장음표시 사용
381쪽
quinquagies, & dimidium , cumque se x-tO . Qua vero in parte montes descripserat , Apenninos primum ad Anconis promontorium in Adriacum mare Vergentes posuerat . Ubi tandem in fine de dierum altitudine , nobilium in Italia Civitatum mentionem habet , i Anconem X. inter insignes totius Italiae Urbes descripsit , habentem maximam anni diem , horarum XU. atque tertiam horae partem, distantem ab Alexandria per occiduum hora uua , atque binis quartis . Aliam vero unam ejusdem nominis urbem eo ab auEtore
toto terrarum orbe descriptam cona perimus . Nam in Cappadociae nobilissimo Regno maritimaet ad oras Leucosyron posita est Ancon. Sed quod ad nostrie cumulum claritatis accedit , hoc priecipue dignum commemorare , & peregregium nobis visum est , quod harum , decem nobilium , & antiquarum Italiae Urbium una haec Civitas Ancon , unica sub alma Dei Vicarii potestate ad nostrum usque tempus , unica & alma Civium deniocratica libertate floret . Reliquae vero omnes Romam semper excipio aut deletae penitus , aut tyrannica ditione subactae serviendo mς- sam , & lugubrem vitam agunt . Clitomachus vero , Graecus & ipse , auctor haud ignobilis multum ante suis in Commentariis haec de Ancone scripta reliquit, ut & Latine habetur ex Lino . Fides . primum Anconis lapidem omento pressιt Divis manibus suis in loco Paratans ino a ad Uvam pacati littoris, semesribus qui
tuor oe quinquaginta , 3 hie septimo
ante Per amorum flammas . Domesticos ero auciores , qui celeberrimum huius almae Civitatis nomen commemorant , te dudum , & pluries leelitatienon dubito . Namque Tibullum Poetam haud ignobilem de Ancone haec talia scripsisse luculentissime didicisti: Fides fixa tMo sancto de nomine dii sti Φλ . . .
Quae tumidos libris fluctus 3 repelleret
Lucanum vero Cordubensem , dum in causa belli civilis insignes ad utrumque Italiae littus describeret Urbes , dixisse novisti :Hinc Tyrrena vado frangentes aequora P se Illine Dalmaticis obnoxia fluctibus An-
Juvenalem equidem Satyrum cecinisse haud ignoras: Ante Domum Veneris quam Dorica fu- sinet Ancon. 6 Quid memorem Quintum deinde Cu tium , Latinum historicutri quidem nobilem r quem de Ancone haec in Traianum Caesarem scripsille percepimus . Traianus igitur Imperator per aequoris vada venit in Civitatem fidelem, o in ripam Cephalinam Thetidis curvae , tibi de se memoriam fecit , spectaculum grande . Posea vero per colliseptam Picenum , σAati artim Alpisus Ombriam in Urbem profectus es . Huiusce quidem rei nobile testimonium in hodiernum extat insignem apud ipsum nostrae Civitatis Portum marmoreus , & mirabilis arcus , quem desuper inclytus olim ille
S. P. Q. R. huic gloriosissimo Principi Divo Traiano Caesari eiusdem saluberrimi portus providentis limo conditori ,
auream equestrem statuam conspicuas inter Divae Martianae Sororis , Plotinaeque iucundissimae Coniugis imagines , ut Triumphale specimen , decus, & ornamentum , mira quidem Architectorum ope dicarat, hoc nobili suo testante aureis literiq hvpogrammate.
IMPER. CAESARI DIUI NE RUEF. TRAIANO OPT. AUG. GERMANICO, DA CICO PONT. MAX. TR. Po T. XUIIII. IMP. IX. COS.. UI. PP. PROUIDENTISSIMO Priu-eipi SENATUS P. Q. R. Quod accessum Italiae hoc etiam addito ex pecunia sua portu , tutiorem Navigan-bus reddiderit.
382쪽
Ipse deindo optimus Imperator auream esusdem statuae, atque praeclaram imaginem huic tam egregiae maritimas inter ad Adriacum Civitati, Civibusque omne per aevum honorabile sgnum gestare Regia liberalitate donavit. Cuiusce vero splendentem iconis emgiem per publica , & egregia nostrae Civitatis loca , purpureaque praetoriana Uexilla , undique per Latium , & Ausonias Uebes enitescere conspectamus .
Vidisti praeterea nostrae hujus praeclara:
Civitatis ornamenta alia quam plura , sed inter potiora antiqua , atque nobilia undique ex coma latere maenia , maritimum a fronte litus, tresque circumdantia ri pales , & aereas arces , Portas deinde regias , turres innumeras , &Praecelsas : nec non sacra superis speciosa , ornatissimaque delubra : alta quoque magistratuum Praetoria , Civiumque palatia , & conspicuas undique per Urbem ardes ς marmoreos itaque arcus , A gestaruin rerum trophaea escenas , columnas, bases, & epigrammata ; quin & arenarum ingentia, vetustissimaque Numidicae architecturae loca per eminentia Urbis Amphitheatra, magnum indicium splendoris primaevae Civitatiq familiae , & verendi minae antiquitatis . At enim ut finem amodo faciamus, ne quidem hoc Ioco praeteream disjeetas olim tridente a Civibus alma pro libertate , Cataldaeae altissimae arcis moles , & machinarum vi avulsa ripis per urbem , & ariete crebro , muralive concita tormen
to ingentia , atque immania saxa . Quae omnia , & alia quamquam plura eximia Civitatis ornamenta quandoqueer otium conspectare bellissimum no- is visum est . Uideres namque deinde . exoptabilius , Cl. Marine ὶ Immo potius dicatum , vidistine ὶ Politicam illam Civium modestiam , & honestatem ὶ Quietem , pacem , unionem , cori cordiam , securitatem , Religionem , almamque Democraticairi libertatem , quam & nobili lIimae utique vestrae quam-
vis Aristocraticae nullam existimares morum difformitatem habere . Quae quidem igitur omnia ad haec ipsa ineunda tam idonea, felicia, & honestissima faedera, tuam denique benevolentiam ,& assultionem plurimum debent ince
dere tuamque non parum Virtutis magnitudinem excitare. I Explicavimus hactenus aliqua de Ancona , nunc vero de Rhaguso aliquid delibandum erit . Dicam admodo aliquid vestra de antiquissima Dalmatica Epidauro nobilissima Illyridis Urbe , aqua insignis vestra Rhagusion traxit originem Rhisinum olim vestris a majoribus dicta . Comperimus enim CosmO- graphuiri illum Cl. Claudium Ptolemaeum Alexandrinum suo eodem libro, eademque Chorographia Epidaurum tres inter maritimas Illyridis urbes egregiam Dalmatiae posuisse , atque secundam maritimam civitatem: sed omnes , inter Illyricas terra , marique Primarias , unam inter quinas Epidaurum descriptam cognovimus habentem ab
occidente per longitudinem gradus XLIV. - , latitudinem vero ab ,quinoctiali in Armini gradus XI. II., & tertiam gradus partem, quam & Anneus ipse Lucanus civilia inter bella cecinerat. Illνris Ionias υergens Epidaurus in undas. Quam demum vetustissimam Civitatem , a posteris apud Rhisinum oppidum duodenariam gradus partem australiorem vestratum in Coloniam de- iductam , Rhagusium nuncupatam Percepimus . Quae quidem nobilissima urbs magna suorum Civium probitate , solertia , cura , industria , & egregia cum virtute in dies mirifice aucta , una O mnes inter Illyricas, praeclara, & Politiarum optima, nobilium, & optimorum hominum potestate municipali, &Aristocratica libertate floret . Reliquae vero aut collapsae penitus , & omnino
deletae , aut Regum , Potentatuum ve iditione , aud Tyrannica , & barbarica seritate subaetae sunt . Qua quidem in
re nostra cum Aucone tamdiu liberri-,
383쪽
ma Civitate, tam dignam habere consorinitatem , optimamque paritatem , luculentissime didicisti , optume , Praeclarissimeque Marine . Inite igitur bonis avibus tam decens idoneum, & honestum nobilium Civitatum , & gentium utrarumque felicissimum faedus . Ad Iduum Iunii faustum , selicis Iimumque diem , hoc inter Anconitanos , & Rhagusaeos novum kdus initum , vetusque firmatum est e Marino Resto Rhamsaeorum Oratore Viro Cl. suoruni in hac parte Legato, & Paulo Polydoro , Nicolao Bona relio , & Κyriaco Piceni colle regulatoribus , nec non eorum de Collegis Piliaresio Pisanelio , Stephano Fatato , & Antonio Berlucio
VI. Vir . Anconitanorum auctoritate Senatus egregiis hujusce rei Commisi sariis , ad suturum usque vigestinum temporis annum duraturum . In quo haec sere , summatimque comprehensa
Sanctio. Pax , amicitia , & benevolentia esto populo Anconitano , sociisque . Item Rhagusvis , sociisque suis : Itemque per omnia Rhagus aeorum maria , portus ,& littora Ancolaitanis , sociisque mercaturae gratia , honestisve de causis navigare licere , eorumque navigia suis in quibusque locis impune perno stanto ,
quae etsi non exonerando merces abierint, immunitas esto , nihilque solvun
Eodem itaque mare Rhaguis is , eorumque sociis nostra per maria , littoraque iisdem honestis de causis navigare utique liceat, perinde ac licebat. Hoc sed enim praecipue unum novo hoc
in sedere additum , & decretum est , quod omnia Rhagusatorum navigia , qute ex quaque Illyrici sinus parte , quomodolibet intus Anconitani portus limites applicuerint pro qualibet in
Illyrico perceptarum rerum Centena existimati valoris aureum uia uiri , ac tres
octavas aurei partes pro duliana publi eo Anconitanae Civitatis aerario perso
Exemplis quidem , penitusque libere praeservatis auro , argento , margaritis , pretiosisque omnifariam genim Is . In caeteris vero aliis prius conventa inveterataque antiqui, intermissique Φ- deris pacta servanto.
Qui vero adversus huiusce sideris praecepta ierit, secusve faxit, mille aureis
Sit igitur selix , faustum , & beatum.
hoc ipsum , recens , emendatum, Confirmatum , homologatumque sedus, Beatissimis auspicantibus Martyribus , &Pontificibus nostris Κyria coci atque Blasio publicarum rerum ambarum protectoribus optumis , & patronis . Aliis. que iuvantibus utrarumque Civitatum Divis alm s , piissimisque Numinibus Exactum Anconae XIII. Kal. Quinti tes . Eugenii Papae anno X. i Sex modi iam niserandarum Rerumpublicarum , Tres ad Iustitiam , ct tres ad Injustitiam . Monarchia iustum Regnum , cui opposita est Tyrannis . Aristocratia optimatum Potentatus , cui contraria esto ligarchia paucorum violentum Imperium . Democratia populi bene administrantis potentatus , cui Opposita est Ochlocratia imperitae turbae temeraria potestas. Monarch a . Princeps unus in Orbe honus, ut Cae .sar, vel Augustus, qui ex lege & S. C. Plebisve scito , & Tribuni potestate , magistratibus bonis provincias , regna
que per orbena moderare Curabant, ut
hodie Fridericus designatus ImperatOPin Germania . Nec non in Gallia , &Britannica Insula Carolus , & Henricus nobilissimi Reges sua quique Regna optime nostro aevo Regia potestate gubernant. Sed praeclarius hodie Alphon-
384쪽
phonsus inclytus ille Ausoniae Rex Tarraconensem Hispaniam Balearum , Sicanorumque Insulas, Ausoniamque sua praeclarissima Regna insigniter propagata gubernatὲ Eugenio Opt. Maximoque annuente Pontifice, qui sanctius Divinis iuris ordine Christicolis toto orbe
Principis unius in Urbe , Regnove dominatio : ut Athenis Pysistratus , &Syracusis Dionysius, qui sortiter , sine lege , absoluta potestate populis imperitabant , & ad libitum eos sua quaeque iussa , mandatave sequi pro impetu cogebant . Ut hodie potiminum inter Barbaros homines Murath Beg in Bythinia, & Thracia ; in AEgypto vero , & Syria Sullanus ille Mein phiticae Babylonis Princeps insolentissime servant.
Ar socratia . Optimates Cives delecti , ut Lacedae-nionum XXVIII. Viri virtute bona Consilium , & Romanorum Patrum Senatus. Quorum Optimam politiam nostra hac aetate Veneti per Italiam ;Sed aliis posthabitis omnibus externis , una inter Illyricos Rhagusaeorum Civitas laudatissime servat. Ollaarchia. Paucorum Civium in Urbe regimen , vel dominium , ut Decemviri, qui in Urbe perinde ac Tyrannidem magistra
tuin gerere contendebant, ut Bononiae,& Genuae nostro aevo saepe nonnulli audaces insurgere conantur suis cum se-
Populi , Municipumque mixtum in
Civitate Principatum , ut Athenienses servasse comperimus . Quamquam saepenumero perinde ac Aristocraticum opportune optimum Areopahitarum Consilium habuissent . Hodie vero ex Italis Florentia in Thuscia , in Piceno autem Ancon, & Ricinatum Colonia servare videntur, & hae quidem alma sub Pontificia Dei Vicaria potestate protectae , & moderatae sunt.
Plebis Urbatiae, Turbaeve multorum in Civitate Dominium , ut in Urbe quandoque a Patribus segregata Plebs ,
concitave Tribunis ex impetu multitudinis eorum absoluta voluntas, ut perinde ac lex haberetur, instabat: eam que sequi magistratus omnes cogere Printendebat. Ut & nostro tempore Bon
niensis populus, & Asculanus, & qu dammodo conciti Genuenses magni perniciose quandoque , tumultuarieque cOuspirasse videntur. Iratus recole, quod nobilis ira Leonis In sibi prostratos se negat esse feram.
385쪽
COMITIS MAGDALONI, E TFerdinan4i I. Apuliae Regis ab intimis Consiliis DE REGENTIS ET BONI PRINCIPIS OFFICII S.
ELION ORA ARAGONIA FERRARIAE DUCISSA
Magnifico, o amplissimo viro Diomedi Carassae Comiti Magdaloni, σConsiliario secreto S. P. D.
CUm omnibus abundare te semper judicaverim , Magnifice , & amplissime vir Diomede ; tum vero hoc in
te praecipuum esse cognovi quod maximam habes in amore constantiam : quod quidem licet plurimis , evidentissimisique argumentis persaepe antea perpexisissem,' tamen eo libello , quem de Regis , & boni Principis ossicio proxime ad me misisti , se me in sententia Confirmasti , ut nulla ex parte id mihi ob scurum, aut ambiguum esse possit. Nam cum in patria iuvenilem aetatem meam erudire , & ad bonorum morum disciplinam te mihi ducem , consiliatorem, S rediorem praebere nunquam desii teris ; nunc scribendis ad me praeceptis tuis facile declarasti, non temporis spatio , non locorum intervallo tuam erga me benevolentiam ulla ex parte labefactatam , aut imminutam esse . Neque enim potest mihi non satis spectatus esse animus , qui tanta cura, tantaque industria pro mea dignitate , utilitateque laborare , & invigilare studueriti. Legi itaque libentillime ea de caussa libellum ipsum quod cum non dicammeo judicio, quod exiguum est sed inclyti coniugis mei , & omnium, qui
de tam arduis negotiis serre sententiam possunt: omnibus numeris absolutus videatur , ei multum apud me gratia: amor in me tuus adiiciebat. Neque ego sine te arrogantiae, ut suspicari videbaris , condemnavi , quod eam scribendi materiam sumpsisi es, in qua praeter in-enii tui acumen , singularetrique Pruentiam etiam usus , qui magister egregius haberi solet, te doctorem optimum reddere potuisset: praemertim cum apud gloriosissimum & maximis rebus gestis , clarissimum parentem meun exercitatu in te esse & tu ipse satearis ,& ego non ignorem : quem & sapientissimum , & regendi imperii artibus instructillimum eis e non modo Italae' gentes praedicant f sed tanta diversitate caeterarum provinciarum discreta omnium judicia consentiunt . Nec me latebat , aut quod dici solet , optimum quemque suae artis disputatorem et aut Graecorum proverbium : Quam quisque novit artem , in hac se exerceat . Sed profecto cum libelli ipsius excellentiam mecum animo contemplor , quid in eo primum laudem , nescio et
386쪽
inventionem , an dispositionem , an explicandi rationem. Nam in excogitando munere , quod mihi accomodatum pro tua erga me fide , ac benignitate mitteres , prudentiam tuam mirifice sum admirata .' non solum quia iter , quod jam totiens conseceras , mihi nunc primum ingredienti demonstrare voluisti : sed quod rectissime gustasse videris , quod privatum hominem doceat . ab eo unum tantum hominem adjuvari r qui vero consulendo admonendoque' bonum principem effecisset , hunc non
principi soli , sed S. subditis una opera magnopere Prodesse . Ea vero colle-
gisti , quibus , qui obtemperaverint ;
non modo regnum suum tueri , ac defendere, verum etiam alienum admiratione sui comparare , & sibi conciliare poterit . In distributione praeterea rei
familiaris tibi plurimum & usus , &providentiae superesse ostendisti ; ut ad dispensandas facultates tua sibi consilia assumere tam privati , quam principes viiliter possint. Quid autem de praeceptorum ordine loquar Nam etsi pulchrum , & dissicile est invenire praeclare ; indom tamen interdum, & barbaei id facere solent; disponere autem apte , nisi eruditis , & magno ingenio praeditis negatum esse dicitur. Is enim a te servatus est ordo, qui maxime debuit ; ut ea prius eXplicarentur , quae maioris essent ponderis , & a quibus posteriora pendere cognoscerentur ut nusquam diluciditas , nusquam indu
stria , nusquam tua desideretur attentio . In eloquendo vero eum modum
adhibuisti , ut cum praecipere , qualis esse debeat princeps, onerosum , ac prope superbum haberi soleat ; tu aliena
magis recitare , quam ex re arroganter promere , aut docere verecunde pro se si
sus es : ac saepe sapientissimi aut avi , aut patris mei saluberrima mihi exempla proposuisti , ad quae facile excitari queam : cum a sapientibus dici solitu in accepimus: honestissimum esse majorum vestigia sequi, praesertim si recto itinere praecesserunt . Quid , quod nihil su- Tom. VI. perfluum , aut accersi turn inculcasti: ipsa vero praetepta quod in eo genere observandum elle aiunt brevius, quam
fieri possit explicasti Neque enim quod
accidere tibi apud me polia vereris te prolixitatis accuso . Neque semel tantum a fronte ad calcem libellum ipsu in perlegi , sed identidem in manus assumpsi , semperque aliquid, quo quasi novo delectarer, inveni ; nec nisi unum fuit ,
quod molestia me aisceret : nam Cum scripta tua tantum habere suavitatis, utilitatisque intelligerem , multo majorem sermonibus tuis , praesentibusque consiliis inesse coniectabar, atque adeo sciebam ; eaque res , quo sepius legi , eo magis ad desiderium tui me accendit , acerbioremque mihi absentiam tuam reddidit Scito igitur , Clarissime Vir , munus tuum mihi gratissimum Q i sse eoque nomine ingentes a me tibi gratias agi, haberique ; & quoad vivam , a tuis me consiliis in Regno, ac re familiari administranda minime discellaiaram cum te, & natura acutum , & usu exercitatum, & ad veritatem promptum , fidelemque, ei se jam pridem milii persuaserim . Sed cum Opus tuum ex omni parte utilissimum , ac summae laude dignissimum ab omnibus censeri animadverterem; ut non solum Italis, sed exteris quoque nationibus prodesse,& nomen tuum , quamvis per se saris clarum , hac etiam ratione ad regiones longinquas transmitti posset, deindi operam , ut a Baptista Guarino h mine nonnullius in re literaria nominis , cuius fidem , observantiamque erga me innumerabilibus, ti claris indiciis exploratam habebam , in Latinam linquam , Quod ea longius , latiusque di illisa est , quam noster vernaculus &vulgaris sermo , converteretur : idque tamquam mutuae in te benevolentiae meae testimonium ad te remittere constitui , ut quasi diligens agricola primus laborum tuorum fructum perciperes . Qua in re si sibi gratum aliquid
fecero , gaudebo sene me operam non
perdidisse ; fi minus ; meum tamen in D disi
387쪽
dissem nandis laudibus tuis studium improbare nota debebis .
Diomedis Carassae Com tis Magdaloni , o Resi Consiliarii Seereti ad Illu-sir mam pernaris Ducissam D.
Elianoram Aragoniam , de ruentis, o bovi Principis inclis. PROOEMIUM . QVod multis nonnumquam accidere
-Videmus , Illustrissima Elianora , ut dum bene merendi studium suum,
eupiditatemque ostendere quae runt, arrogantiae crimen incurrant; tametsi e
aeum ingenium ab huiusmodi culpa longe absit; mihi quoque apud impraesentiarum sortassis eveniret: quod cum istic adesse, & operam tibi praesens navare non possum ; tamen cum mihi de te sepius diligentis lime percunctanti nunciatum suerit in magnis , variisque re-Has pertractandis , ac totius imperii tui gubernaculis te solere versari : id quod verissimum esse oportet cum & tanto seuere , talique parente nata sis dc mgenii , caeterisque naturae dotibus abundes hoc mihi arrogaverim, ut quς tibi ad id propositum negotia suscipienda , & quibus artibus , quave ratione administranda sint, in breves commentarios redigere statuerim ; neque id consideraverim , nos a te potius, quam te a nobis instrui , atque edoceri posse :praesertim cum & ingenii tui vigor ,& virtutum excellentia mihi , qui tot annos tecum vixi , non ignota esse debuerit . Sed licet , inclyta Elianora ,
caeteris in rebus si te monere audeam , atque adeo cogitem , me reprehensione dignum esse confiteor 2 ea tamen ratio
non parvam'mihi ad hoc opusculum tibi conscribendum fiduciam praebuit
quod multarum , magnarumque rerum
usus, in quibus tui capienti muni parentis benignitate potius , quam ulla mea dimitate longo iam tempore versatus sum i non dicam , me qui aliqua sortasse ingenii mediocritate censeri queo , sed quamvis etiam maxime rusticum sub talis, tantique praeceptoris disciplina erudire, & ad e; usmodi praecepta exercitatum reddere potuit . Itaque siquid a me dicetur , quod non improbandum videatur , id non inventioni meae , sed ipsius parentis tui sapientiae prope Divinat attribuito ἱ & eum magis , quam me loqui , existimato : ab illius enim sontibus omnis haec nostra doctrina manavit. Illud praeterea cogitabis , solere quidem interdum iuvenes prudentes appellari , quod in te plane dici & potest, & solet ; sed tamen prudentia ipsa vel diu , & frequenter experiendo, vel ab his, qui experti sunt,
audiendo comparatur . Quocirca tritum est sermone proverbium : quibus in rebus dubites , earum peritos esse Consulendos : sic enim fieri , ut quae non sine labore , aut sumptibus ipsi consecuti sunt ; ea tibi facile , & gratis impertiantur . Ego vero de his ipsis rebus , in quibus ia in diu exercitatus fueram , ut me tibi in consilium adhibe res , non expectavi ; sed praevenire , &audacter me tibi offerre volui . Qua quidem in re si, ut ab initio dixi, arrogans fortasse visus fuero r ut boni
consulas , rogo . Non enim temeritate
ulla id aggrestus sui, sed qui honori tuo
semper invigilo, quique tua laude multo etiam magis , quam mea delector .
Operis dioisis Cogitanti mihi , Illustrissima Elia
nora , & persaepe, ac diligenter animo pertractanti quatuor potissimum negotiorum genera esse videntur, quae ad curam tuam , Ossiciumque pertinere posisunt ό quorum primum ad tuendum imperii statum spectat: alterum in iure dicendo versatur : tertium rei familiaris , & vectigalium adminis rationem , dispensationemque complectitur : quartum in subditorum , & civitatis commodis procurandis , augendisque consumitur . Neque enim tibi , & tui similibus
388쪽
1ibus personis mercaturam , aut maritimas negotiationes consentaneas esse existimandum est.
ANte omnia vero ab eo, quod primum propositum est, ordiemur ;quoniam nisi statum imperii servaveris, in reliquis, quae ab illo dependent, frustra laborabis . Cum autem ad id murius praestandum necesse sit, aliquos
quasi consiliorum socios , & ministros adhiberi, danda in primis erit opera, hi deligantur , qui fideles , & re-Tum experientia docti ; ad haec natu grandiores sint , & naturali perspicacitate , atque acri ingenio vigeant e ac Postremo , quae tractata suerint, secreta
Quae quoniam in paucissimis universa reperiuntur r ii fere solent adhiberi, in quibus pauciora deesse cognoscantur . Sed si detur optio ; eos potius sumendos esse censeo, qui summa prudentia, quam qui fide careant e quanto enim callidiores , peritioresque fuerint , nisite , ac imperium tuum amaverint tanto
eos apud te habere tibi perniciosius est: suorum fides tibi cognita, & perspecta
fuerit , tametsi non ita ingenio abundent , studio tamen inserviendi solertiores plerumque, acutioresque reddentur . Etsi ad ea , quae necessaria sunt , praevidenda minime idonei erunt ; saltem ab eis cavere non oportebit: cum
certo scias nihil contra te molituros ,& nunquam in fide peccaturos . Quocirca non sine causa dicitur ad hominem sapientem , nisi tibi amicus fuerit, i consulendum ne accesseris e sicut nec ad insanum , etiamsi tibi benevolus fit . Postremo id pro certo habe-- ῶν si apud te hi fuerint , qui utriusque fortunae tecum participes futuri sint ; eos in rebus tuis omnem indu- triam , curam, meditationem , dilige i Non consulas sapientem , vis amicus 27tiam, omnem denique mentem locaturos : ubi , si quid ingeniis acumen denegaverit , experientia supplebitur. Sint praeterea ab inclyto conjuge tuo
ad id munus adhibiti ; quo quidem in coiisilio si pauci fuerint , longe magis
probaverim , quam si multi: quoniam quae pluribus communicata sunt , ea secreta esse perdissicile est . Nec ulla certe tractandis imperii negotiis capitalior accidere calamitas potest, quam si ea palam fiant; ut quotidianis prope exemplis docemur . Et profecto haec , de qua loquimur , taciturnitas in haminibus rarior fere , quam ulla alia Virtus , reperitur quia, quos taciturnos existimari oportet; non solum eis commissa sponte vulgare non decet e
rum etiam si quis apud eos iis ipsis de rebus sermonem habere instituerit , ita respondere debent , ut penitus ignari videantur . Quod nisi fiat , sepe accidit , ut ea revelarint , de quibus ne verbum quidem se fecilla credant. Non igitur te latet , Illustrissima Elianora , quot & vulgo aiunt, & in Romana saepius historia legitur ; innatum
eminis esse, ut nihil reticere possint . Ego vero , qui te optime novi , numquam equidem verebor, nequid hac iure labaris; monendos tamen esse consiliorum, secretorumque participes censeo , ut ad hoc plurimum curae adhibeant;& praesertim , si quos tu ipsa delegeris,
ne si quid sorte emanaverit , coniux tuus te, ut scemitum suspectam habeat. Quocirca, ut ab eiusmodi te culpa, liberes quotiens ab aliquibus enunciari consilia deprehenderis , tu prima con
Maxime tamen omnium eos ad imperii gubernationem idoneos consiliarios existimabis , qui non modo praesentia intelligunt , verum etiam sutura cogit tione percipiunt . Nam sicut ante fluminis incrementa extruendi sunt aggeres , non autem cum inundatio jam cγperit ; ita sapientis est futuros casus Praevidete ; ut euim est in veteri pro-D a ver sit
389쪽
28 verbio I mala , postquam acciderunt , ab insipientibus quoque Cognoscuntur . Nec te moveat, quod vulgo aiunt: soli Deo tutura nota esse e nam sapientes quoque multa prospiciunt aut si non plane divinant , saltem quot modis Z- liquid accidere possit , animo Complect itantur . Itaque disputatione conitituenduin est, quid agendum sit, cum quid evenerit, ut contra singulos casus muniti esse possimus . Quod enim aiebat Scipio : turpe esse Imperatori di-Cere : non putaram : id nos omnibus Tempublicam , imperiumque gubernantibus , praeceptum esse credere debemus . Post ipsa tri vero consultationem , quaesieri pollunt , ea praeparanda sunt , si
qua erunt , quae caveri nequeant e sal rem cum praevisa fuerint , minus lae
In primis tibi laborio in , aut molestum es e non debebit , ut praestituto
tempore negotiis intersis : nec umquam grauaberis omnium sententias diligenter audire . Nam saepe evenit , ut qui melius, quam caeteri , non scutiat, utile tamen aliquid in medium adducat . Idcirco dici consuevit I appellandum esse sapientem ; non qui bonum a malo secernat ; sed qui propositis duobus bonis , utilius , rursusque, qui de
duobus incommodis minus eligere No
Illud praecipue animadvertendum est, cum de imperii statu consilium agitatur, videri nonnumquam adeo circumspecta , dc excussa esse omnia, ut nihil praeterea quaerendum sit, quo tamen rem PO-ra plurima providenda , & cavenda su- Persint. Nam cum rebus tuis omni ex parte abunde prospexeris : quod tamen magnum , ac perdissicile tunc de caeterorum Italiae principum, Rerumque publicarum statu : tam quos tibi , si eveniat , auxilio futuros speres , quam de quorum erga te voluntate dubites : immo etiam de . his , qui nec amici, nec inimici sunt, consultandum erit , hoc enim exploratum habeas & in Italia, & apud exteras nationes; sicut& in ipso regno tuo tres , quas retuli animorum varietates reperiri : totius
autem sere orbis Reges , populosque in gubernandi status sui deliberationibus commoda sua sequi; & ea tam generis, quam affinitatis , & amicitiae vinculis anteponere solere . Quare hi tibi pluris faciendi crunt , quorum fortuna Cum tua coniuncta est ; quam qui tibi
aut cognatione , aut alia quavis necessitudine devinEii sunt praesertim si ad
eos aliqua ex calamitatibus tuis perve tura sit utilitas. Cum autem duae omnino regni tuendi rationes sint ; amoris una , altera timoris: non solum honestius , ac laudabilius ; sed etiam ad perpetuitatem firmius est ita cum subditis agere , ut te diligere cogantur: quod quidem volenti facillimum est . Nam quod aiunt nonnulli; oportere omnibus iis largiri ,
quorum benevolentiam venari studeas ;id saltari est. Licet entiri beneficos ella principes deceat: saepe tamen ad amorem satis est, si civium bona per vim, aut injuriam non eripiantur. Quos circa fi sorte acciderit, ut consueta vectigalia i subitis , & insperatis sumptibus
minime suificiant , & ea de caulla ad subditorum opes confugiendum sit, danda erit opera , ut non voluntate , sed necessitate , & irritum quoque ad auxilium rogandum venire principem intelligant: At si quando mulctandi erunt aliqui , ostendere oportebit servandae justitiae gratia id fieri, non pecuniae a viditate. Nam cum pauci sint, quibus auferri bona contingat , apud caeter
tamen ea res odio: a cile consuevit.
Sed cum multa ad colligendam bene. volentiam valeant ; nulla est proseoto facilior ratio , quam subditorum necessirtatibus providere , Sc in primis cavere ne frugum , dc annonae penuria invalescati; quae si instare videbitur, ab arlienis regionibus quovis modo, Procu randa erit rei frumentariae copia . haec
enim potissmum causa est , quia plebs
390쪽
aut bene, si adsit ; aut male , si non adsit, secum agi praedicat. Quamobreni
eorum non secus ac filiorum cura suscipienda est: praesertim , quia si rebus ad victum necessariis abundant , nihil mali versabunt animo , & quominus pecuniae in commeatus profuderint ;eo copiosius , si quando usus evenerit , tibi subvenire poterunt. Nec ullo modo committendum est, ut de Rege suo queri valeant . Solent enim querelarum pleni sermones ad res novas moliendas viam patefacere : quas cum aggredi statuerunt; periculoso semper itinere grasi
santur, nec umquam fine magna rerum
perturbatione , & ingenti dispendio eorum conatibus resisti potest ; cum absique maxima Regum jactura subditi perire nequeant. Id ergo ne accidat: attente providendum est, ut suum qui sique negotium agat, nec novandis rebus
ansam ullam habeat . Plura, ut hac dexe loqueremur , producti sumus: quod licet in fronte, non magni sertasse ponderis , a quibusdam iudicetur , maximorum tamen motuum cardo in ea Persaepe Vertitur.
Si vero pro tuendo statu exules aliqui facti suerint: dies , noctesque ab eis Cavendum erit , nec umquam suspitione liber animus esse debebit : quoniam , ut seinper visum est, & in dies magis , magisque cognoscitur ; ii assidue invigilant , nec umquam meditari
desinunt , qua ratione adversarios invadere, & laedere queant: nunc corum gubernationes Calumniando, nunc cives
magnis pollicitationibns sollicitando iquae si contempseris, facile his rebus aditum patefacies , quas antea ne CO-gitasses quidem & saepe contingit, ut
quae temere attentata sunt , dum ab hoste negliguntur , optato fine non careant . Nullo autem modo harum rerum , sicut nec aconiti periculum in homine amico fieri vellem .. Curandum erit igitur , ut ab iis c gitationibus exulum animi avertantur ;nec ulla via, quae eis conducat, in patriam reducendi erunt ; sed potius aut Variis negotiis occupandi , aut in alio cujus tibi coniunctissimi Regis , vel Rebpublicae fines relegandi. Atque ut hanc partem brevi concludam ; omnium qui dem Optimum est dare operam , ne illi fiant exules : proximum vero , ut si
qui facti fuerint, quam longissime sum
Quoniam autem hi tantum inopes existimari solent, qui amicis carent: & quotidie experimur , nullam esse vitam , qu amicitia non egeat , eam vel in primis regendo imperio maxime necessariam arbitrari debemus o amicorum enim respectus , auEtoritasque etiam sis ne sumptu eorum , & auxilio persaepe
nos tutos reddere potest e quos tam ea
ad hanc necessitudinem tibi adiungas , diligenter animadvertendum erit. Nam si quis est, qui vel omne regnum tuum , vel eius partem sperare videatur , cum eo Perpetua , oc stabilis amicitia esse nullo modo potest . Si quis praeterea cum veteribus sociis suo ultatem exercebit , parum idoneus erit , qui sibi concilietur: neque enim, ut est inveteri proverbio , duabus simul uxoribus , duobusve inter se aemulis commode placere quisque potest ; quin alteram partem offendat ; dum alteri morem gerere studet. Quos autem tibi devinxeris , laborandum erit , ut eorum societas perpetuo conservetur : quod quibus rationibus fieri debeat, non esse te admonendam duxi; cum id optime callere soleas , & domesticum , ac recens
exemplum observari animo debeat . nota ignorare te puto , proximis annis Robertum Ariminensem principem ob amicitiam , quam cum magnanimo Parente tuo inierat contra potentissimos
hostes , agrum suum defendisse , tutoque domi mansisse : quo quidem in bello nullos sumptus pater ipse tuus sibi definierat e sed cum servandae societatis finem victoriam sibi proposuisset ; supra
tercenta millia nummum aureorum es-
fudit , priusquam amici regnum in ii to collocatum esse perspiceret , quod quam proximum exitio fuerit , nemo