigalium rationem non incertam , facile haberi posse a sumptuum vero , & principi praesertim quam difficillime . Quare ob causas paulo

399쪽

lo ante explicatas , hoc negotium sic administrari oportebit, ut longe majores sint redditus, quam impensis I quoa si fiat, cum detrimento afficiat: tum vero dedecus, & infamiam quamdam insipientis affert . Cum dicitur in tantiς opibus, facultatumque copiis hominem adeo rationis expertem esse , ut neque vires suas metiri sciat , &, ut ita loquar, mendicare cogature nec assentatoribus patefeciendae sunt aures , qui

eum tum magnanimum , tum multo

majore imperio dignum esse praedicent.' Nam qui in mediocri fortuna parum se prudentem ostenderit ; multo minus perandum est e uim moderatiorem in amplissima suturum. Habendi sunt praeterea , qui ad domesticos usus, necessariasque apparationes sufficiant, quorum & dignitas , &conditio tum ad tacultates, tum ad regni dignitatem erit reserenda - Αtque ego fine pauciores potius sumendos esse suaserim , quam itae multos, ut eorum commodis prospicere nequeas Quis enim praestabilius esse ambigat. pauciores habere , qui bene; quam plures, qui male secum agi praedicent Pretiosissimum Gm uino, elegantillimumque supellectilis genus est praestantes, & ad res agendas accommodatos habere domesticos . Nec temere a senioribus usurpatum est, quod jam in proverbii consuetudinem enit, unum hominem interdum mille aliis aequari, & comparari potIe. Id que sepisti me vidimus ad procurandam . fortunae, ac dignitatis accessionem nonnullis principibus, singulos tantum familiares , & surrima prudentia , & egregia fide praeditos satis suisse Quare sortunatum illum Regem esse , & Deo carissimviri existimare licet, cui tanta ingenii vis data est, ut, cui rei suoruum quisqv e aprillimus sit, diiudicare pol si Ad quam sententiam ingeniosi poetar

Tmera Ora male accommodaveris r

Principis es viritis rebar imet nose suos . Nam nisi acre in discernendo iudicium adsit, iis plerumque administrationibus nonnulli praeficiuntur , a quibu& eorum mores, & natura prorsus abhorret, Se

ab iis summoventur alii, ad quas mira quadam dexteritate Propensi serebantur e ex quo fit, ut neutri de Rege bene mereri valeant . Idque maxime in rei familiaris distributione contingit. Unde enim alter modico sumptu magnum regenti honorem conciliaverit et alter cum maiore etiam copia ignominiam , ac decus saepenumer ν comparabit. Di- Iigenter igitur etiam , atque etiam Consideranduiri crit , quinam ad principis usus adhibeantur et in quibus eligendis id potissimum spectari debebit, an reς suas bene gesserint: nam qui sua male admini straverit , hunc in alienis prudentiorem fore desperaradum est. Sed multi prose elo in hac facultatum dispensatione vehementer errant, & extremum aliud alii complectuntur: nonnullos enim reperies , qui adeo remfamiliarem claudant, ut non dicam ad res iustas, sed ne ad necessarias quidem aperiant; & struendis , accumulandi seque pecuniis, noctes, diesque totas se dedant, reliqua omnia negligentes a quo

quid homini miserius accidere possit, non intelligo ; nec aliud de iis suspicandum puto , quam Divina ira esse hac paena mulctatos, ut bonis suis frui nesciant ; sed iis sordibus immersi vitam si vita est potius nominanda, quam viventium sepultura γ transigant: qui ut nummos possideant, quos quasi

Deoς suos uenerantur, & colunt, sese .

Diabolo , & Angelis ejus , in servitutem

mancipantur.

Alii contra ita Iami siant, ut redditus suos vix dum collectos quam celerrime profundant, atque abiiciant. Quo fit , ut cum bona sua profligaverint , multa contra Ieges , honestatemque aggrediantur ; ut sub aliquo praetextu alienis manus inferre pollini. Quae quidem si indigentibus , aut iis fallem , quos de se benemeritos sentiunt , elao garent, aliquo modo serendum videre- tu P . Nunc , quasi amarissima farc i naexonerare se cupiant , praecipiti via , variisque vitiorum diverticulis statim a

400쪽

se divitias omnes abigere festinant: neque intelligunt in eos aliquando se temporum casus incidere , in quibus non

solum honoris , dignitatisque , sed ipsius etiam imperii jacturam faciant, a quas se redimere nequeunt, nulli rei, nisi effusioni stultissimae imputandum est . Qui vero mediocritatem in hisce rebus

tenere possunt ; ii sunt , qui populos

optime regunt , & summis efferendi sunt laudibus. Nam sicut prodigos esse non convenit, ita sugienda est avaritia suspicio : & omnia , ut ante diximus, agenda pro viribus, ut ad usus necessarios suppetant facultates , & mendicandi periculum devitetur . Nec omnia,

quae' aut in mentem veniunt, aut importuna libido efflagitat, coemenda sunt; sed ea tantum, quae commoda, & utilia iudicamus , habita semper rerum,

qaas supra memoraVimus , ratione . IlIcies enim animo frequenter repetendum

est , quod iam proverbii locum obtinet:

Qui non necessiaria emere studet, hunc sepe cogi, quae necessaria sunt , ven

dere .

Sed cum diligentes , & moderati sumptus multas commoditates in se contineant tum vero illud in primis afferunt , ut tua tibi satis sint , nec alienam opem implorare, aut per vim CO-pias subditorum auferre , quae utraque detestabilia sunt, ac perniciosa , cogaris. Multos autem videmus, qui nullo modo scelus arbitrentur, aliena mutuari, nec ea restituere, aut si restituant, vel sero id agant , vel parte retenta. Sed prosecto alienas pecunias accipere,& eas nunquam reddere , quid aliud existimari debet , quam tutum quoddam rapinae, ac furti genus Ad extremum autem subsidium eo tempore dumtaxat confugiendum est quo repentina fortunae vis aliqua , tantam summam Postulat, quantam ex tuo , quia serte nondum exacta fiat vectigalia, parare nequeas; ad quos tamen casus aliquid pecuniae sepositum esse oportere supra ostendimus . Tunc etiam petendum sertasse concesserim, cum vel fines imperii emptione dilatandi , vel

praedii, aut domus comparandae, oblata fuerit opportunitas ; ut petendi iusta , & aperta causa subesse videatur. Cum Veria profundendi temeritas in

eam te negligentiam adduxerit, ut alienas opes roῖare oporteat , facillime omnibus patefacies , posteaquam tuas facultates attriveris, velle etiam reliquorum insontium bona perditum ire . Quid enim prosuerit temperanter, moderateque vixisse, & rei familiaris habuisse rationem ; si ea , quae parcendo corraserint , alienae stultitiae vivendo chnsumant Aut quid animi tandem credis eis suturam , qui locupletioribus mutuum dando, hoc amittere sese intelligant; quod saepissime genium suum defraudantes ex tenuissimis facultatibus superlucrari studuerint 2 Haec igitur omnia vitia sustulerit, qui in redditibus distribuendis mediocritatem servabit, modestiamque sese ad omnes impensas praebebit. Nec parum etiam in ea re Civibus exemplo proderit , qui cum iis moribus institutum esse principem intelligent; ipsi quoque rebus suis consulent; & se locupletare sudebunt;

nec metuent divitias ostentare , quas

ibi occulere , & dissimulare consueverunt , ubi eas a principe rogatum ire suspicantur. Quicquid ergo deinceps sibi comparabunt, principi suo acceptum

reserant.

Caeterum , ut ii maxima reprehen-ssione digni sunt, qui sub nomine n uin

tui aliena rapiunt; ita etiam vehementer improbandi , qui cum esere Caepe rint, non ea quidem petendi via graciantur ; sed in fisci latebras sese immergunt; & inde obsoleta iam, & antiquata iura , tabulasque curiose indagatas, more egentissimi faeneratoris eruunt: & si quid nacti fuerint , unde aviditati suae somenta suppeditent, pertinaciter id apprehendunt; & ut locupletissimos quisque videtur, ita plurima,& persaepe levissima crimina ei obiiciuntur ; operae pretium est tunc videre ; ab aliis, qui ante rei Divinae tem-

SEARCH

MENU NAVIGATION