장음표시 사용
181쪽
IDEM ARGUMENTUM li Charissimae in Christo Filiae Nostrae, Eteonorae Magdalenae Theresiae , Hungariae, & Bohemiae Reginae Illustri, l
CH rissima in Christo Filio Nostra, salutem &c. Prae multitudine doloris, ac moeroris nostri Te alloquimur, Charissima in Christo Filia Nostra, non tam quidem moti praesentibus curis, ac tribulationibus nostris, quam intime perculsi spirituali periculo, in quod inclytam tuam Sob lem malorum hominum opera videmus adduci. Caesarei Milites, qui in Italia a multis jam annis resident. Ecclesiasticam Ditionem itu, redituque suo Isaepius emensi,ea damna Populis nostris intulerunt,quae satis, superque cuique perspecta sunt, ct Nos quidem, etsi eorum, qui tutelae nostrae commissi sunt, calamitatibus magnoperh discruciaremur, longanimitate tamen, ct tolerantia usi multa, ct magna, ac san E plura, ct majora, quam res nostrae serrent, hac l loccasione eisdem indulsimus: rati tamen jura supremae nostrae authoritatis illaesa perpetuo fore, prout suadebant & nota pietas Austriacae Domus , ct ilaequitas ipsa,& debita Apostolicae Dignitati reverentia. Verum, tamquam si injuriis, & non beneficiis cum eis actum esset, admonemur nunc demum i eosdem Milites vix e sinibus nostris post transitum nuper habitum emerses, iterum se in Ditionem nostram hostili more effudisse, & Terras ad Nos pertinentes, nulla praevia indictione helli, occupasse, ct graviora adhuc in detrimentum authoritatis, ct jurisdictionis nostrae moliri. Nihil sacri Canones sub comminatione . ct inflictione spiritualium poenarum tam execrantur, quam vim steris rebus, ct Ecclesiasticis juribus illatam. Pro eo itaque, quanti Μajestas Tua facit aeternam salutem, ut modo praetereamus famam, quae simul periclitatur, Augustar, ct inclytae Prolis, satagat haec consilia 1 pravis authoribus in perniciem animarum suggesta evertere, Caesarisque animum in deliberationes dignas Austriaca pietate perducere . Nos idipsum a Deo effusis precibus expectamus, requirentes simul Ipsius opem, quatenus Nos causae Ipsius congruis remediis qua spiritualibus, qua temporalibus pro debito n stri Muneris adesse, & quemadmodum par erit, consulere valeamus. Majestati interim Tuae Apostolicam Benedictionem amantissime impertimur . Datum Romae ctc. die Σ. Junii ITO8. Sc.
182쪽
Dilecto Filio, Religiose Viro, Inghilberto Biscosse Societate Iesu, Caesareet Μajestatis Confessario. CLEΜENS P. P. XI.
DIlecte Fili, salutem M. Etsi ad necessariam defensionem rerum tutelae nostrae creditarum revocentur curae , cogitationesque nostrae
Prope omnes nunc, quando aperta vis Ecclesiasticae Ditioni a Caesareis Militibus illata dubitare non sinit, quin hostili animo cum Populis nostris agatur; quia tamen dum pro debito Muneris nostri media tum spiritualia, tum temporalia, quae res postulat, eX petimus, servor Paternae charitatis reddit Nos impense solicitos de spirituali salute Majestatis Caesareae, cujus animum si tamen Ipso jubente,aut conscio hcc admissa sunt) abreptum suisse in consilia avitae pietati prorsus contraria dolentes inspicimus, denunciandum Tibi esse duXimus ipsius periculum, confisi, quod si Caesar Te aequum, ac syncerum monitorem audierit, imo si conscientiam suam consulere voluerit, eXhorrebit, cum viderit stare se exempto, districtoque gladio adverssis Ecclesiam, cujus Defensorem fore jurejurando se obstrinxit, ita ut ullo modo, vel Te ipso judice, immunis esse possit a gravissima culpa, neque a poenis, quibuS eX Sacrorum Canonum censura obnoxii sunt, qui jura Ecclesiae aggredi non Verentur . Sanh nisi scandalum tam ingens in conspectu universae Christianae Reipublicae patratum, nisii injuria, tanto dignitatis, S authoritatis nostrae comtemptu Ecclesiae illata congruh reparentur, merito timendum est, ne Deus, contra quem non est potentia, non est considium, exurgat non multo post in causam suam, comprobaturus insigni aliquo exemplo Ecclesiam impunξ non contemni. Haec Nos stagella a capite Caesaris , multoque magis aeternam perniciem ab Ipsius anima averti cupimus, etsi quid poterunt preces ad Deum nostrae curabimus. Tuum est umbras malorum hominum opera menti illius offusas admota veritatis luce discutere. Sadmissi facinoris gravitatem eo, quo par est, gelo eidem revelare; quod ut utiliter perficias, Apostolicam B nedictionem Tibi, Dilecte Fili, peramanter impertimur. Datum Romae M. die Σ. Junii ITo8. Sc.
Dilecto Filio Nostro, Jo. Philippo, Tituli S. Silvestri in Capite
Presbytero, S. R. E. Cardinali de Lamberg
DIlecte Fili Noster, salutem Sc. Quo sensu affecti suerimus, cum ad
Nos inopinato allatum est Copias Caesareas, quarum Nos transitum perDitionem nostram Ecclesiasticam tanto rerum nostrarum incom-t dispendio, & Populorum nostrorum detrimento, Deph saepius perim limus, invexisse se nuper in eamdem Ditionem, S amice ingressas hostiliter
183쪽
egisse occupatis quibusdam locis, Praesidiisque in eis constitutis, ac Vexillis , luelut in signum acquisitionis,explicatis, incusso etiam finitimis locis majorum malorum appropinquantium metu, non est cur Tibi explicemus, quem iaci thintellecturum credimus, quam graVe sit pro multis, magnisque officiis, ac be- lneficiis non sine maximo incommodo impensis gratiam injuriis, damnisque ingentibus rependii & nihilominus super hanc molestiam, quae Nos, resque nostras respicit, gravissimum Nobis est, quod Majestas Caesarea, si modo ipsa mandante, quod vix credere est, ista contigerunt, cessisse videatur iniquis eorum consiliis, qui nihil tam cupientes, quam Sacerdotium cum Regno committere, authores ipsi eX titerunt, ut ab Austriacae pietatis vestigiis recedens, pro Desensore Ecclesiae, quo titulo maxime gloriati sunt ejus Majores, ipsius J Ecclesiae oppugnatorem palam agere non dubitaret: conflata interim magna suo nomini invidia, ct quod deterius est, contracta animae suae gravissima labe linunquam sane diluenda, nisi penitus emendatis injuriis, ac damnis Nobis, ac Ecclesiae, S Apostolicae Sedi per suos allatis, & ea demum via, qua hujusmodi vincula Ecclesiae ipsius authoritate exsolvuntur. De quo Nos ipsius spiri- ltuali periculo pro magnitudine charitatis nostrae soliciti Te, quo majori posio
sumus studio, ac servore hortamur, & obtestamur, ut reUocare cures Majestatis sus animum a deliberationibus, quibus attrahet procul dubio in se Di-Vinς iracundiς flagella. quς quidem Ionge averti cupimus, ct assiduis a Deo
precibus postulabimus. Interea tamen Muneris nostri partibus incumbentes ea, quς in manu nostra constituta sunt, remedia, dolentes licet, ct inviti, adhibere non omittemus; & Tibi, Dilecte Fili Noster, in auspicium optati fructus, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae Sc. die Σ. Junii IIo8. &c.
Currinali de Saxonia, or Electori Palatino eod. exem.
I D E M ARGUMENTUM Venerabili Fratri, Lothario Francisco, Archiepiscopo Μoguntino, S. R. I. Principi Electori.
V Enerabilis Frater, salutem Sc. Grave, ac molestum Fraternitati
Tut pro spectato suo Zelo, ct singulari prudentia fore credimus a dire occupata suisse nuper a Caesareis Militibus hostili more nonnullas Terras Ducatus nostri Ferrariensis, ct in eis apposita Praesidia, nec non explicata Vexilla ipsius Caesaris, hellum demum innocentibus Populis nostris inopinato illatum, cujus inserendi nullas extitisse causas vel ex hoc libquet , quod ipsae Militares Copiae, ut alias saepe, ita paulo ante per omneS PTO-pe Ecclesiasticae Ditionis Provincias ingenti numero pervagatae a nostris ami-ch, ac hospitaliter, conniVentibus quodammodo Nobis, eXceptae, ac altae suerint non sine ingenti Populorum nostrorum dispendio, ac detrimento, ut Pr pterea non injuria quidem, sed gratia potius eXpectanda videretur. Quam' obrem cum vehementer. S pro facinoris gravitate commoti fuerimus, illud prae ceteris acerbissimum Nobis doloris argumentum suit, quod adeo prae M
184쪽
va iniquorum hominum consilia, ut pro Defensore Ecclesiae, quo titulo A striaci Imperatores maXime gloriati su t, oppugnatorem egerit, & eVertere, quae in primis custodire debebat, deterrimo exemplo aggressus sit; nec perpenderit, quam graVibus poenis ex Sacrorum Canonum, & Apostolicarum Constitutionum censura obnoxii sint, qui vim inserri sacris rebus, aut mandant, aut, cum prohibere debeant. consentiunt, atque patiuntur. Nos interim causam nostram ante Dei oculos ponimus, opem ab eo praestolantes, ac implorantes, quam prosecto non defuturam speramus, parati tamen medial tam spiritualia, quam temporalia omnia pro viribus adhibere. Quod vero de his omnibus monitam faciamus Fraternitatem Tuam, in causa est Pater- llonae debitum charitatis de spirituali potissimum illorum salute solicitae, quos
eo Dignitatis, ac potentiae Ioco positos a Deo esse cognoscimus, quo Ecclesiasticis rationibus tutelae, atque praesidio sint, hoc praesertim iniquissimo tempore , quo proph omnia adversus Ecclesiam ipsam conspirare videntur . Porro Te probh intellecturum confidimus, quanti intersit, ut amotis hujusmodi in hanc Sanctam Sedem injuriis, quae nonnis in publicum Christiani Populi scandalum cedere possunt. ineantur saniora consilia. Teque in hoc operam, ac studia tua diligentissimh positurum . Fraternitati interim Tuae Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae &c. die secunda Junii 1 o8. &c. Reliquis S. R. I. Elictoribus, ac aliis Episcopis Germaniae eodem exemplo mutatis mutandis.
Dilecto Filio, Nobili Viro, Carolo a Lotharingia, Electo os hahrugensi. CLEΜENS P. P. XI.
DΙlecte Fili, Nobilis Vir, salutem &c. Quo sensu affecti fuerimus, Cum
ad Nos inopinato allatum est Copias Uaesareas, quarum NOS transitum per Ditionem nostram Ecclesiasticam, tanto rerum nostrarum
incommodo, ac dispendio , & Populorum nostrorum detrimento, saepe saepius pertulimus, invexisse se nuper in eamdem Ditionem, S amich ingressas hostiliter egisse, occupatis quibusdam locis, Praesidiisque in eis consti tutis, ac Vexillis, velut in signum acquisitionis, explicatis, incusso etiam finitimis Iocis majorum malorum appropinquantium metu, non est cur Nobilitati Tuae eX-plicemus , quam lacile intellecturam esse credimus, quam grave sit pro liberalibus officiis injurias reserre, quamque Nobis molestum esse possit cogi Nos, Vel invitos, ad ea usurpanda remedia tum spiritualia, tum temporalia, a qui-l bus abstinere non possumus, nisi Officio nostro deesse velimus. Et nihilominus supra hanc ipsam molestiam, quae Nos tam intime respicit, longε gravius Nobis est, quod ab Austriaco nomine mandata hujusmodi prodiisse dicantur . Quamquam credere nullo modo possumus animos avita Religione imbutos cessisse iniquis eorum consiliis, qui nihil tam cupiunt, quam Sacerdotium cum Regno committere, atque id unum contendunt, ut Caesarem eX Defensore Ecclesiae. quo titulo inclyti ipsius Majores quam maximε gloriati sunt . in Op- Pugnatorem ipsius convertant. Quorum fraude cognita speramus Ipsum nuo oo et hil,
185쪽
hil, quod famae suae splendori, nihil, quod conscientiae suae securitati repugnet , constituturum, aut permissurum esse, sed imo curaturum removere si tim scandala injussu, ut credimus, suo adversus omnem aequitatem, ac pietatem admissa. Qua in re par est, ut pro munere tuo praeclaram Tu quoque operam tuam diligentissime impendas. Existimare autem debes oblatam Tibi 1 Deo occasionem, quae modo Tibi suppetit, ut medio tam opportuno salutaria osticia, ac monita interponas, ct saniora consilia insinues; quod erit Tibi magnum apud Deum meritum, Nobisque etiam rem gratissimam facies, qui interim Nobilitati Tuae Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae Sc. die 2. Junii ITo8. Sc.
Traeesaris Cirtutibus, ae eximio praesierum in Ap oluam Sedemstudio Arehiepiseopi TreῬirensis S. R. I. Principis Electoris honorifice commemoratis, eidem per Discopum Porphyriensem illae pertransciuitem Sanctis ae Crucis particulam nobili th ca inelusam dono mittit.
Venerabili Fratri, Joanni Hugoni Archiepiscopo Trevirensii, S. R. I. Principi Electori.
Enerabilis Frater, salutem&c. Alacri, ac libenti prorsus animo
amplectimur oblatam Nobis occasionem proficiscentis per istas partes Leodium Venerabilis Fratris Petri Lamberti Episcopi Porphyriensis, Sacrarii nostri Apostolici Praefecti, ut confirmemus diserto ipsius testimonio Fraternitati Tuae magnitudinem Pontificiae nostrae benevolentiae, ad quam in dies magis cumulandam, mirifice faciunt ea, quae ad Nos contunenter omni ex parte perseruntur de singulari, ac constanti tuo gelo in Ecclesiam, deque egregia tua in Nos, ct in Apostolicam Sedem voluntate, eximiis argumentis per Te assidue comprobata. Quae quidem praeclara tua studia Nos eo gratius recolimus in praesens, quo Videmus augeri hoc ipso tempore praetermodum molestias. S injurias eidem Sanctae Sedi, sacrisque rebus, ac juri bus . ipsique authoritati, ac Dignitati Ecclesiae illatas, itaut jam a multorum animis omnis prope Religionis sensus abiisse videatur. Cum Benedictione itaque nostra, quam Tibi tam pie, recteque sentienti, ac de Ecclesia tam probe merito, per eumdem Episcopum Porphyri ensem deserri volumus. dono Tibi mittimus segmentum saluti seri illius Ligni, cujus pars, ut notum est, hic in Ecclesia Sanctae Crucis in Hierusalem asservatur, illudque chrystallina theca in Crucis modum conformata, auroque, ct gemmulis ornata inclusum , perpetuo Τibi pignori Pontificii amoris suturum. Ipsum nostrae salutis Authorem, qui ab ipso Ligno pependit, precamur, ut Vota, quae pro Te indesinenter effundimus, impleantur, quatenus in honum Catholicae Religionis majora semper aggrediaris. Ipsoque propitiante, perficias; in quorum auspicium iterum Apostolicam Benedictionem Fraternitati Tuae peramanter impertimur. Datum Romae Sc. die Σ. Junii IIo8. Sc.
186쪽
EPISTOLAE, ET BREviA SELECTIORA. 477
Gunt urium Capituli, o Canonicorum Ecclesia Hildsensis in tuenda existimati ne ricarii Generalis alias d Sanctitate Sta illis deputati, o probat Ostia ab ipsistamnicis cum Caesere adhibita ad abolendam di eutiae justitionem, quam m-jestas Sua de prsati Vicarii iugenis 1sceperat.
Dilectis Filiis, Capitulo, Canonicis Cathedralis Ecclesis Hilde siensis. CL ΕΜ ENS P. P. XI.
DItem Filii, salutem &c. Praestantiam vestrae in Nos, ct in Apostolicam Sedem devotionis ex literis vestris libenter agnoVimuS, ac commendavimus studium, & curam fgnificandi Nobis ea, quae Paulo ante denunciata Vobis fuerant ex parte Caesareae Majestatis, quae scilicet dicebatur egre ferre, nec pati posse Μunus Vicarii, seu Ossicialis Generalis ab eo isthic exerceri, qui ab Electore Coloniensi, ut afferebatur, ad illud obeundum delectus, dissidentiae cum universo Imperio suspectus habebatur. UberiuS Vero observantiae vestrae argumentum desumpsimus ex prona, demissaque Voluntate, qua sensus, ac mandata nostra opperiri scribitis in gravissimo hoc negotio, nostram sane magis authoritatem, quam ejusdem Electoris jurio dictionem respiciente; cum constet hujusmodi designationem, ct quidem ad Munus Vicarii Apostolici, 1 Nobis sub ipso Pontificatus nostri initio per literas in forma Brevis fuisse factam. Sane ubi Caesar relatu vestro resciVerit, quo nomine, ac titulo, & qua authoritate Vicarii Munus ab eo eXerceatur, deinde vero ex testimonio vestro intellexerit, qua ille integritatis, ac aequitatis laude partes sibi a Nobis demandatas expleverit, credere est Omnem adversus eum praeconceptam dissidentiae suspicionem positurum, nec amplius ejus remotionem, alteriusque Personae ex gremio Capituli in ejus locum suffectionem esse quaesiturum. Quod si contra accidat, eademque petitio Caesareo nomine urgeatur, confidere dehetis Pontificiam authoritatem, S paternae nostrae charitatis opem numquam Vobis de suturam, Dilecti Filii, quibus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae ctc. die T.
187쪽
78 CLEMEN Tis XI. P. Μ. ARGUMENTUM
Opem, aemodium Re i Torrugallis exposcit, ut loca Ditionis Ecclesiasicae a Cae 1areis militibus occupata Sedi Apostolicae resiluantur, ac Regia illius authoritate hujusmodi scandala prorsus e medio tollantur.
Charissimo in Christo Filio Nostro , Joanni Portusallite,& Algarbiorum Regi Illustri. CLEΜΕNS P. P. XI.
CHarissime in Christo Fili Νoster, salutem&c. Nullum majus argumentum praebere possumus Μ estati Tuae praeclarae opinionis, quam de eximia sua aequitate, prudentia, ac Pietate gerimus, quam Te monito lil l de his, quae gravissima Nobis in praesens Contingunt, opem tuam fidenter ex-l petere, Ex hoc enim facile intelliges eXistimari a Nobis nullo Te praejudicio , sive necessitudinis, siVe ullius terreni foederis, nullaque demuni humana ratione prohiberi posse, quo minus aegerrimε seras laedi Iura Beelesiae, & as lihoritatem, Dignitatemque nostram parum reverenter haberi. Non sinh itaque ingenti animi nostri perturbatione Tibi denunciamus, quod quaedam eX Militaribus copiis, quae sub Caesareis vexillis stipendia faciunt in Italia, pomquam frequenti excursu Ecclesiasticam Ditionem conniventibus eX quadam longanimitate Nobis) inexplicabili PopuIorum nostrorum damno, rerumque nostrarum dispendio pervagatae sunt, fines nostros amice nuper ingressae hostiliter egerunt, occupatis de repente quibusdam terris, in quibus Praesidium constituerunt, & vexilla Caesarea eXplicarunt, tamquam si eas justo bello, quod nequidem indictum suerat,acquisiVissent Adducti propterea, utcumque inviti, in necessitatem repellendi omnibus mediis tum spiritualibus, tum temporalibus vim Nobis illatam, & propugnandi Ditionem tutelς nostrς commissam, a Majestate Tua magnopere petimus, ut authoritate sua interveniat,quatenus hujusmodi scandala amoveantur, quae Caesarei nominis, quod palam, ac sorte temere, S salso ea in re usurpatur, dignitati ossiciunt, tum etiam, ut opera, ac praesidio suo adsitIuribus, ac rationibus Ecclesiae, & Apostolicae Sedis quas quidem rationes, si Tibi prae ceteris rebus omnibus cordi esse ostenderis, cumulabis uberem Tibi apud homines Iaudem, & cum accessione Pontificiar nostrae benevolentiae amplum apud Deum meritum assequeri S. NOS interim Apostolicam Benedictionem Majestati Tuae amantissime impertimur. Datum Romae ctc. die 2. Junii IIo8. cte.
Charissimo in Christo Filio Nostro Augusto Polonis Regi Illustri. CLEΜENS P. P. XI.
CHarissime in Christo Fili Noster,salutem&e. Non parum molestiae per
cepturam esse credimus Majestatem Tuam ex his, quae eidem denunciare cogimur; ex peculiari enim propensione nostrae in Te voluntatisi Tuam Nobis omnino addictam confidimus. Non sine itaque: Reliqua dei verbo ad verbum, ut in supraferipto Brevi pro Rege Porrugalilae: Datum Romae Sc. die 2. Iunii IIo8. Sc.
188쪽
EpisTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA. 679
Dilectis Filiis, Nobilibus Viris, Duci, & Reipublicae
, Ilecti Filii, Nobiles Viri, salutem Sc. Muneris nostri esse duximus Nobilitatibus Vestris denunciare id, quod tamen Vobis satis, su- s perque perspectum esse credimus, quo scilicet loco sint in praesens
res hujus nostrae Ecclesiasticae Ditionis, rati Vos tum stimulo propriae Virtutis, ac pietatis, tum pro debito filialis erga Nos observantiae, omnibus studiis ope. ct opera vestra Nobis esse affuturos, sereque participes molestiae nostrae ob necessitatem,in quam inducimur, ineundi consilia,ct eligendi media,1 quorum sanε usu, ct tractatione abesse magnopere cuperemus. Compertum Vobis est, Caesareas copias infidentes amictae Italiae saeph saepius excurrisse praecipuas Ecclesiasticae Ditionis Provincias, tanto Populorum nostrorum dispendio, ac detrimento, quanto vix explicare possumus: & tamen illae ipsae copiae fines nostros vix nuper excesserant, cum eosdem iterum ingressae hostili more nonnullas Terras Ducatus nostri Ferrariensis occupaVerunt, constituto in illis Praesidio, di elatis ibi Caesareis vexillis, quasi eas justo bello, quod nequidem indictum fuerat, sui juris effecissent, atque acquisiissent. Satis sore credimus id compendio Vobis significasse, ut incendatur Zelus Ve' ster sauore nostrae causae, quae fulta omnibus humanis rationibus eo etiam aequior est, quod Ecclesiastica Iurisdictio , ct Pontificia Dignitas, S authoritas in ea agatur. Dum vero opem vestram tam neces lario tempore , Somnia egregiae in Nos voluntatis testimonia, ubi res erit, mutuis a Nobis r pendenda ossiciis, speramus a Nobilitatibus Vestris, eisdem Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. DatumRomae&c.diea. Junii I O8. Sc. Reipublicae Genuensi, Reipublicae Lucensi, Magno mei Aururiae, Ducibus
Bavariae, Lotharingiae, o Parma eod. exemp.
IDEM ARGUMENTUM Dilecto Filio , Nobili Viro , Victorio Amedeo Duci Sabaudiae. CL ΕΜ ENS P. P. XI.
I Ilecte Fili, Nobilis Vir, salutem &c. Confidimus Nobilitatem Tuam pro magnitudine animi sui, S praestantia virtutis suae, proque eo, l qui omnem Catholicum Principem decet, honoris ,&indemnitatis
Ecclesiae zelo, nonnisi grauiter, ac moleste laturum ea, quae magno contemptu, ac injuria authoritatis, ac Dignitatis Nostrae, ct Ecclesiasticae I risdictionis admissa nuper sunt in Pontificia nostra Ditione, quam, postquam Duces . & Milites Germanici saepe saepius, ac suo Proprio arbitrio pervagati unt, ingenti cum damno, S dispendio Incolarum, quorum propterea multi,
189쪽
in angustias, atque calamitates summas redacti sunt, nunc demum hostili animo ingredi non sunt Veriti, S Ducatus nostri Ferrariensis occupatis derepente quibusdam terris, Praesidia in eis constituere, & vexilla Caesarea attollere, tanquam in locis justo bello,quod nequidem unquam indictum est, comquisitis non dubitaverunt. Comprobanda haec este a nemine probe sentiente arbitramur, ac sane multo miniis 1 Nobilitate Tua, quam nulla privata ratione , aut sociali stdere, ab aequitatis tramite deflexuram esse certo credimus, ac propterea Te cauta nostrae insigni, ac perenni tua laude affuturum este confidimus, quod erit solatium non leve in gravissimis curis Paterno no-l stro animo afferre . Nobilitati interim Tuae Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae ctc. die Σ. Junii IIo8. Sc.
IDEM ARGUMENTUM Dilecto Filio , Raymundo de Perellos Hospitalis S. Joannis Hierosolymitani Μagno Magistro.
DIlecte Fili, salutem&c. Muneris nostri esse ducimus Tibi denunciare, quo loco sint in praesens res hujus nostrae Ecclesiasticae Ditionis, rati Te,& uniuersum Ordinem istum tum stimulo propriae virtutis, ac pietatis, tum pro debito filialis erga Nos devotionis, & fidei curaturum esse, quibus dabitur mediis, Nobis adesse, S interim molestia non secus, ac
Nos,affectum iri ob necessitatem, in quam adducimur,ineundi consilia, a quo rum sane usu, ct tractatione abesse magnopere cuperemus. Perspectum Tibi est Caesareas copias, quae alnictae insident Italiae , saepe saepius excurrisse Ecclesiasticam Ditionem ingenti prosecto Populorum nostrorum dispendio,quod quale, ac quantum fuerit, levius est Tibi conjicere, quam Nobis eXplicare ;nihilominus multa majora gravamina inferre nunc demum paratae, fineS nostros, e quibus ViX eXeesserant, ingressae sunt nuper, & hostili more nonnullas terras nostri Ducatus Ferrariensis occupaverunt, elatis ibi Caesareis vexillis,
quasi eas justo bello, quod nequissem indictum suerat, sui juris effecissent, atque acquisiissent . Satis sore credimus id Tibi compendio significasse, ut incendatur tuus, ct eorum, quibus praees, Zelus fauore causae nostrae, quae cum
omnes . qui synceram Nobis, ct huic S. Sedi obedientiam profitentur, respiciat, peculiari ratione ad Vos ipsos pertinet, cum suprema nostra Dignitas, ct Ecclesiastica authoritas in ea agatur. Plura autem addere supersedemus,cum
res ipsa diserth, ac satis, superque loquatur . ct praesertim quia uberius de hoc ipso Te allocuturus est nostro nomine Dilectus Filius Magister Iacobus Caracciolus, a quo sensus nostros percipies, S Tibi, Dilecte Fili, ipsique ordini Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae &c. die Σ. Junii IT 8. Sc. Dissili Corale
190쪽
EpisTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA.
Capitulum. 9 Canonicos Eec is Hildsensis hortatur ad mutuam, I nceramque coim cordiam diligenter fovendam, quam maxime necessariam ostendit, ut in tanta temporum acerbitate eorum Ecclesia ab injuriis inviolata servetur .
Dilectis Filiis, Capitulo, & Canonicis Cathedralis Ecclesiet Hildesiensis. CLEΜENS P. P. XI.
DIlecti Filii, salutem Sc. Nostrae quidem Pastoralis vigilantiae est
universi Gregis Nobis crediti saluti prospicere, sed oculos intendere potissimiim debemus in eam partem Dominici Ovilis, quae eum propius adsit inimicorum insidiis. majori a Nobis solicitudine est custodienda. Peculiari proindE cura respicientes Ecclesiam, ac Dioecesim istam, cui utpote in conspectu , vel in ipsis potius sedibus, ac castris Haereticorum positae, magi S timendum esse intelligimus, hoc praesertim tempore, quo nihil minus tutum est ab injuriis,quam quod ad Catholicam Religionem pertinet, ope rae Pretium esse duximus Vos admonere, ut in ea maxime studia in Praesens incumbatis, per quae Ecclesia, cui addicti estis, a publicis calamitatibus usquequaque ingruentibus, quantum quidem fieri poterit, immunis, atque illaeta Permaneat. Cum vero nihil tam prodesse possit ad declinanda pericula tam spiritualia, quam temporalia, quam si Vos syncera in Domino charitate conjuncti consentientibus animis commune honum uno, eodemque proposito Pro mOVeatis, Paterno affectu Vos hortamur, ct admonemus, ut omni Prorsus
dissensionis specie a Vobis amota, deliberationes, ct consilia Vestra, Deo unice Vobis ob oculos posito, ita unanimiter dirigatis, ut qui exadVerso sunt, Vereantur , ac desperent posse se pacis vinculum, quo inter Vos invicem, & cum Ecclesia Vestra colligati estis, ullo unquam conatu dissolvere. Quod quam V stra intersit in tanta rerum omnium perturbatione, & convulsione, no n est cur pluribus explicemus Vobis. Dilecti Filii, quibus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae Sc. die secunda Iunii IIo8. Sc.
