Vna fides, vnius Ecclesiae Romanae contra indifferentes huius saeculi, tribus libris facili methodo asserta a P. Honorato Fabri Societatis Iesu theologo

발행: 1657년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 철학

411쪽

a γε Lib. III. Mut XXVI. Diuestra ingeηἰoram tandem eoncluditi , nullam alias esse eontrouerissam, quae tam atrox dissidium mereatur, dare nota possum, eum de praeeipuis fidei dogmatibus , immo de ipsa fidei regula controuersia interceda .

EFFUGIUM XXVI.

Ducitur ex ingeniorum diuersitate , qua variat secundum nationes, climata, σαflari non posse, quin oriantur variae religiones, de sectae variae, si vel ipsam ingeniorum diu ςrsitatem spe aes, qnae variet, secundum nationes,

prouincias & climata', concordiam igitur retineri non posse, nisi sit consensio in pauca quaedam , ad. quae credenda omnes aeque affetantur , nam si plura. sint, vix fieri posse, quin uniam atque alterum occurrat , Oirca quae diuersos populor m affectus cernere liceat ; ex qua diuersitate deinde ad schismata desectas facilis sit transitus, Iis, qui rerum humanarum vieissitudines, & populorum naturas cognitas habeant, id absurdum minime videri y Gentes eis mim, quae ad meridiem vergunt, pronas esse in suis perstitionem, non assici eas sacris, nisi in iis splendorem videant, & pompam profanae similem ; assi ei eas varietate xituum, etiam incognitorum, atquern3meis actionibus, Septemtrionaliores vero cum nimo sint, prae reliquis, recto & simpliei, simpliei- atem etiam amare in saeris et iam olim , quum ad

huc ignorarent fidem Christianam , obseruatam fuisse

412쪽

i M. nationes ct climat illisse hane diuersitatem apud illas gentes, Quo as igitur, ut fieri saepe soleat, etiam animo non malo, sed amore proprii cultus, quo unaquaeque gens mi-xe afficitur, altera alteri suum magnη contention obtrudere conetur, ex illa anti peristasi, inflammaistis odio animis, erumpere tandem dissidium, quo ita facile ςomponi nequeata.

V r Cand ala quidem esse, neqesse est nullum autem maius scandalum censetur, quam illud, - quod ab errorum di schismatum li6ionibus proficiscitur ; at vae homini illi, per quem scandalum venit. Mira quidem est ingeniorum diuersitas, secundum diuersas nationes, quae forte ab ipsa educatione, non ab ipso qado, vel solo derivetur: nulla tamen natio est, ex iis stilieet, quae Christianam fidem amplexae sunt , cuius indoles singulari vitici ab eg fuerit aliena , nempe ratio illa diuinae auctoritatis communis est ; & diuina mysteria aeque o Amnibus credςnda esse videntur, immo & eredibilia, s merum ingenium populorum spectes, quidquid enim distri minis intercedit, a diuersis moribus oristum ducit nempe male affecta & inclinata volumtas maximi obteis & impedimenti loeo est, eum ab ea pia motio, quam fides desiderat, omnino proe dat, hine haud abs re peceata & vitiosae habitu dianes tenebrae vocantur, quod scilicet tenebras me

413쪽

m. 'fiet XXVI. Dιuersiuata cngenιstrum s offundant ; hinc ergo diuersitas petenda est, nomab ingenio, aut vitio climatis.. I I. Quod in pauca res fidei contrahenda sit, vel cogitatu ridiculum est ; quasi vero humana auet ritate & hominum consensione fieri queat, ut vel pauciora, vel plura a Deo reuelata sint. Quod Deus vel multa, vel pauca reuelarit, non a nostra, sed ab

eius voluntate dependet. Praeterea non video, plura esse, quam ut ea, diuina opitulante gratia, credere valeamus Scriptura nobis communis est, modo quaedam loca a vestris deprauata restituantur, &pauci libri, quos pro canonicis non habetis, admitiantur; unum restat, meo iudicio, vivens scilicet

regula fidei, & controuersiarum iudex, in hoe Knobiscum aliquando conueneritis , omnis cessabit controuersia i inrano illud praeserti in necessarium est ; cum enim a diuersis ingeniis diuersavit opinionum diuersitas, ut hae componantur , iudicem esse oportet , quod quisquis non ridet , omnino caecus.

L . I hic Gentes ad meridiem vergentes superstitionibus addictas esse, ac splendorem in re sacra valde probare, dicitis, quid tum hoc nodisputa, quaa quam etiam apud vestrosi, saperstitiones nocide-

sint: sed esto, vobis auctor non sum, ut superstitiosi,sed ut Catholici sitis. Porro Ecclesia Catholia ea superstitiones damnat; quid de iis nostri Docto-xes sentiant, minime ignoratis: sed periculum est, ne saetius ritus ab Ecclesia institutos, pro supersti- ,

Fionibus habeatis. Forte nostra ieiunia , & abstia

414쪽

juxta mitiones ct cbmaω. yy ypentiam, corporis macerationes, ccclibem vitam, .pιas preces, sacram liturgiam, Ecclesiasticas vestes, imagines & cruces , dierum festorum celebratiosenem , sacras supplicationes, sacros psalmos & cai tus, & alia huiusmodi superstitionum loco habetis. Sed quid vestra ὶ homines laici estis, vix per semihoram id sacri pensi a vobis Ecclesia diebus festis exigit, ut rei sacrae intersitis pauca per annum icis iunia indicit, dies aliquot festos, syna in annua verbo dicam, nulla secta est , quae plura suis non imponat atque praescribat: si enim Monachi in clau ilris hanc, vel illam vitam agunt, si canunt inchor O, ieiunant in triclinio, orant in cella; si flagella, cilicia , aliaque id genus pia supplicia adhibent; si vestes, coronam, barbam, tali vel tali modo componunt; quid ad vos, quos nullus ad hoc vitae iustit

tum adstringi ὶ . . . .

l V. Aliquis sacrorum splendor Deo semper placuit , quid in Veteri Lege praescii plum ab eo fuerit,oon ignoratia, tabernaculi ac templi marestas , summi Pontificis pretiosae vestes, sacrorum vasorum ac reliqui sacri apparatus , pretiosa materia dc exquisi'ta forma, at laque huiusmodi probant, pompam αsplendorem illum sacrorum Des haud ingxata accidere. Sed quo animo haec a vobis dicantur, satis compertum. diuinus cultus apud vo, merus obtenistus est res sacra parum vobis cordi cum prodito

415쪽

hominibus Eeclesiasticis crebros miscetis sermoness. iisque obloqui non cessatis r sed ut verum dieam, non homines, sed bona spectatis; de altaribus parilniselliciti, modo vestris laribus eonsulati in. V. Quod spectat ad varios ritus, quid quaeso vestra t. sacris administris hanc curam relinquit quamquam Ecclesia Graeca , quam paulo ante tot laudibus eumulassis , longe plures ac longiores , quam Latina serupti Simplicitatem Boreales vestri, saltem 't di itis, in rebus saeris amant; recte: quid quaeso simplicius , quid expedis ius , quam sacra nostra Gnisteria Missa praeter breuissimas preces, pauca tantum sacrae Seripturae verba , aliquot Psalmorum versius, breuissimam oblationis &eonis . seeratiqnis larmulam habet, Sacramentorum 'sus, saltem eorum , quae omnibus conferri solent, uti, Baptismus, Confirmatio, Poenitentia Eucharistia, extrema Vnctio, breui & simplici praxi continetur. Nec est, quod anti peristasim illam exaggςretis; rex ista huius generis non est; nec vobis quidquam ob in

trudimus , licet quaerere non dubitemus, cur tandem maiorum vestrorum mores, religionem, fidemae Iegem deserere veriti non sitis, ut Lutheri, Catauini, Bueeri, ZWinglij, aliorumque huiusmodi apostatarum doctrinam defenderetis. Quid porro ad hare natio, quid Gentis Indoles, quid

ratio elimatis conferat, non video.

416쪽

Ducitur ex eo, quod refringenda sint ea, qua ad salutem sunt necessaria, maior iribertu concedenda.

VT igitur dissiata, quantum seri potest, euI

tentur, restringenda esse, quae necessaria diei positat ad salutem, de concedendam malo rem libertatem, qua m hactenus Eeelesia Romana permittere voluerit. cirea ritus in primis & age da, necessario permittendam esse liberam euique Eeelesiae dispositionem,eonsideranda esse, quanta ex Tertulliano, Epiphanio , Augustino, socrateia, Sozomeno, aliisque scriptoribus Ecclesiastieis eoi

Iigi possit rituum fui se diuersitas, quam si hodio etiam sequi libeat, saetiὸ eomponi posse haud pau

cas eontrouersias superiore saeculo exortas. In vete

re Eeclesia maiorem suisse paeem, quod maior tum esset libertas ; non tum integras prorsus prouincias in schisma fuisse prolapsas; plerasque sectas fui deerratteas, atque S .enchfeldianorum & meigelitanorum nostro tempore esse videamus , praeeipua nostrae fidei mysteria oppugnantes . De iis vero non disceptari nune inter partes : si qui sunt, qui de iis etiam dubitare ausint, dubium non esse, quin explodi debeant: ea autem, de quibus nunc partes contendant, primis quidem laeuistis nunquam fuisse a quoquam adducta in contro uersiam, siue quod ea ignorarent, aut non ita erede

renes

417쪽

rent, & existimarent liberum esse de indiflere nin, quid quaeque Ecclesia sentiat. Ecclesiam hodie Christianam vel ideo multo esse feliciorem, quod hodie atro eius dissideat de rebus non magni momenti , quam olim , quum quaestio esset de iis, in quibus cardo rei totius versatus fuerit. Si maior concedatur libertas, Artassis hyonte sua populum edditurum, quo maiorem partem inclinare videata , nunc vero videri persistere in sententia, non tam odio ad se eria partis , quam quod. cogi nolit,.com pulsusque resiliat, & communi hominum vitio in

L Ih Aior aut minor quam sit, Gedendi liber

f tas esse non potest ; ut enim nec plu

L ' A quam par sit, credere, ita nec minus ae quo diuina fide tenere possumus ; nempe ut Deo a liquid adstruenti fidem detrectare non debemus, ita nec ei quidquam a fingi debet. Maior igitur, aut minor credendi libertas esse non potest cum id O. mne eredere debeamus, quod Deus reuelaum & n bis Ecelesia credendum proposuit. & nihil amplius; ab humana igitur institutione non pendet, sed a libera Dei voluntate, qui ad libitum plura, vel pau-eiora mortalibus significat. Quod spectat ad ritus,t pauciores revera, aut simpliciores esse non possiunxi de iis enim loquon, qui lastis competunt. Si quid enim Eeelesia1tici aut Monachi singularis ritus adis:

418쪽

ad sala temnetessaria.

hibeant, in victu, vestitu, ea n tu, ac totius vitae instituto; quid ad vos, homines laici y an oculus vester nequam est, quia illi boni sunt λ si saccum, cilicium, flagella, ieiunia, aliaque id genus horretis, bene est,

sed quid ad vos , si haec alij sancte adhibeant λ hia

popularis parcem ia loeum haberet , canem sci Iicet olitoris nec edere caules, nec pati, ut alij edan . 3II. Sacramentorum usus, Poenitentiae praesertim& Eueharistiae, facilior esse nequit , flagellationes ac poenitentiae publicae , ut vocant, alias in quibus. dam Ecclesiis praescriptae, in usu amplius non sunt, quamquam eas nonnulli recentiores per fas & nea fas restituere conantur. Praecepta vero Ecclesiastisca pavea sunt & facilia , annua synaxis laxior non nullis visa est ; festorum indictio quaedam tertij prae-eepti declaratio vel explicatio est : Iccedit, quod festorum celebratio remittendo animo ut pluriamum, potius quam diuino cultui, maiori saltem ex parte inseruit. Pauca illa ieiunia per annum praea scripta adeo facilia sunt, ut vix ieiuni j nomen meareantur: accedit, quod tantula causa ab iis fideles eximit. Miror, homines, quibus propria salus corindi sit, de his minutiis conqueri. presertim cum nutila secta sit, quae suis longe grauius iugum non imis ponat. Naamani exemptu in hanc rem optime quaadrat; si alia maxime dissicilia Ecclesia praescriberet. haud dubie parendum adhuc effeta, quid enim pro veterna salute fieri non debet cum autem adeo facilia & pauca, scilicet laicis imperet, cur, amabo,

parere recusetii J ά . . .:

419쪽

III. Eoug. XXVII. Restringendui II. Praeterea maxima nostrarum controuersiais

Yum pars ad ritus non pertinet, sed ad fidei dogma a ta, ut patet ex dictis, in quibus Ecclesia nihil mutare potest i itaque fides prius vobis mutanda est , aedeinde, si ratio postulet, de ritibus facile conueniemus. Agnoscite supremum controuersiarum iudicem, Christi vicarium, Ecelesiae Caput, auctoritatem fallere ne se iam in materia fidei & morum; adomittite nostra Sacramenta, liberum hominis arbis trium, purgatorium, indulgentias, Sanctorum euutum, saeta, imagines & reliquias, ea quae sacrameno talia vulgo voeantur ; nolite facere Deum peccati auctorem , eiurate prius huiusmodi errores, anteis quam de ritibus ae caeremoniis agamus. In vetere Ecclesia, quae maior pax extiterit, reuera non video,

semper enim fuerunt haereses & haeretici. Quod dueitis, integras Prouincias in schisma non fuisse prolapsas, eum veritate minime eonsentit, quis enimneseit , integram Gothorum gentem diu Arianam fuisse, immo, ut ait Hieronymus, totus fere orbis terrarum se Arianum esse miratus est. Iam dudum etiam Graeci, Armeni, Cophii, Abasi ni ab Leelesia Romana defeeerunt. Porro nec ipsis integra Germania ab eadem desciuit, Anglia quidem tota deis fecit, sed quid causae fuerit, non ignoratis; turpis causa turpiorem effectum post se reliquita. IV. Quod vero indieatis , de s dei mysteriireontrouersiam modo inter nos non esse, a veritate .lienum est: dx iis, quae supra attigi, disceptamus , quae ad fidei mysteria omnino pertinent ,& si illos

Omnes

420쪽

ad salutem necessaria. hinnes explodatis, qui de iis dubitent, acta res est, conuenimus et sed verbis non stamus, expectamus facta. Quod nostrarum controuersiarum capita pru. mis saeeulis in dubium reuocata non fuerint, ut tib re dieitis, ita vix probare poteritis : legite, amabo, vestrorum errorum & antiquorum parallela apud Gualterium in tabula. Sed esto, recte in iis fidei s tum sentiebant, neque hoc maiori credendi liberta ti tribuendum , nunquam aenim euiqus concessiim,ea,quae vellet, credere: equidem non diffiteor, mutiata deinde a Conciliis & Eeel si, deelarata & definita fuisse, quae ante minime obdigabanta. v. Res illas, de quibus disceptamus, non magni momenti esse dicitis ; sed ubi do aeterna salute agitur, magnum. xeuera momentum est. Subtilior squidem antiquorum haereses extiterunt , ut Arit,

Macedonii, Nestorij , Eutychetis , pelagij; at 'est terrores, ut longὸ plures, ita non minores esse videnis

tur. Quidquid enim san*um xst in Catholicorum lege, foedissime violastis ; Deum, quem auctorem peceati facitis, & sacrificio priuatis; Christum, que in Eucharistia deridetis, & Ndibμs calcatis; Λngelos, quorum pia ministeria negligitis , Sanctos,quo rum cultum & memoriam penitus abolere voluistis; pias animas in purgatorio detentas, quas solitis sunfragiis recreandas esse negatis , Ecclesiam, quam misere disterpere non cessatis , Christi vicarium, cui parere non vultis, cuius auctoritatem pessumdatis, addictos diuino cultui homines, quos acerrime per secuti estis , sacramenta &sacramentalia, quae . reuin

SEARCH

MENU NAVIGATION