장음표시 사용
171쪽
relaturam,eamdemque stimulo Vobis omnibus fore ad obeundas strenue , ac fideliter muneris vestri partes , inter quas Illa praecipua est, ut Divinum a xilium, sine quo nihil est validum, syncero pietatis cultu, ct jugi observantia eorum, ad quae sacro Vinculo obstricti estis, vobis conciliare satagatis ι nisi enim his studiis propitiatus Dominus custodierit Civitatem, frustra vigilant qui custodiunt eam. Necessariam hanc opem Vobis apprecamur eX animo, dum Apostolicam Benedictionem Tibi, Dilecte Fili, & Ordini universo p ramanter impertimur. Datum Romae ctc. die Is . Aprilis IzO8. Sc.
'inripi Erant de Fursemberg, qui pro Augusto Poloniae Rege Saxoniae regimis r
erat, gaudium explicat, quod plane maximum perceperat ex illius literis nunciam
tibus apertam tandem sui e in civitate Dres prope Electorale Palatium aetente Rege , in commodum Catholicorum Ecclesiam, ibique Sacra rite, ac solemniter sui seperam; eumdeinque Principem hortatur, ut Pontificio gaudio cumulum addere velit, ope sua perficiendo , ut omni sublata mora Regis Filius catholice insia
Dilecto Filio, Nobili Viro, Principi Ego ni de Furstemberg. CLEΜENS P. P. XI.
DIlecte Fili, Νobilis Vir, salutem&c. Agnoscimus, ct adoramus misericordias Domini Dei Νostri, qui Nos in multis tribulationibus, propter diuturnas Christiani Populi calamitates, &asIidua pericula , ac detrimenta Verae Fidei, constitutos recreare voluit spirituali consol tione per postremas Nobilitatis iTuae literas Nobis allatas; neque enim illae quidquam gratius, atque jucundius afferre Nobis Poterant, quam quod attulerunt, propitiante scilicet Deo, & favente Charissimo in Christo Filio Nostro . Augusto Poloniae Rege Illustri, apertam demum fuisse in Civitate ista prope Electorale Palatium in commodum Catholicorum Ecclesiam, ibique Sacra rite, ac solemniter peracta fuisse,selici sane letiorum eventuum auspicio, cum sperare fas sit, quod qui coepit opus bonum, Ipse perficiet, & orthodoxam veritatem quasi postliminio isthuc reductam amplioribus in dies incrementis augebit. Qua in re laetari merito potest Dilectus Filius Religiosus Vir Carolus Mauritius Vota e Societate Jesu licuisse sibi per ςtatem Votorum suorum fructum, quasi sua manu, qua sacris palam est operatus, colligere. Ipse Vero Augustus Rex non tam partam nomini suo gloriam, quam quaesitum animae suae ingens lucrum gratulari sibi perpetuo debebit, si quod authoritate constituit, exemplo tuo asseret, & cultum Catholicae Religionis Sibi unicheordi eme in dies magis ostendet. Non postremam interim laudem Tibi deberi ultro, ac libentes agnoscimus; ex perspectae enim Nobis praestantia tuae pietatis, ac zeli iacile coniicimus Te opera, ac consilio tuo non parum huici bono profuisle. Ceterum gaudio nostro cumulus prosecto tum demum accedet , cum, quod saepius eXquisivimus, ac semper optamus, id tandem obtin bimus , ut Regis Filius catholice instituatur: quod cum Rex ipse cum pro sua in Deum fide, ac religione , tum quia id se facturum non semel Nobis est pollicitus , praestare debeat, tua ut ope quamprimum perficiat, magnopere cupi-l
172쪽
EpisTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA.
l mus ; ex quo nostro desiderio ReX agnoscere debet, quam propenso animo in Eum simus, qui viam ipsi revocandi in caput suum caelestes Benedictiones innuimus. Et Nobilitati Tuae insolidum Paternae nostrae charitatis pignus, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die vigesima octava Aprilis 17o8. Pontificatus Nostri Anno octavo.
Arehiepiseopo Color sensi S. R. I. Principi Electori, cui pro temporis conditione procula Oloniensi, o aliis Ecclesiis fidei se e commissis agendum erat,mificat se earumdem Ecelsarum,atque Dioecestum Visitationem Apostolicam demandasse Nuntio Pontificio ad tractum Rheni, eumdemque Electorem requirit, ut operam dare Celit, quatenus Administri sui Nuncio Pontificio in omnibus institutam Vistiationem respicientibus praeso sint.
Venerabili Fratri, Josepho Clementi Archiepiscopo Coloniensi, S. R. I. Principi Electori.
V Enerabilis Frater, salutem&c. Non partim conquiescendum NO-
his esse videretur in spectato zelo, ac Vigilantia Fraternitatis Tuae pro spirituali bono animarum, quarum regimen Tibi est demandatum, ubi praesens eas regere, dccoram severe, ac tueri posses: Verum quam do, ut tempora serunt, procul ab eis diutius Tibi agendum est, oportet prosecto Nos solicitos esse, ne quid interim periculi immineat ovibus Pastoris sui praesentia, atque praesidio destitutis. Quamobrem incitati non tam stimulo charitatis, quam ossicii nostri debito, operae pretium esse ducimus diligenter cavere, ne eX hac ipsa tua protracta absentia Divinus cultus, Cleri disciplina , morum regula, pietatis, ac religionis studia in Ecclesiis Tibi commissis ullum interim detrimentum patiantur. Demandamus itaque, prout eXpedure in Domino judicamus, partes lustrandi Ecclesias , atque Dioeceses, quibus praees, Venerabili FratriJoanni Baptistae Archiepiscopo Tarsensi nostro adtractum Rheni Nuncio , confisi illum sedulum sore in eo munere obeundo, ac in promovenda omni studio Sacrorum Canonum,& Apostolicarum Constitutionum observantia, ac curaturum esse ea, quae sorte injuria temporum, aut incuria hominum collapsa inVenerit, restituere, ac ad normam Ecclesiastic rum legum exigere . Non ambigimus interim, quin Tibi pergratum accidat, quod pro solicitudine, quam gerimus, omnium Ecclesiarum, Gregis tui incolumitati hoc saIutari medio prospiciamus. Consilii autem sic a Nobis initi pro singulari nostra benevolentia, quam egregio in. Nos studio demeruisti, monitum Te facimus, Nobis polliciti Te daturum operam, ut Administri tui praesto sint in omnibus eidem Nuncio nostro, quatenus, Deo propitiante perficiat, quod eodem auspice nostro nomine aggreditur. Fausta interim omnia eX animo precamur Fraternitati Tuae, cui Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae Sc. die 3. Maii IIo3. Pontificatus Nostri Anno octavo.
173쪽
Cuin is Dueatu Mediolanens d Caesareis Oficialibus promulgata fuissent Edictum, di
Decrerum , quibus multa in maximam Pontificiae auctoritatis, ac dignitatis detriamentum , manifestamque Ecelsasticorum rarium subGesonem construebantur ιae insuper in Regno Neapolitano laterarum Apostolicarum executio impediretur: Sua San litas ab Imperatore quam enixe postulat, ut ea omnia, ramquam non Eccles istae tantum Immunitati, ae omni aequitati contraria, sed ipsius etiam Caesaris, qui praecipuus Ecclesie Defensor, o AAocatus esse debet, honori, o laudi adversantia retractari mander , iliatamque Ecessae injuriam congruis mediis sarciri curet.
Charissimo in Christo Filio Nostro, Josepho Hungariae,& Bohemiae Regi Illustri, in Romanorum
CHarissime in Christo Fili Noster, salutem Sc. Explicare verbis non lpossumus Μajestati Tuae, quali, ac quanto animi nostri nedum moe- lrore,sed etiam horrore a Nobis auditum sit prodiisse ante aliquot dies lin Civitate, ac Ducatu Mediolanensi Edictum quoddam, nec ncm etiam Decretum , ubi multa constituuntur, quemadmodum ex sola illorum lectione facith coniici potest, in maximum Pontificiae non minus authoritati S, quam Dignitatis detrimentum, ac in manifestam jurium Ecclesiasticorum subversionem: utrumque porro perferre inscriptum Nomen Austriacum, illud scilicet nomen, quod cum per se inclytum sit, insigne tamen in primis semper est habitum propter studium pietatis, propitium vero, S auspicatissimum perpetuo fuit Ecclesiae, quae certam in eo tutelam, atque salutem, & Validum inter difficultates, atque pericula praesidium non semel est nacta. His accedunt no-Va aeque , ac injusta , quae tam in Ducatu praedicto, quam in Regno Neapolis Apostolicarum Literarum executioni, intolerando prorsus ausu, ac cum gravissima animarum pernicie inseruntur impedimenta. Agnoscet idcirco pro sua spectata prudentia Majestas Tua, quae necessitas ex hujusmodi gestorum serie Nobis hoc loco constitutis injuncta sit; cogimur enim utcumque dolentes, ac prope inviti, ad ea Nos convertere, quae omitti a Nobis non possunt, nec debent, cum vis rebus sacris insertur, & Ecclesiastica libertas, atque immunitas vulneratur, ne si desides in eo fuerimus, culpabiles efficiamur,propterea quod ea, quae vigilantiae nostrae commissa sunt, sarta tecta tueri neglexerimus . Muneris itaque nostri partes quantocius implere parati. dum indictis publicis precibus lumen ad has congrue obeundas ab eo petimus , in quo qui credit,& sperat, non confunditur, non alienum a scopo, in quem tendimus, esse duximus causas perturbationis, atque amaritudinis nostrae Tibi,immisso isthuc celeri Cursore, denunciare. Confidimus enim sine multa molestia a Te audienda non esse, quae tanto cum scandalo, ct bonorum omnium ostensione contigerunt; quin imo speramus Te statim intellecturum esse consilium initum ita Ecclesiae, cujus prircipui Defensoris titulo non minus, quam ipsa Imperii administratione gloriaris, rationibus adversari, ut etiam omni aequitati repugnet, Tuaque maxime interesse, ut omnes intelligant deterrimum hoc eXemplum, quod Γ
174쪽
EpisTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA.
tentum multum sanh obesset Austriaci nominis laudi, 1 Te omnino improbari. Praeclarh autem testaheris esse Te animo, quemadmodum decet, tum pio, tum sane recto, si dum Nos pro Ecclesiasticae libertatis tuitione ea adhibere remedia constituimus , quae traditae Nobis diVinitus potestati competunt, authoritate tua itidem effeceris, ut Ecclesia etiam ab illis ipsis, a quibus tanta injuria est affecta. congruis mediis sarciatur, & nedum adjura sua, sed ad pristinam dignitatem quamprimum redeat. Magnitudinem nostrae in Te charitatis,&Paternae benevolentiae, Charissime in Christo Fili Νoster, deprehende ex solicitudine , quam gerimus, ut coelestes Benedictiones, quas inclyti Majores tui praestanti Ecclesiae patrocinio sunt assecuti, similiter demerearis, S quas Nos Majestati Tuae ex animo apprecamur, dum eidem Apostolicam Benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae ctc. die sexta Maii I o8. Sc.
Charissimae in Christo Filiae Nostrς, Amaliς, Hungariς,& Bohemiae Regins Illustri, in Romanorum
CH rissima in Christo Filia Nostra, salutem &c. Etsi in tribulationibus,
quae invenerunt Nos nimis, S in his praesertim, quae graviores sunt, utpote quae communes Nobis sunt cum Ecclesia, auxilium non aliunde . quam a Deo, qui se eidem Electae suae perpetuo astuturum promisit, eX-pectandum Nobis esse intelligamus , non alienum tamen ab ossicio nostro, nec repugnare arbitramur spei quam constituimus in Ipso,qui potens est has omnes procellas in auram secare, opem eorum requirere , quorum spectata Virtus, ct authoritas ad conciliandam optatam Ecclesiae tranquillitatem, S ad removenda pericula, ct scandala quotidie ingruentia plurimum momenti aD ferre potest. Admoniti itaque de his, quae contra jura, ct rationes Ecclesiastici ordinis per Edictum , ac Decretum publicum nuper constituta fuerunt in Civitate, & Ducatu Mediolanensi, tum etiam de impedimentis, quae continenter inseruntur executioni Literarum Apostolicarum tam in Civitate, ac Ducatu praedictis, quam in Regno Neapolitano, doluimus intime , ct ex animo , quod Nobis, utcumque moerentibus, ct invitis, imposita sit necessitas adhibendi ea remedia, quae ubi Ecclesiae libertas, ac immunitas laeditur, non est integrum Nobis omittere; nostris propterea precibus implorare non cessamus supremum lumen, quatenus congruh. ac salubriter statuere valeamus . Interim Vero Μajestatem Caesaream de hoc ipso luctuoso rerum statu, S de consilio, quod inire cogimur,per celerem Cursorem admonemus, confisi praestantem ipsius zelum moleste laturum scandalum admissiam. & nullo modo passurum esse injurias, ac gravamina Ecclesiae illata diutius subsistere, ne Austriacum nomen , cujus authoritate haec acta fuisse dicuntur, a veteri, & praeclara laude, quam perpetuo, ct constanti in Deum,&in Ecclesiam cultu promeruit, decidisse nunc tandem malorum opera videatur. Atque haec ipsa in causa sunt, ut Te, Charissima in Christo Filia Nostra, omni charitate , & quo majori possumus studio hortemur, ac obtestemur, ut Validissimis ossiciis nego- Nnn
175쪽
tium tam grave in bonum, S commodum Ecclesiae tuendum, lavendumque suscipias, qua in re Τibi pollicemur Te rem Deo admodum gratam .esse facturam, S tuum meritum magnopere cumulatum iri, quod ut Tibi feliciter contingat, Apostolicam Benedictionem Majestati Tuae amantissime imperi, mur. Datum Romae &c. die 6 Maii IIo8. Sc.
Charissimi; in Christo Filis Nostrς, Eteonorq Μagdalenet
Theresiae, Hungariae , & Bohemiae Reginae Illustri, in Romanorum Imperatricem Electae Viduae.
CVarissima in Christo Filia Nostra, salutem &c. Etsi intelligamus Μa
jestati Tuae molesta sore,quae praebent argumentum huic nostro ossicio, deserere tamen non possiimus spem illam, qua Νobis pollicemur Te pro indemnitate jurium Ecclesiae, de qua modo Nobis res est, operam tuam libenter posituram . Prodierunt non ita pridem publica auctoritate in CiVitate , ct Ducatu Mediolanensi Acta quaedam Edictum scilicet, ct Decretum in manifestum gravamen rationum Ecclesiastici ordinis, quae cum omni eX parte ab aequitate dissentiant, aliena profecto esse dignoscuntur a pietate Αustriaci nominis, quod praeseserunt, ut propterea ambigendum non sit, quin malorum Opera,& consilio fuerint extorta.Νon absimili ausu tam in Civitate, ct Ducatu praedictis, quam in Regno Neapolitano, Apostolicarum Literarum
eXecutioni impedimenta cum gravissima animarum pernicie interponuntur. Et haec quidem eo acerbiora Nobis accidunt, quota ongruum, S celere remedium a Nobis postulant, a quo abstinere sine gravissima neglecti Apostolici muneris culpa non possiimus . Verum, qui justus, ct rectus est, Dominus hanc causam non deseret, & nostris, ac Fidelium precibus exoratus deliberationibus, quas propediem suscepturi sumus, lumine, ac praesidio suo aderit. Interim Vero charitatis nostrae esse duximus de gra, itate scandali, ct de necessitate Nobis imposita admonere Charissimum in Christo Filium Nostrum Josephum in Romanorum Imperatorem electum,inclytum Natum tuum, firma spe ducti, quod, dum Nos manus sarciendae, ut par est, Ecclesiasticae libertati, ac jurisdictioni admovemus, Ille vicissim reparationem, quam pro jure nostro quςrimus, urgebit magnopere authoritate sua, emcietque, ut unde Nobis oborta est justa amaritudinis causa , suppetat non multo post ampla materies gratias agendi misericordiarum Patri, quod umbras mentibus, ac cordibus offusas Veritatis luce disperserit . Hoc honum plurimorum Votis eXPetitum parari praesertim posse confidimus ope Majestatis Tut, quam credere est non minus de spirituali, & sterna salute, quam de terrena, ct nuxa gloria inclyte Sobolis fore pro materna sedulitate solicitam, in cujus felicis eventus auspicium Apostolicam Benedictionem Majestati Tut amantissime impertimur . Datum Romς &c. die 6. Maii IIo8. &c.
176쪽
Dilecto Filio Nostro, Joanni Philippo, Tituli S. Silvestri in Capite Presbytero, S. R. E. Cardinali de
DIlecte Fili Noster, salutem M. Non quia majoribus in dies, ct gra
vioribus curis oneramur, ac proph obruimur, sed quia videmus cumulari quotidie detrimenta, ac pericula spiritualia eorum, quorum Nobis commendatissima est salus, in summa cordis nostri amaritudine lVersamur. Nemo profecto est recte , ct cum Domino sentiens, qui non videat post tot, ac tantas tribulationes multas, ac malas, quibus hoc iniquissimo tempore premitur Ecclesia, interponi in praesens in magnam animarum perniciem impedimenta executioni LiterarumApostolicarum,tam in RegnoNeapolitano, quam in Civitate, & Ducatu Mediolanensit; multa vero constitui per Educta, ac per Decreta in eisdem Civitate, & Ducatu juribus, ac rationibus Ecclesiae manifeste contraria, non doleat intim E, &ex animo , quod perspecta ubique Terrarum , S praecipuis documentis hactenus comprobata pietas Austriaci nominis, cujus authoritate haec agi dicuntur, a Veteri, ac laudata Μ jorum suorum consuetudine quodammodo deflexerit. Nos etsi insidiis antiqui hostis dissidiorum giganta ubique disseminantis,& deteriora consilia malorum opera mentibus hominum insinuantis, magna ex parte tribuendum id esse ducamus a quia tamen Muneri nostro deesse non possumus, nec debemus, accingimur , maerentes licet, ac prope inviti,ad ea adhibenda remedia,quae caust meritum postulat, in quem scopum a Deo lumen, & opem junctis Nobiscum multitorum precibus exposcimus, quatenus ejus ductu, ac nutu ςqua, &salutaria statuamus. Eatenus porro has nostras ad Te damus, quatenus confidimus Te Zelo digno munere, ac loco, quem in Ecclesia Dei obtines, validis ossiciis, ac salutaribus monitis acturum apud Caesarem, ad quem Nos etiam de hac ipsa re diligenter, ct quo par est, sensu scribimus , ut scandalis tam publicis, ac gravibus sua authoritate Occurrens, curet, ct essiciat, ut quae Nos jure nostro petimus, ct exigimus pro reparatione authoritatis, ac jurisdictionis FG clesiasticae, ipso etiam urgente, quamprimum impleatur. Confidimus Te hac occasione, devotae tuae in Nos, ct in Apostolicam Sedem voluntatis nova argumenta daturum, ac sane talia, per quae tuum apud Deum meritum a geatur, ct nostra erga Techaritas, ct benevolentia magis cumuletur. Tibi tuterim, Dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem peramanter impe timur . Datum Romae &c. die 6. Maii Iro8. Sc. Currinali de Saxonia Eodem exemplo. Nnn Σ AR-
177쪽
Catholieae Religionis cultum inductum, apertamque in ciuitate sinesta pro Catholi- eis sacram AEdem Regi Polonia esine gratulatur. Eum deinde eleganter admonet , ut integrum, ac absolutum Sacrificium Deo persolvat, non dimidiatas Hostias ad Gus Aram deferat; ides, Principem Natum suum Catholico tandem ritu, ac praeceptis institui curet, adeoque fidem suam liberet, suis laudibus metum hune cumulum addat, o Pontificium gaudium inquequaque perficiat.
Charissimo in Christo Filio Nostro, Augusto Poloniae Regi Illustri. CLEΜENS P. P. XI.
CHarissime in Christo Fili Noster, salutem Sc. Quod Catholicae Reli
gionis cultus in Civitatem Dressiae opera, ct auctoritate Majestatis Tuae nunc demum inductus sit, ibique veluti postliminio receptus pa- tam modo eXerceatur, sacra Alde prope tuum Electorale Palatium ad id constituta, ac aperta, tanto gaudio, tantaque animorum eXultatione exauditum
est ab universa Ecclesia, ut nullis verbis explicari possit,quantum inde laudis, ac gloriae apud eos, qui Divinum honorem vere, ct ex animo diligunt, tuo nomini accesserit. Nos vero ob hujusmodi eventum eo uberiori laetitia Pers si, quo major Nobis suberat causa optandi, ut id tandem accideret, hoc audito effusis precibus a Deo sinter reserendas ipsi gratias postulavimus, idemque Postulare continenter pergemus, ut supernis benedictionibus insigne hoc pro Orthodoxa Religione meritum Tibi rependere velit, ct spiritualium, &temporalium honorum largitione ostendat gratum sibi extitisse munus , quod Ei pietate, ac zelo ductus obtulisti, quod ita fore sperandum est a neque enim Retributor optimus patitur bona opera mercede congrua fraudari. Verum meminisse Te oportet, Charissime in Christo Fili Noster, quod ad promerendam hanc mercedem integrum, S absolutum esse debet sacrificium, quod Deo persolvitur: cur enim dimidiatas Hostias ad ejus Aras deseremus, qui totum pro Nobis obtulit semetipsum t Magnum quidem est tuae pietatis argumentum induxisse isthuc Catholicae Religionis cultum, ac inter offusas,
diuque grassantes errorum tenebras eX tulisse Veritatis veluti facem, quam
sequentur ii, qui hujus lucis participes fieri merebuntur. Majus erit prom vere sedulo , quantum fas erit, ejusdem Fidei incrementa, ut filiorum Ecclesiae numerus isthic, Deo auspice, in dies magis augeatur; sed tum demum laudibus tuis cumulum adiicies, & toto corde Sanctae, ac verae Religioni Te addictum esse ostendes, cum Divinae voluntati, & paternis nostris monitis obsecutus Principem Filium tuum ad ipsas Aras sistes,& Catholico Ritu, ac prς-ceptis ipsum pie, ac salubriter institui curabis, S efficies. Nostri muneris est, hoc a Te non tam pro solicitudine nostra quaerere, quam projure nostro reposcere; scis spem ea in re nostram Regiis tuis verbis inniti, ne differas fidem, qua Deo . ct Nobis es obstrictus, liberare: Deus enim non irridetur. Agnosce autem ex solicitudine nostra, quam cupidi simus tuarum laudum , &tuae aeternae salutis: consilium a Te suscipi optamus, quod gratiam Tibicclestem
usque magis conciliet,&Paternam nostram beneVolentiam arctius demereatur,
dum in auspicium selicitatis,quam Tibi ex intimo cordis gratulabundi ob tam i
178쪽
EpisToLAE, ET BREvIA SELECTIORA. 669 praeclarum specimen Tuae Virtutis apprecamur, Apostolicam Benedictionem l Μajestati Tuae amantissime impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die decima secunda Maii r o8. Pontificatusi Nostri Anno OctaVO.
Equitem Franciscum Ferretium Triorem Prioratus Angliae, quem Tontificiis Tris mibus praefecerat, eum ipsis Triremibus ad Magnum Magistrum miliensem mi tit, adjuncti honor eo virturis, o fidei ejusdem Prioris restimonio .
Dilecto Filio, Raymundo de Perellos , Hospitalis Sancti Joannis Hiero lymitani Μagno Μagistro.
DIJecte Fili, salutem Sc. Amplitudinem Paternae nostrae charitatiSTibi, & ordini isti majoribus, quam praesens res patitur, argumen iis teit ri cuperemus, ut compertum omnibus es Iet, quanta solicit cline pro salute vestra adversus communis hostis insidias teneamur. Interim vero, cum Triremibus, quas ad subsidium isthuc serendum ad Te mittimus, in Gubernatorem prςfecerimusDilectum Filium Franciscum Ferretium,Equu: tem Hierosolymitanum, ac Priorem Prioratus Angliae, aequum esse duximust Tibi perspectum facere eum Nobis ob praestantem operam, quam summa fi-l de, nec impari virtute Nobis, ct Praedecessoribus nostris in maritimis eXP l ditionibus a multo tempore navavit, esse magnopere probatum, S commeni datum, ut scias tuas in eum amoris . atque honoris significationes gratas Nobis admodum lare, qui vicissim confidimus eum Priorem, tum pro debito emi ga Nos obsequio, ct cultu, tum pro veteri suo instituto demandati sibi muneris partibus. ubi opus erit, summo studio responsurum. Ceterum, Dilecte Fili, Apostolicam Benedictionem Tibi peramanter impertimur. Datum Romae Sc. die I 2. Maii ITO8. Sc. ΑR-
179쪽
tam Caesareae militares Copiae in Italis mersantes nonnulla hea Ditionis Pontificiae ex inopinato Occupassent, ibique constituto Praefidio, Busque C areis explicatis, imsedissent animo, ut apparebat, majora aggrediendi: de ejusenodi missenta occupatione , ae illata Sedi Apostolicae manifesa injuria graυiter, ut par erat, cum Bu-olperatore conqueritur; Eumque paterne admonet, ut pedem nulla mora inde referre zelit, unde eerta illius animae pernicies, nedum perpetua ejus nomini labes, consecuturast. Demum Majestati Suae se Pontificii Muneris partes impigre . atyue Meliter implere paratum esse denunciat.
Charissimo in Christo Filio Nostro, Josepho Hungariae,& Bohemiae Regi Illustri, in Romanorum
CHarissime in Christo Fili Noster, salutem &c. Vix simile vero Videretur Copias illas, quae stipendia faciunt sub vexillis Majestatis Tuae in Italia post tot, ac tantas molestias, S gravissima damna frequentit earum transitu per Ditionem Ecclesiasticam Populis nostris illata, de repem te , nulla facta belli indictione, intentasse hostile aliquid adversus eamdem Ditionem, nisi actu, reque ipsa ex his, quae ad Nos nuper allata sunt, nimium compertum esset id plane evenisse, easdemque Copias loca quςdam jurisdicti nis nostrae paulo ante occupasse, ibique constituto Praesidio, tuisque signis explicatis , tamquam in Terris justo bello conquisitis, insedisse animo , ut apparet . majora aggrediendi, ubi novis inlitiis, quae mox affuturae dicuntur,
augeantur. Vides, Caesar, haec contra omnem aequitatem , ac rationem ,
contra debitam Nobis, &Apostolicae Sedi reverentiam, contra jura, ac rationes Ecclesiae, per abusum tui nominis admissa divinis, humanisque legibus repugnare, rectaque opponi titulo Defensoris Ecclesiae, quo maXime gloriati sunt Imperatores, inclyti Μajores tui. Non ignoras quam graviter, &districte Sacri Canones, ct Apostolicae Constitutiones decernant adversus eos, qui vim rebus, ct juribus Ecclesiae inserunt. Expende itaquel quousque Te abripuerint si modo id Te jubente, ac conscio admissum est, quod nefas esse videtur de tuo animo existimare praVa, ct iniqua eorum consilia, qui Te ad proVocandam tam graviter, ac mani sesth Dei iram impulerunt, & pedem nulla mora indξ refer, unde certa animae tuae pernicies, ne dum perpetua tuo nomini labes, consecutura est . Interim vero de Nobis sic existima: Nos de Divina ope, quam humiliter, ct enix E implorare non cessa-himus, confisos ea animi firmitate hanc causam, & ea omnia, quae tutelae nostrae commissa sunt, compleXuros esse, ut nemo unquam Nobis jure succense-l re possit Nos Muneris nostri partibus defuisse, aut mediis sive spiritualibus. sive temporalibus pepercisse, etiamsi cujuscumque rei jactura, & Vitae nostrael dispendio faciendum sit; non enim animam nostram pretiosiorem facimus,l quὲm Nos, dummodo consumemus cursum nostrum, commissumque Nobis coelitus Ministerium usque ad mortem fideliter impleamus: memores λ lquidem sumus, quemadmodum Te etiam esse oportet, omnes homines, qua-lli eum lDisi
180쪽
cumque demum dignitate praestantes, constituendos et Ie aliquando ante tremendum illud Tribunal, coram quo tum qui secerint opus suum negligenter,
tum qui tradita sibi potestate abusi suerint, justi Judicis iram non evadent:
Declinautes enim in obligationes adducet Domium cum operantibus iniquitatem .
Haec cogitatio Nos . Deo juvante, impigros in obeundo Munere nostro efficiet , consulat & sibi Majestas Tua. Noli. Charissime Fili Noster nomine Domini Nostri Iesu Christi, cujus vices indigne gerimus, postremo Te auloquimur) noli primitias florentis aetatis tuae totius Christiani populi scand lo maculare, S ab Ecclesiae, quae Christi Sponsa est, Apostolorumque ejus injuria Imperii tui primordia auspicari. Quod quidem ut plane intelligas, &meliora, Deo favente, sapias, Majestati Tuae Apostolicam Benedictionem amantissime impertimur . Datum Romae M. die Σ. Junii IIo8. M.
IDEM ARGUMENTUM Charissimae in Christo Filiae Nostrae Amaltar, Ilungariae,& Bohemiae Reginae Illustri in Romanorum
Harissima in Christo filia Nostra, salutem &c. Nunquam sane animum
nostrum induximus sore,ut cogeremur aliquando hortari Majestatem Tuam, ut ageret apud Caesarem, ne Ecclesiasticae Ditionis pacem, ac tranquillitatem perturbaret, cum praesidium potius ab ipso, utpote Ecclesiae lDesensore, quam ullum incommodum, ac detrimentum omni jure Nobi S e X-pectandum eIIe Videretur . At quando malorum hominum opera factum est,
post tot damna, ct calamitates, quibus ex frequenti transitu Caesarei Militis per Ecclesiasticam Ditionem Populi nostri affecti sunt, hostiliter eum nostris ab ejus copiis agi videamus, ct Terras jurisdictioni nostrae subjectas occupari, facere non possumus . quin hanc acerbissimi doloris nostri materiem Tibi de- nunciemus: multo magis metuentes spirituali saluti ipsius Caesaris, quam rebus nostris, quibus confidimus, Deum ipsum potenti sui ope astuturum esse, dum Nos ad eam promerendam, nihil eorum omissuri sumus, quae ad implendas muneris nostri partes, tum quoad spiritualia, tum quoad temporalia media adhibenda pertinere intelligemus: sed sane sperare est Te pro eximia tua pietate hanc causam tam sedulo peroraturam, ut Caesar, quo non plane con scio contigisse haec credimus, nedum suos ab hujusmodi conatibus retrahat, sed Nos, & Apostolicam Sedem praeclaris filialis suae observantiae argumentis recreet, ac soletur . si praesertim perpenderit se per diras Ecclesiae, in quas per haec potissimum incurritur, Divinae iracundiae flagella in caput suum prOcul omni dubio pertracturum. Majestati interim Tuae Apostolicam Benedi, ctionem amantissime impertimur. Datum Romae M. die Σ. Junii IT 8. Sc.
