Vna fides, vnius Ecclesiae Romanae contra indifferentes huius saeculi, tribus libris facili methodo asserta a P. Honorato Fabri Societatis Iesu theologo

발행: 1657년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 철학

441쪽

4os Coneluso paraeneticati non diuitiae, quas retinetis; quae tamen, si pro aeterna, salute relinquendae essent, melius collocari non pocsent. I 'e honoribus nihil dicam, quid enim homi-oi honorificentius accidere possit, non video, quam illud vitae institutum amplecti , in quo vς rus Dei cultus habetur , quo Deum nobis demereri possumus, ac diuinam nobis amicitiam conciliare , ac proinde illud effatum optime in nos quadrat: Niamis honoristi sunt amici tui De in i nempe inde veri

honoris gloria derivatur. Accedit, quod, si opu esset, mundanum illum honorem quiuis floccifacere debet, vi alternam selicitatem consequatia .

XI. Nee vobis luculenta desunt exempla λ nulla est fere familia nobilis in Germania, ex qua aliquis ortus non sit, qui ad Ecclesiam redierit. Palatina Domu E ardum nobis reddidit, Saxonia Laue misburgicum Hastiana Langrauium kmittemberga &Nasso uia suos dederunt: Ex Brandeburgico sanguine, ac Brunsvicensi nonnullos inter Catholicos habemus , Holiati a Rant mulos ad nos remisit. Quid de Suecia dicam, cuius inclyta Regina, abdicat O regno,& Eaeresi eiurata, fidem CathoIicam profitetur. XII. Mirum porro accidit, eo Germanos ac Septemtrionis Principes venisse, ut vel Caluini, vel Lutheri sectam amplecterentur, quae Principibus

non mediocriter aduersatur, ac Democratiam totis

Viribus promouet. Ab exemplis abstineo, ne iam obductas cicatrices refricare videar : Mirum qu

que aecidit, quomodo ab Ecclesia Romana descive. xint, in qua tantum Monarebiae studium, tantus in

442쪽

Concluso parenetica. 46'Monarchas affectus, tanta principibus gratificanda .

XIII. An forte aliquot praecepta Eeelesiastica animos vestros a nobis abalienant Θ pauca ieiuniau, vos terrent festi dies per annum indicti non placent i soluere decimas graue est Θ aperire in Sacramentali Confessione peccatasdurum vobis videtur Sed quid haec prae salute ac felicitate aeternat Si iei uanare noxium est, Ecclesia faciaὸ vos eximet Dies festi, ut iam indicaui , relaxationi animi potium quam diuino cultui serviunt: Decimae in iura Prinis .eipum aut aliorum lateorum passim transerunt; Saacramentalis demum Confessio animum ita tranquillat, ut illa duntaxat conscientiae stimulos obγ

tundere valeata. ' o

XIV. Quid ergo diutius vos tenet suspensor toptima parens Ecclesia vos dudum expectat, manus vobis tendit, brachia explicat, viscera & sinum aperit , non poenas parat, nec fulmina cudit, se a gratulabunda occurret, ae rebelles suos, immo rebellionis immemor, filios suos charillimos amplexabitur; errantem ovem hilaris in ovile reduceo; perditam drachmam laeta inueniet , & prodigum fili utii, qui perierat, exultabunda recipiet. Votis Ο-ptimae parentis ratorem gerite ; heddite vos Matri Deo, immo & vobismetipsis; salati vestrae considite, quam in Ecclesia duntaxat, nusquam alias in

X V. Caeteriim , si dum vestra praecluderem enfugia, aliquid forte paullo acrius dictum excidita, ignoscita

443쪽

o8 Conclusio parane tie ignoscite , quaeso t, malus certe animus non fuit, neque mens sinistra; testis enim est mihi Deus, quomodo in visceribus Christi vos amem, quantoque vestrae salutis desiderio teneri me sentiam. Faxit Deus, ut tandem aliquando illud tempus adsit, qο ex omnibus, saltem qui in Europa Christiani sunt, fiat unum ouile,& unus pastor. Haec mea sunt vota& desideria, quibus si vestra conuersio accesserit, nihil est amplius in hae mortali vita, quod desiderem; contentus morias, ubi vos, ut par est, vivere ae credere videro. Hoc unum interim a supremo reis rum moderatore Deo importunis precibus petam, ut mentes vς stras caelestis luminis appulsu perfundat . & corda effieaei excitet motione, ut tandem eiuratis erroribus, in Ecclesiam admitti, ibique

veram Christi fidem & legem profiteri valeatim

Omnia ad maiorem D p i gloriam, & E

Catholicae incrementum.

444쪽

Corrige.

Pa g G. v. II. argumentis. adde. armatus. P. V.9. argumenti rem. l. vim. 13. v.6. terminetur. l. determinetur. 23. V. possit. l. possint. 62. V. I 2.cuius. opera.

64. v. 2. subiunt. l. subest. 97. V. 3. as n. per spieuum. l. perspieua. I s. v. I. animales. l. animalis. II 3. v. 2o.& ab alia adstruuntur. I. & ab una reiiciantur , quae ab alia adstruuntur. II g. v. I 3. abhine annis. l. paucis abhine an 'lis.143. V. q. concedere. l. Deus ecincedere. I 88. v. s. facultates. l. difficultates.

2II. v. 16. armorum. l. annorum. a s. v. I 3. recepta. I. reperta. 29 . v. I . abrogata. l. arrogata. 3t 6. v.7. varium est. l. vanum est. 336. v. a O. Deum. l. Reum.

SEARCH

MENU NAVIGATION