Metallotheca Vaticana Michaelis Mercati

발행: 1719년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

Ad Metallothecam Vaticanam. 33

mus habent, quaeque, si notabiliter atterantur, divellantur, vel solvantur , propriam naturam, atque officium amittunt; qtanam quaeso ratione Metalla non analogice, sed vere, ac proprie vegetare dici queunt, cum si , ut modo memoravi, alterantur, divellantur, solvantur, atque ad minima per fusionem reducantur , tantum abest, ut quidquam de prisca indole, naturaque deperdant, ut potius puriora reddantur; argumento quidem firmissimo, eadem metalla tubulis, aliisque vegetabilium Oringanis penitus destitui, sed per simplicem duntaxat, mutuamque particularum conjunctionem progigni.

Et quidem Metallorum generatio, Vir Spectatissime, frequenti

illo fusoriae artis opificio luculenter innotescit. Si enim varia metallorum genera ignis ope una fiundantur, ita eorum particulae invicem permiscem tur, ic coalescunt, ut, polhquam concreverint, unum veluti illudque

simplex Metallum produxisse videantur; ac, nisi apud eosdem Artifices praesto essent diversi stygiarum aquarum genera, quibus unumquodque ab alio secernitur, procul dubio, qui compositionis rationem ignoraverint, facile mixtum corpus pro peculiari, naturalique unius Metalli specie posset accipere. Quis vero ejusmodi mixturam unde Corinthiacum veluti metallum coalescit non potius per minimarum particularum juxta-positionem , quam per intus-assumptionem fieri non

affirmabit Atque hinc porro didicimus quemadmodum simplicia, quae

vocamus metalla, per diversam mineralium particularum fusionem a subterraneis ignibus excitatam natura ipsa moliatur, atque compingat.

Denique quod ex Mythologorum figmentis de Saturno probare niteris, plumbum omnium esse metallorum principium, ac veluti parentem , ioculare sine est, atque in eo refellendo minime immorandum censemus; nam aptiori longe sensu fabulam illam explicari posise ex Samuele Bocharto in Geographia Sacra , Daniele Huetio , aliisque abunde intelligitur. Quod ad magnetis vim attinet, non injuria videbimur Mercatum extulisse, qui inter illorum temporum caliginem, longe omnium

verisimillimam rationem excogitavit; cum ferri motum versus magne tem, ex corpusculorum essiuviis repetiit. Etenim, clim caeteras opiniones ad trutinam revocaverimus , nihil in illis nobis apparuit, quod vel obscurissimum non sit, vel plane absurdum. Merito itaque a recentioribus irridentur, qui ad occultas qualitates, & sympathiam confugiunt , quibus verbis nihil magis rem explanant, quam qui eam. omnino nescire fatentur. Illos autem, qui magnetem vivere arbitrantur , scite Auctor noster peritorum risu dignos censuit. Nam , si quid revera magneticae animae nomine designari statuamus, fatendum profecto est, aut magneti vitam tribuere esse penitus absonum, vel vitae nomen non nisi aequivocὸ accipiendum. Quid enim sibi vult anima ista analoga. Num cogitat Num sentit i At porro nihil horum. sinὸ temeritate affirmari potest. Igitur anima proprie vocari nequit. Quod si vitam in eo forsitan repositam esse contendat aliquis, quod magnes vim habeat impellendi, ac motum corporibus impertiendi; vi-

512쪽

3ς Appendia

de, quaeso, in quos scopulos sit impingendum: cum Omnia corpora , quae sola aut gravitate , aut impulsione moventur, moventque, hujus. modi facultatem nancisci possint. Uerum liceat hanc vim motricem, ut Iubet, animae vocabulo quamvis improprie insignire ; effugere tamen non possis, quin vel in meris verbis consistas, vel in recentiorum sententiam descendas. Primum sane

continget, si interroganti quid sit illa vis motrix, &in quo reposita , nihil aliud respondeas , ac ultro progredi nequeas , quam in synonyma,

nihil magis rem illustrantia. Sin vero ex altioribus principiis analytice rem investigare pergas , eo deveniendum est, ut facultatem hanc ex nullo alio fonte derivari posse concedas , quam ex corpusculorum motu , atque impulsu. Constat enim ex metaphysicis axiomatis,nihil naturaliter agere in distans, sinὶ intermediorum corporum actione, nec motum nisi ex corpo rum appulsu collisioneque propagari. Quodcunque igitur esse credatur haec magnetis anima, non potest ferrum distans ad se allicere, nisi movendo corpora intermedia inter ipsum, de ferrum. Quae cum ita sint vel omnino super hac re silendum, vel recentiorum opinionem, quamvis multis dissicultatibus obnoxiam, caeteris longe probabiliorem confitendum. Illud sane exploratum est, saltem Mechanicorum opiniones rejici plane non posse, quatenus magnetis attractionem , & proprietates ex corpusculorum motu , atque impetu explicant.

Quod pertinet ad reliquas conditiones, cuilibet suam hypothesim adoria nandi potestas esto.

Cum autem animum adverto, scobis serreae particulas super magnetem projectas invicem conjungi, dirigique in lineas, immo suspendi, itaut miro ordine dimidium arcus efforment, ex uno scilicet magnetis puncto in oppositum tendentis; corpusculorum effluxum, A circuitum ex uno in alterum magnetis polum, tantum non oculis perspicere mihi videor . Quod quidem phaenomenon sagaciter observavit, atque affabre descripsit Mercatus noster in lanugine illa magneti adhaerente. Quid i nonne cynabula magnete onusta, dum ab admoto alterius magnetis pola refugit, videtur veluti a quodam vento hoc est effluentibus ex altero magnetis polo corpusculis impelli quae quidem corpuscula etsi oculis non percipimus, ipsa tamen ratio suadet; quemadmodum clim navim leni secundoque Vento procul appellentem spectamus; nullum quidem flatum

sensibus animadvertimus et non alia tamen ratione , causaque navigium

agi posse, quam Ventorum impetu , certo certius statuimus. Quid dicam de odoribus , de sonitu in quibus licet nullum motum, aut vise, aut tactu percipiamus, tamen sine illo contingere non posse Omnes cordatiores Physici arbitrantur. Quae vero de facultate directionis ad polos tradit Mercatus, tecum

sentimus, nullo modo sustineri posse; nihilominus illi aetati aliquid condonandum : neque cnim omnia ab codem rite explicata contendimus ,

sed tantum illum non mediocrem Iaudem promeritum arbitramur , si in multis ad veritatem propius collimaverit. Porro id satis innuimus , ubi Lectores ad Cartesium , & Gassendum ablegavimus , cum quibus nullo

513쪽

Ad Metallothecam Glicanam. JF

lo modo convenire possunt, quae de stella potari Auctor comminiscitur. Haec tecum, ut otium fallerem, dicenda habui, Vir optime. Uale interim , ac perge amore mutuo mecum certare; ibique magis studiorum , ac voluntatis concordiam fovere, ubi plus opinionum varietate dissentimus. Ronis xui. Kal. Decembris M. Dcc. XVIII.

ARGUMENTUM:

Exponit quam utilitatem asserant controversia literarie. Improbat cum Auctore Cbr opaeorum vanitatem: Scribit suam Dissertationem non serio , sed animi causa exaratam. EGREGIO AC SAPIENTISSIMO PRAESUM

SS. D. N. CLEMENTIS XI.

ARCHIA TRO.

HERcutas CoRAZZI S. P. D. .antus si controversae literariae usus ex postrema tua ad nos epistola, praeclarissimarum cognitione rerum resertissima , s -- tis intellexi; nec est amplius quod mirer multorum scripta . adversus celeberrimam Baptistae Guarini Tragicomoediam id effecisse quemadmodum animadvertit Uincentius Placius a ut multa scitu di- say is eat.&νθα gnissima, quae nemo veterum, aut recentiorum de Poetica Tragicomica docuit, hac occasione fuerint excogitata , praeceptisque universalibus definita. Illud vero quid est, quod subvereris, ne ad Chymicos transierim Certe ita scribis, ut videaris non carere suspicione. Ne superi faxint, ut tantum insimiam. XVIII. fere ab hinc annis cur Neapoli essem, multosque hujus farinae homines identidem offenderem , non alienum putavi a Philosophico studio, eos audire, eorumque volumina volutare; sed cito cognovi, quam proxime omnia ad Poesim accederent. Ab eo tempore nihil unquam hujus generis legi, aut scripsi: ac si quid forte enucleatius in hac exercitatione exaravi, velim Tibi persuadeas, fecisse me animi gratia. Ubi enim in magna auditorum corona dicendum est, ipsa etiam Philosophia, caeteroquin ad utilitatem instituta, ad oblectationem converti potest. Idem fac Praestantissimo Assalto significes, quem ego virum jamdiu ob ingenium suspicio, nunc vero etiam tua causa vehementer diligo. Denique illud Te etiam, atque etiam oro, ut monere nos benevolὸ per gas, dc ad illam naturalium rerum cognitionem adducas, quam Tu Tibi non humana industria. sed prope divinitus peperisse videris. Va

le literatorum omnium ornamentum, & decus . Bononiae Idibus Decembris M. DCC. XVIII.

514쪽

' . in

Appendix

EPISTOLAE DUAE

Spectant ad Armarii Noni Cap.L. pag. 3o7., Cap. V. - pag. 32F., dc Cap LXXIV. pag. 34 I.

A R GUMENTUM.

Significat se sui Principii jussu frustra quaesisse lapidem descriptum a

Mercato Staseliae e sum. Alios tamen ex Idiomorpbis invenisse , quorum icones mittit, ac Amilia pollicetur . ILLUSTRI ATRUE CELEBERRIMO VIRO

D. IOANNI MARI E LANCISIO

ARCHIA TRO PONTIFICIO

S. P. D. E EsTus SALOMON CORIANUs D. Serenissimo Principi Saxo Gothano

a protosynedrii Consiliis, & Bibliothecae directione.

Romam

CVm Serenissimus Princeps meus in Mercati Metallotheca nupera Te publicae luci, admirationique exposita invenisset, quae inter Lapides ε' commemorantur de quodam naturae imitamento Stal-feldiae , quae Civitas Hero meo paret, olim reperto; admonebat me, ut Lapidem illum ipsum, forsitan a majoribus asservatum, aut certὸ similes diligenter investigarem, Sc ad Te mitterem harum rerum colle ctorem omni praedicatione dignissimum. Etsi autem nihil omnino venatus sum, quod loculum illum, cui pag. 36 i. figura deest, explere posset; tamen ut venerationis, cultusque , quo excelsum ingenium tuum , ac dotes incomparabiles prosequor , significatio existeret, os. sero Tibi alia quaedam apud nos obvia, precatus Deum, ut destinationes tuas omnes prosperet, Teque CLEMENTi XI. Pontificum Eruditissimo , ac toti literato orbi diu sospitet. Si haec Tibi salivam movebunt, ut plura desideres in posterum; quaeso ad Guilmannos, Me catores Au purgenses mandata tua cures perserenda. Etenim, si semsero gratum Tibi ea in re officium meum, quaecunque apud nos Natura , divinae Sapientiae aemula umbra, luserit, a me omnia habebis . Scrib. Gothae Thuringorum. A. O. R. H. DCC. xum. Idibus Iulii.

Iconum, quas idem Clarissimus CYpRIANUs una cum Epistola ad Pontificium Archiatrum misit. I. D Adix lignos , dentibus obsita, cujus delineatio N. II. Exbibetur , cum ab operario rudi ,-simplice , qui lapides coquende calci

qucrebat ex fovea profunda prope Tennebergam Aurangiae arcem

515쪽

Ad Metallothecam Vaticanam. 37

erueretur, prr imprudentiam tota pene confracta atque comminuta

est, ut non nisi unica baec particula, nec ipse H a servata fuerit rcum antea orgyie longitudine sub rupe porrigeretur. Radix vere lignum esse deprebenditur , cujus autem generis, nemo adbuc as mare potuit; arboris tamen radicem fuisse sane incressibile non est: tanta fuit foveae, unde eruta fuit, altitudo . Dentes ex osse perinde sunt, nec tamen de illius ratione magis constat: caeterum radices suas, Ur poros instar dentium naturalium habent. III. Ericius sive Ecbinus petrefactus, colore, er corticis crassitudine nativo egregie similis IV. Pba a lapideum admodum notabile, chelonitidis specie,. colore fusio, cujus alterum latus eodem N. IV. inscriptum, juxta illud exH

. bemus .

V. Lapis, cui plura concbarum, coctuarum genera sunt inclusa . VI. Cancri petrefacti portio, in Fossa, arcem Trierinsteiniensem am

biente inventa.

VII. VIII. IX. Lapidis cujusdam sissilis, in mollioris tabulae, aut crustae, montium, est' in illis arborum tenuissimarum figuris distinetae. X. Anguilla, aut serpens petrefactus, cujus portis aliqua a reliquo corpore avulsa, sub eodem numero misenda . XI. XII. Lapidis fragmenta duo , quae conchas aliquot continent. XIII. Lapidis fragmentum aliud, in quo cancer sine bracbiis, stae obelis deprebenditur. XIV. Lapis alius,coneba coloris fusci, em majoris cocbleae parte inscriptus. XU. Testa ostreae clausa, petrefacta et integra , in sine frontis, aut tergi discrimine pariter utrinque speciosa. SUI. Fragmentum lapidis aliud variis concbarum , em cocblearum imaginibus pictum. XVII. XVIII. Cocbue due rarissime formae, quas vulgo cornua Amrimonis dicunt, tanto candore, er specie, ut concbularum , quae uniones gignunt cum pulcherrimis certare possint: aut plane ejusdem. materiae esse videantur. XIX. Cotalea petrefacta, per medium rupta, cujus latera interiora internarum cochleae partium lineamentis , in simulacris inscriptasunt rquae coliculis magιs exarata quasi , er expolita, totius formae imurna babitum una cum medulla sava, accurate ostendunt. XX. Testa ostreae. XXI. Cancer patrefactus, nautilo incumbens.

XXII. Lapis, in quo piscis aut Gobio fluviatilis visendus, babitu natantis, em turbidam , vel limum quasi sulcantis. XXIII., XXIV., XXV. Cocbleae petresactae tres Ammonis eornua dicte,

516쪽

ARGUMENTUM

Gratias agit de missis figuratorum Lapidum Iconibus, quas si unquam Metallotheca recudatur, una editurum pollicetur: Sereni mo Principi , rogat, ut suam observantiam testificetur . VIRO ERUDINSSIMO CLARISSIMO βUE

D. ER NESTO SALOMONI CYPRIANO

SERENISSIMO PRINCIΠI SAxΟ-GOTHANO A PROTOSYNEDRII CONSILIIS, ET BIBLIOTHECAE DIRECTIONE.

Gotham Thuringorum. Io: MAMA LANcisiUs S. P. D. ΗUmanissimas Literas Tuas, Vir Celeberrime, una cum Iconibus Lapidum p clare, eleganterque delineatis accepi, illasque statim Sapientissimo Pontifici, qui eas impensὸ laudavit, videndas exhibui. Tibi itaque singularibus verbis gratias ago, tum Ob eximii erga me amoris significationes, tum ob egregiam curam de naturae studiosis bene merendi. Profecto, si quid erit in posterum, in 'quo operam tuam , liberalitatemque literariam implorare mihi necesse sit, utar amplissimis officiis tuis. Vicissim vero, si quando a me, exiguisque studiis meis quidquam Tibi commodari posse intelligam, e vesti

gio mandata tua, quae vehementer exopto, impigre faciam. Cum autem nova Metallothecae curabitur editio, munus tabularum tuarum cum

universa literatorum Republica communicabo ; praesertim Icones XVII.& XVIII. cum earum descriptione, quibus exprimuntur cochleae Cornu Ammonis sermam prHeserentes. Etenim singulare, ac rarum nobis visum est ejusmodi inventum, quippe quod plurimum conducit ad dirimendam ingentem illam controversiam inter lithographos de Comnu Ammonis natura, atque origine; cum enim hae cochlea , ut Tu Vir Clarissime, scribis, materia prorsus testacea constent, atque ad eas conchas , quae margaritas gignunt, admodum accedant, nihil pla-nὸ dubii relinqui videtur, quin Cornua Ammonis, vulgo dicta , adtestaceorum genus sint referenda. Interim ad Serenistimam Celsitudinem Principis, ac Maecenatis Tui demississimos grati animi mei sensus deseras precor, obtestorque, Teque Deus Opt. Max. diutissime ser

vet incolumem. Vale. Romae XIII. Kal. SeptembriS N. DCC. XUIII. Cum

517쪽

Ad Metallothecam Vatica M. 3 9

Cum line ederentur,aecepImus eruditissimam M. S. dissertat onem Omatiis mi Juvenis Io: Hya- - . .einthi Vogli, Medie inae Doctoris Bononientis : in qua nonnulla obserWat ad nostram Metallotheeam . . p 'l' , . spectantia. Inter alia vero arbitratur Cornua Ammonis reserenda esse ad opercula tellaceorum , 'g' de quibus egimus in Notis Cap. XXV. Armar. VI. pag. a I9. Verum tametsi non incongruis ad id pro p φ .' 'M T. bandum utatur argumentis I nihilominus in ea adhuc sumus sententia , quae, & suo loeo exposita n QR 'xςg ς ni fuit, Cap. L. Armar.IX. pag. 3os. , & superiori epistola luculenter eonfirmatur. Ut enim missas da- - Π0d . ς 'ciamus caeteras rationes, quibus adducti fuimus : magna intercedit differentia inter praedicta operia Put x ς ut ν ς0ς cul a , & Ammonis Cornua . Illa enim altera super fiete sunt pene Iaevi , Se parum eone ava , exiguis Ilv okmηψη tineis in spira in convolutis , distincta ; altera convexa. Hre autem spiris teretibus atque insigniter Icgς' g si ςρ extantibus componuntur . Accedit etiam quod opereula solida interne sunt; cum Cornua Ammonis, r* s ς φή ut in Notis dictum est, cellulas habeant interius per septa transversa divisas. . πς ς' ο μη

sed non ipsa opercula.

518쪽

4o A pendix

QUAT R SEQUENTIBUS EPISTOLIs

Occasionem dedere quae a nobis attinguntur Armario X. in Notis super Statua Cleopatrae, de genere Ejusdem obitus pag. 367.

Extollit Sanctissimum Pontificem ob Metallothecae editionem. Disserit de genere obitus Cleopatrae. Auctori ob eandem sibi missam gratias

agit. ILLUSTRISSIMO , AC REVERENDISSIMO VIRO.

AB INTIMO CUBICULO PONT. ΜAx. , ET ARCHIATRORUM COMITI MERITISSIMO.

Io: B TisTA MORGANius S. P. D. iUod saepe alias ab Deo Opt. Mari sum precatus, ut Sanctissimo Pontifici tempora aliquando feliciora concederet, idem. superioribus diebus etiam, atque etiam optavi, cum Michae- Iis Mercari Volumen abs Te mihi redditum est. Nam quid ipse in , secundo rerum omnium cursu ad bonarum Artium incrementum , earumque Cultorum commoda non conserret, qui in difficillimis , gravissimisque temporibus tantum conserati Vix enim Eustachii Tabulis exoptatissimis Anatomicos donaverat, cum de vulganda Mercati Metallotheca consilium coepit non minus ab omnibus rerum naturae studiosis desiderata. Quod etsi per se donum erat eximium, mirum tamen in modum auxit, cum a Te, Uir Doctissime, recenseri, notis

illustrari, supplementis instrui, cum elegantissimis typis destribi, cum & amissas, & novas etiam Tabulas a peritistimis Artificibus addi jussit. Quas inter, ut plures sunt, quibus Statuarii, Pictoresque juvari possunt, sic aliqua etiam est , quae ab eruditis Historiae Cult ribus haud inutiliter aspicietur, illudque cum primis Cleopatrae morientis signum antiquo opere , Sc summo artificio perfectum, quod nominatim jussu Principis , earum quoque artium, totiusque Eruditionis Patroni, caeteris esse interjectum mones. In eo enim simulacro Aspis est , non pectori admota qua in re Pictores scilicet nostri peccant, historiae veritatem , ut Petrus Victorius animadvertit , deserentes sed ita brachio alligata, ut ipsius vinculi conlirictione irritari, & ad mordendum provocari videatur. Accedit in si

mulacro is corporis habitus, ut non tam morientem, quam placide dormientem spectare credas: quod pulchre nimirum cum iis consentit

519쪽

Ad Metallothecam Vetticanam.

tit, quae a Plutarcho in Antonio traduntur: aspidis morsum grato somno inducto sine ullo dolore interimere ; idque Cleopatram, facto in capite damnatis periculo, cognovisse, illudque propterea mortis genus potissimum elegisse. Quinimo Florus , ipsam admotis ad menas serpentiabui, sic morte quasi somno flutam scribit. Neque alio habitu illam 'quoque Cleopatrae imaginem suisse, crediderim, quam in Augusti Τriumpho gestari Propertius vidit: Tractia, inquit ,spectavisacris BNmaldus autem legebat Dis admorsa colubris.. Et trabere occultum membra soporis iter.

Non ignoro, quod Franciscus Redius de imagine in triumpho gestata , id de isto quoque simulacro eos posse dicere, qui, ut Tu refers, non

aspidis ictu, sed epoto veneno Reginam mortuam elle contenderent, nimirum aspidem a Sculptoribus additam, quod nulla alia ratione significare melius possent, quo illa se mortis genere interemisset. Sed, praeterquam quod nullus antiqui Scriptoris locus mihi in p sentia succurit, quo illi suam de epoto veneno sententiam possint tueri, & serpentis praesertim , cujus venenum non gustu, sd in vulnere nocere , vel ipse olinia Celsus docuerat; certe adversatur iis Plutarchus tum alia scribens, quae praetermitto, tum illud adjiciens: brachium Cleopatrae fiant duas notas habuisse leviter impressas, inbumidas; neque video, si locus ictus non apparuisset, quomodo Augustus, ut Dion, S: Suetonius tradunt, admovere Psyllos potuisset qui venenum, ac mirus exsugerent. Itaque Redius non hanc sententiam, sed aliam quandam secutus est Auctoris Libri de . Theriaca ad Pisonem , Sc ejus quein supra memoravimus, Dionis na rationibus consentientem: brachium ipsam sibi momordisse, aut pupugis. se, de venenum vulneri instillasse. Uerum quas affert hujus sententiae rationes non ita dissicilὸ solvi possunt. Nam quod primum ait, unius aspidis morsu non potuisse Cleopatram secundum ea, quae ipse in viperis expertus est, duas primum ancillas, tum postea se quoque ipsam interficere ; ut mittam, ex Plutarchi narratione apparere, Reginam primunia , deinde Ancillas, harum quoque alteram non ita celeriter.occubuisse, illud quaeram modo, qua illi ratione unam, eadem cur plures aspides habere non licuerit φ Addit, quod Plutarchus idem fatetur, aspidem ipsam ab nemine conspectam esse. Sed omittit quod ille continuo subjicit: tractus dumtaxat quosdam in littore, qua domus ad mare spectabat, esse viasos, indicio serpentes post ictus illatos, ab Ancillis projectos, se se illac

subduxisse.Novissime pavidum natur foeminarum omnium animum memorat , ut serpentes sinὸ incredibili horrore non modo tractare, sed ne

aspicere quidem possint. Verum sive ob eam, quae ut ab AEliano scriptum est , AEgyptiis erat cum aspidibus familiaritatem , habuit Cleopatra , cur

minus expavesceret, sive potius tenui alioqui animo foemina desperatione accedente, non magis serpentes horruit, quam paulo ante serrum , quod

ipsa sibi, dum caperetur, intentaverat, horruisset; prosecto ob hunc ipsum impavidum animum ab aequali sere Historico Vellejo commendata est, ubi illata, inquit, aspide , morsu ejus, sane expars muliebris metus , spiritum reddidit. Narrationibus autem Dionis, Sc Authoris libri de

520쪽

cla . Appendix

Theriaea , eorumque omnium, qui aspidis morsium in dubium trax re, testimonium Oppono, quo neminem, quod sciam , esse adhuc usum, plurimum miror ; nam Scriptoris est, & omnium manibus tritissimi, & Augusto perfamiliaris, Se qui illud protulit iisdem pene diebus, quibus Cleopatra mortua est, ut nec verum ignoravisse neque Sculptorum licentiae, aut aliorum Scriptorum authoritati serviare potuisse credendus sit. Is ergo est Horatius Flaccus , qui in eo , ipse a) Carmine, quod ut ejus initium apertissim indicat, statim ab allato de iis rebus nuncio laetabundus scripsit, haec primus omnium de morte Cleopatrae posteris tradidit:

quoe generosius Perire quaerens, nec muliebriter Expavit ensem, nee latentes classe cita reparavit Maris

Ausa jacentem visere Regiam Vultu sereno fortis, asper

Tractare Ierpentes , ut atrum Corpore combiberet venenum , Deliberata morte ferocior, Urc. Neminis ergo narrationes , multoque minus dubitationes, Ac co

jecturas ejusmodi testimonio, quod perantiqua etiam simulacra, istud-que in primis Vaticanum confirmant, facilὸ praeferendas esse crediderim . Sed ut tandem aliquando eo redeam, unde me istud ipsum signum abduxerat I plurimum omnes, quicunque bonas Artes colia mus , Pontificis Optimi Liberalitati, de Munificentiae, multumque etiam Tibi, qui haec nobis munera tum consiliis Tuis impetras, tum doctrina, atque eruditione adauges, Illustrissime Lancili, debemus 3 ego autem prae caeteris, qui ut aliis pridem ornamentis, ita ut hujus etiam voluminis Dono a Maximo omnium Principe honestarer cur,visti. Ad cujus ego Sanctillimos Pedes provolutus, dum Ipsi, atque adeo nobis, dc Literis fausta omnia precor, illud praetermittere nutilo pacto possim, ut Tu, qui Ejus valetudinem servas recte, dedi

tillime valCas. D. Patavii XVI. Kal. Majas M. C. VII.

SEARCH

MENU NAVIGATION