L. Caelii Lactantii Firmiani Carmina omnia, recensuit, variantibus lectionibus, annotationibus, castigationibus, ac dissertationibus illustravit Fr. Eduardus a S. Xaverio C. E

발행: 1759년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

31쪽

Latinum , e ' eoronam e lasro plexam e totidemque res quaerebat, quot homines istic eramus , quumque eas omnes exposuerat, rem , locumque dieendi Sors dabae Sc. Nec a Romanis mos isse alienus fuit; nam inii n- tilianus lib. I. Inst. Orat. cap. Iv. hunc morem laudat, tripote qui ad informandos adolescentulos aptissimus semper iudicatus fuit e Sunt, inquit, etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus , quum propositis ιuvicem cujusque generis quaestiunculis aemu-

ιantur.

Ia uuaeque vicis . Al. quique . 33 Foede tacuisse siderer. Id est ; ita turpiter, ut aliis de Victoria gloriantibus , ipse solus taceret .

Lucretius Lib. V. 22 q.

7 e quod ob admissum foede , dictumve superbe

Poenarum grave sit solvendi tempus adactunt. Turpe sane est , S adolescentibus ingenio praeditis , imo, Ac viris, admodum grave, aliis semper Provocantibus, aut humquam, aut riducule aliquid reponere; ideoque Juvenalis Satyr. I. I. Semper ego auditor tantum inquam ne reponam, rixatus toties p Sc. I Quo nihil attulerim. Scilicet, ex eo quod nihil attulerim. Al. attuleram sed male; nam ut bene advertit Heum. Tὸ quo , aut qui ut ipse legit , cali- salem vim habet ; quemadmodum apud Cicer. in Orat. pro Quintio . Non eo dico, C. Aquili , quo mihi veniat in dubium tua fides. i Dicere possem . Al. po . is Subito de Carmine . Sic interpunge, & deinde legas cum Heum. voces Insanas . Ubi aliqui ha bent : Subii. e carmine vocis . Infanos dec. Quod ri

32쪽

diculum est. Decembre frigidius . Barth. Ad vers.

Lib. XXVI. cap. XXVIII. , Lib. XLIV. cap. XX.

omnino legendum putat: Subito decermine voeis: Quasi ad significandam festinationem velut interruptae vocis et determeu etiam , ait, assectat humilitatem , essenim quod purgandae rei caulla decerpitur , ut notae

Festus, O Fortuna decermina apud Apuluum &c. At minus recte et siquidem nusquam in lingulari decerismon invenias , is decermina in plurali , ea sunt ex Festo , quφ decerpuntur , abiciunturque purgandi gratia id , quod esset depravatum ἔ puta Lolium , Avenam , & id genus alia segetibus inimica i Carduos , Lappulas , rubos , camporum morbos extu herantes eleganter dictos &e. Quemadmodum ergo peccaret, qui decermiua pro selς o frumento, seu pro purgatis frugibus lumeret, ita etiam heic contingeret . Servetur ergo et Subito de earmine . Id est Carmine subitaneo , . extemporali , non meditato . Quintil. Lib. X. cap. VII. extemporalis actio audιtorum frequentia excitatur . Et Virgil Subitoque fagore

Intonuit tavum &c. Saepe autem apud eundem invenies Dr pro ex usurpatum et E. G. Lib. III. Georg. II. templum de Marmore. Lib. I v. I 66. de vimine circlos &c. 16 Insanas inter . Scilicet inter voces hominum,

ni ulterumque insaniensi. m et Scaliger in opus Uur. a Casau bono editis pag. 246. Theognidis Graecum dijsticon sic latinst reddidit: Vinosum non est fas siccos inter adesset Siccum vinosas inter adesse nefas. Tibullus autem Lib. II. Eleg. I.

33쪽

Von fessa luee maderera rubor . errantes O male ferre pedes . Et Horatius Lib. II. Serm. Sat. Ill. 38. Pudor inquit ramalus urget Insanos qui inter vereare insanus haberi. r Nyn sapit ebria Musa. Al. non capit. Al. nam sapit. Al. δε που sapit. Al. quod sapis . Al. quid nousipit ebria Musa servo lectionem vetustissimorum uss. Codd. , quae latina est a & antiquo recepta adagior Felieiteν sapit, qui altero periculo sapit . Et Martialis Lib. I x. Epig. VI. X Hybere si vis Prisco, non miror , Paulla , sapisti. Ducere te non vult Priscus, O ille sapis .

AENIGMA PRIMUM GRAPHIUM, SEU STYLUS

De summo planus; sed non ego planus in imo. a. mersor utrimque manu, diversa o munera fungor r3. Altera pars revocat quicquid pars altera fecit a

NOTAE, ET CASTIGATIONES.

Titulus, quo istud , quodlibet ex sequentibus aenigmatibus insignitur, in Codd. quibusdam ita scribitur , ut vocalis nulla adhibe tur ; ne, si quis librum habeat, statim queat intelligere id , quod per eum

indicatur, nisi simul notitiam characterum mutatorum habeat . Haec autem in eo consistit, quod loco vocalium semper ponitur consonans, quae in Alphabeto

34쪽

heto illorum unicuique immediate sequitur. Scilicet B. Pro A. t F. pro E. t L. pro I. ' Ρ. pro O. ' X. Pro V. Ac propterea titulus suprasciri aenigmatis se

exaratus est:

Hoc eodem scribendi modo nomen suum exhibuit Antonius de Fcdricis ad ealcem Codicis M s. Vaticani sub numero ccxxvi. ut Diff. xxxvi I l. cap. I. s. r. annotavimus . dolephus Castalio ex eo, quod Suetonius in C dulio Caesare dixerit e Sι qua occultius perferenda erant , per votas scripsit; id est , sic strμώtolliterarum ordine, ut nullum verbum egiri posset; qη si quis investigare , σ persequi mellet, qsartam cle mentorum literam , ιd es , D. pro σ perindς re liquas commutet ; perperam putavit iisdem fere cha raeteribus Caesarem usum fuisse ; quod quidem falsum est r nam Caesar vocales litteras immutavit, non sustulit; Noster autem fecit utrumque . In Al. Codd. nonnullis pro titulo legitur de Graphio. In M s. solummodo Stylus, vel Stiloi fortasse et de Stilo , quqd VO cabulum heic unice adhibendum contendit Gusterus, qui putat Grapi um a Stylo esse diversum , quod pro

bat Heum. sed fallitur uterqite; nam utrumque Vo cabulum pro eodem instrumento, quo veteres uteban tur in ceratis tabellis ad characteres efformandos dem

prorsus significabat . di pro PτGILLAM promiscue usurpabatur.Suetonius in Iulio Caesarer inquit δε Ca sar Cassi bracchium graphιo trajecit. Ovidius Lib. I.

Quia 'digitos opus est graphio lassare terendo 'me habeat seriptum tota tabella i UEM r. Plautus vero Bacch. A. 1 v. Sc. Iv. 9'. 63. Nunc

35쪽

nc tu abi, Pisoclere, ad Bacchidem , atqu*σer cito T. Quid Θ C. Stylum, eeram . tabellas, O linum . Tres horum instrumentorum imagines heic tibi offert Heum. ex Pignorio de Servis pag. 223. eae Monte-

falconio Lib. I. Paleog. Gr. cap. III. . Ego vero sex alias tibi offero ex Musaeis Romanis

erutas, quae altero tanto longiores esse deberent, ut Prototypos, partim ex ebore , Partim ex argeta, aut Chalybe fibos, ad unquem exequarent, ut dicta in hocce aenigmate felicius intelligas tDe

36쪽

I De Ammo planus Iam vides quomodo inteLIigi debeat Tὸ planus in summa, non autem in ima parte , si secundam figuram excipias, quae utrimque pia nam habet superficiem . Adde Prudent. Hym. S. Cas. sani M. Peris. aria I 37. a Versor utrimque mauu . sic optime eum Castal. edidit Heum. Al. veser utraque manu . Al. versor

utrumque . Al. versus utraque manu . Cicer. Verr. iri

Vertit sylum in tabulis suis, quo octo caussam omnem

evertit suam . Virgil. AEn. Lib. XII. 66 a. . . . . . . Orcum bos utrimque phalaues ἰovid. de Arte p. 688. '. I. Parva tabella capit ternos utrimque lapillos. a Diversa σ munera fungor . Al. diverso in m nera ; sed nihil mutandum et nam & boni Latini habent utrumque, ut bene notavit Bunem. ex Cornelio Nepote . & Tacito et Adde Plautum , & Terentium . 3 Altera pars revocat. Hoc eodem sensu Ovid. in paullo ante finem: Sed quid ego re eo baci omen re eatuis abesto. .

37쪽

is Lactantv c

ARUNDO.

I. Dutiis amisa Deo, ripa vicina profunda; a. suave eanens musis; nig o perfusa colore,

et Dulcis . Quotquot vidimus annotationum in , hune libellum Seriptores putarunt adiectivum hocce arundini tributum esse, quatenus dicituri Deo amι-ca ; siquidem dulcem amicum Latini dixerunt, quia animi hominum amicitiae glutino iuncti mutuo suavi dulcedine demulgentur . Horat. Sat.IIL Serm.I. . . . . . . Amicu dulcis , ut aquum est . At longe errarunt; Tὸ enim dulcis heic exprimit prori prietatem Indicae, uela potius Americanae Arundinis, Intra cuius tubulos Saccharum gignitur , veteribus male cognitum . nunc usitatissimum . Plin. Lib. x II. cap. viri. Saecaron in Arabia fert ; sed laudatius In diar est autem mel in arundinibus eoilectum . gummium modo eandidum , demibus fragile a ampli mum nucis avellanae magnitudine, ad medicina tantum usum . Hinc scite Ovidius Lib. v I II. Metam. cannas ab Arundinibus distinguit p. 29 . 3. inaque, ct longa parva sub Arundiae cannae . AElianus vero Lib. III. cap. 39. expresse diciti Indos arundi re comedere , di Lucanus Lib. t l. v. a 3 .de iisdem tradit i quique bibunt tenera dulces ab arundine succos . Vide comm . ad Jli; num P. 39

38쪽

i 'ie. Dei . Al. Dii . Castalio mallet Deis , &betne; nam in Sacris , atque Sacrificiis Ethnicorum non solum ; sed etiam Hebraeorum frequens erat usus musici instrumenti, multiplici ex arundine compacti, ut Bartholinus ostendit 'in libello de Tibiis veterum . Caeterum , qui lectionem Nostram retinet, Τὸ Dei per Panos , seu Pana exponunt , secundum fabulam . illam Syringae, de qua Ovidius Lib. I. Metam. Fab.

XIII. I .cecinit r

Panaque, quum prensam sibi jam Syringa putaret , corpore pro Nivbae calamos tenuisse palustres &c. Arte nova voei que Deum dulcedine ea tum me mihi concilium tecum , dixisse. manebit. tque ita dispaνibus ealamis eo uise cera Inter se junctis nomen tenuisse puella . Unde virgilius Ecl. II. 3 a. 'Pan primus calamos cera eo ungere plares Instituit. Et Nemesianus Ecl. I. a 3.

seripe si quid babes gracili sub arundine earmen compositum ; nam te calamos instare labello

I vae vicina profundae. Al. amica ripae. Al. ripa innata profunda Al. nimirum. AL vieina profunda. Al. profusa. Al. perfusa . Nostra autem lectio Mss. testimonio' nititur ; Statius Lib. vi. Thebaid. a To. . . Pater ordine juncto L tus, arundis ea recubaamque sub anere ripa

cernitur .

Et Ovidius Lib. v III. Metam. pag. aso. a 2. Sic Ioeum describit ubi huiusmodi frutices nascuntur concava vallis erat, qua se demittere rivi Fuerant pluvigiis aqua . Tenet ima lacuna B a . Len

39쪽

Lenta Saliis, ulvaeque laves , junc que polustres, Viminaque , O singa parva sub arundiae Cannaec Adde Varron. , Plinium, & Columel. Sc. a Suave . Adverbium est Virgilianum Ecl. III.

63. . a . . . . . Et suave rubens Daeinibus .

castens Musis . Id est i carminibus. Sie Virgi lius Ecl. III. 'st. 6Ο. Ab Iove principium Musa

H. Ecl. I. V. a. silviestrem tenui Musam meditaris avena .i terfusa ι olore . En quinta arundini pro prietas ; Scilicet quum eius culmis utimur ad seri bendum . unde Quintilianus et calamum dixit inligere de seribente . Et Cicer. ad Attic. Lib. v II. quum

instituissem ad te scribere , ealamumque sumpsissem ore

Et Perseus Sati. II t. a XI. Inque manus charta , nodosaque venit arundo . Tune quaritur crassus calamo quod pendeat humor

Nigra quod infusa vanescat sepia b bar

ex sepiae enim atro liquore atramentum confici con

suevelatis

3 Nuntia sum lingua. Id est, ut bene notavit Heum. ubi ὀb absentiam esus, quem alloqui quis vult, linguae nullus est usus, ego , tamquam vicaria se a nuntia ipsius linguae adhibeor digitis ytipata ministris Ovidius lib. v. ns' Eleg. xI II. a, 29. Sie ferat, ac referat tacitas nunc litera voces , Et peragant linguae charta, manusque vices . Ae in spi h. Leandri ad Heronem aq. de sua dextera manu dicit:

Est tamen oe sensus apta ministra mei. 4 l. legunti digitis signara magistris. Al. magistri ;sed nihil mutandum judicavimus . III.A

40쪽

Θmpossam . III.

ANNULUS CUM GEMMA, seu ANNULUS SIGNATORIUS

I. corporis exirem non magnum corpus adbsta. Ingenitkm dictas et in pondere ne no gra vatur ἐ3. una tamen facies plures habituram huras .

NOTAE , ET CASTIGATIONES .

Annulo Codieillos signare solitόs fuis e veteres, comperta res est, & innumera supersunt tio, minus antiqua . quam certa , de explorata asseverationis huius documenta . Cicero in Lucullo, seu IIII. Aeadem. Quid si in ejusmodi cera tentum sigilla hae an-hulo impressero p Livius lib. I. cap. x I. eum vocat an aulum gemmatum , quia in ipsa Gemma adesse debebat imago , qua cera obsignaretur , ut curtius lib.ur. cap. vi. ait t Literas veteris annuli gemma Obsirisabat. x corporis extremi. Mallem extremor ut sensus es, set et Ego quod non sum corpus magnum , adhesi ex. tremo corporis, nempe annuli, vel digiti extremae parti ; nam ti de Gemma, que an ri ullo alligatur,& de annulo gemmato, quem digitis induimus, aenigma hoc potest intelligi ; quemadmodum Gemma , annulus signatorius pro eadem re usurpantur . Valer. Nax. lib. v I II. cap. xv. ait de L.Sylla i Annulo uo Risatorio utebatur, sculptam illam traditionem hoeret . Et Ovidius x. Metam.

SEARCH

MENU NAVIGATION