Clementis Undecimi Pont. Max. Epistolae et brevia selectiora

발행: 1724년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

ψ a. CLEMEN Tis XI. P. Μ.stulat, ac urget charitas, ut loquamur; sive enim injurias illatas fuisse Ecclesiae conspiciamus, siVe inlidias adVersus ejus Jura, ac libertatem parari metuamus , nulla profecto humana ratione prohibebimur, quin vel reparationem quaesituri, vel denunciaturi periculum reclamemus. Hinc admoniti, quod non nemo ex Acatholicis Principibus, arrepta iniquissimorum temporum occasione, praesumit se asIensum Majestatis Tuae non egre impetraturum, quatenus pro ingenti Vi numeratae pecuniae, quam se in sumptus bellicos mutuaturum spondet, Terrae una cum pro entibus Ecclesiae Hildesiensis sibi pignori opponantur, eodem pretio, cum res tulerit, rolevandae, licet existimemus Te probe intellecturum, nec convenire tuae pietati, nec ullo modo congruere tuae authoritati, ut tuo nutu res sanctae Deo dicatae, & Ecclesiae patrimonium effectae in usus prorsus diversos ab his, ad quos institutae sunt, deputentur, & Acatholicorum manibus committantur ; nihilominus perho rescentes Vel ad ipsum rumorem gravissimi hujus scandali, nostrae solicitudinis esse duximus paternis nostris monitis praevenire apud Te eorum consilia, qui tuis potius commodis, quam conscientiae, ac nomini tuo consulentes, luadere Tibi sorth niterentur hoc medium augendi Atrarii, tamquam tempor neum, praesentibus necessitatibus adhiberi posse; adventurum deinde tempus, quo Ecclesia ad pristina dura redeat. Verum cum ad has rationes elidendas satis, superque esse possit praesentia eximiae tuae prudentiae consciae nullo temporis intervallo admitti polle, quod numquani licet, non prosequimur pluri-hus conditionis expetitae iniquitatem, sed omnino Te hortamur, ut nihil statuas, nisi conscientia tua coram Deo probe consulta; quod satis erit ad eXcludendam perpetuo hanc abominationem, cui sane numquam adhaesuram csse credimus egregiam pietatem Majestatis Tuae ι Cui Nos interim Apostolicam Benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae apud Sanctum

Petrum sub Annulo Piscatoris die vigesima quinta Februarii Iro8. Pontificatus Nostri Anno octavo.

IDEM ARGUMENTUM Charissimae in Christo Filiae Nostrae, Eteonorae Μagdalenae Thaeresiae, Hungariae, Zc Bohemiae Reginae Illustri,

in Romanorum Imperatricem

Electie Viduae.

l Harissima in Christo Filia Nostra, salutem Sc. Gratum Majestati Tuae

pro eximia tua pietate fore credimus, quod Νos paternae charitatist I ossicia, atque salutaria monita ad Majestatem Caesaream tum demum i dirigamus, cum subest Nobis causa, ct occasio metuendi, ne ejus animo obret patur per consilia, quae specie quidem commoda, ct praesentibus rebus oppor- tuna videantur, re autem insidiosa sint, utpote quae Ecclesiae, &Catholicael Religionis hono non congruant, ac proinde labem ipsius conscientiae, ac no-i mini afferre possint. Hinc Nos multorum testimonio certiores facti promoveri isthic tractatum de ex tradendis Duci Hannoverae honis ad Ecclesiam Hildesiensem pertinentibus, quo cautum Duci sit pro ea summa, quam ille l

152쪽

EpisTOLAE, ET BREvIA SEIECTIORA. ψεῖ Caesari in sumptus bellicos suppeditare parat, solicitudinis nostrae partibus deesse noluimus, ac propterea ipsum Charissimum in Christo Filium Nostrum

Josephum syncero assectu, ac libera Voce admonuimus summi periculi, in quod inducitur, si sacris rebus manum admOVere, S patrimonium Ecclesiae, quod ei contingere non licet, Acatholico Principi ex tradere, Scommittere non vereatur. Confidimus autem Majestatem Tuam, expenso, S agnito rei momento, esse omni studio inhaesuram menti nostrae, atque in hunc ipsum scopum ossicia sua, dc hortationes adjecturam esse, cum Tua maXime intersit, ne quem per avitae pietatis vestigia, ct exempla ita instituere curasti, ut in summa Dignitate summas virtutes, & praecipuum erga Ecclesiam studium explicaret , negligens quodammodo eorum, quae maximE ei eXcolenda sunt, vide, tur . Cumulus certe ingens laudis, ac meriti inde accedet Majestati Tuae . cui Nos interim Apostolicam Benedictionem amantissimh impertimur. Datum Romae dic. die Es. Februarii ITO8. Sc.

IDEM ARGUMENTUM

Dilecto Filio Nostro, Io. Philippo, Tituli S. Silvestri in Capite

Presbytero, S. R. E. Cardinali de Lamberg

nuncupato.

CLEMENS P. P. XI.

Dilecte Fili Noster, salutem Se. Si fidem publico rumori adhiberemus,

in gravissimo metu Nos esse oporteret, neJura, ac bona Ecclesiae Hiu defiensis distraherentur, ac ne ad Secularis, atque etiam Acatholici Principis manus devenirent, tamdiu pen s Eum loco pignoris sutura, quam- ldiu ingens pecuniae summa, quam ille in sumptus henicos mutuaturus uicitur, eidem redhibeatur. Verum si eximiam pietatem, ac prudentiam Majestatis lCaesareae. & ipsam propositae conditionis iniquitatem expendimus, nulla prosecto subesse videtur timoris causa; Quis enim eXistimet Caesarem, qua mente lest, opinari tantum sibi authoritatis esΙe in res sacras, in patrimonium Ecclesiae, ut nullo jure prohibeatur, quominus haec omnia arbitrio suo regere, ct in profanos usus adhibere, aut etiam his, qui eXtra gremium Ecclesiue sunt, eX- tradere possit Nos tamen etsi hujusmodi tractatum numquam ad exitum perducendum, imb nec ineundum quidem eXistimemus . nihilominus anteactis, ac praesentibus malis edocti, sine solicitudine esse non possumus,ac proinde gelum tuum in levamen, &solatium ingentium curarum, quibus cor nostrum premitur, de more requirentes, eniXε poscimus, ut authoritate tua, ubi opust fit, intervenias, ne quid contra libertatem illius Ecclesiae attentetur. Plura addere non sinit tum aequitas causae, quam Tibi commendamus, tum dolor. quo conficimur in luctu Ecclesiae nova semper detrimenta, vel incurrentis,

vel metuentis. Apostolicam interim Benedictionem Tibi, Dilecte Fili Noster, peramanter impertimur. Datum Romae dic. die 23. Februarii 17o8. Sc.

153쪽

- CLEMEN Tis XI. P. Μ. IDEM ARGUMENTUM Dilecto Filio Nostro, Christiano Augusto, S. R.E. Presbytero Cardinali de Saxonia.

DIlecte Fili Noster, salutem Sc. Nostra ad Te ossicia cumulari necesse

est, cum noVae animo nostro curae, ac molestiae ingeruntur: adeo praeclara est spes, quam in tua praestanti Virtute, ct constanti in Nos voluntate constituimus. Soliciti propterea, ne grave aliquod vulnus Ecclesiastico duri post tot, ac tanta damna eidem hactenus illata infligatur, cum fama sit Ducem Hannoverae paratum esse ingenti pecunia adesse militari Caesaris bErario, dum tamen ipsi vicissim oppignorentur Terrae, ac proventus Hilde-siensis Ecclesiae: Te etiam . atque etiam hortamur, ut nulli desis diligentiae, studio, ac labori, quatenus hujusmodi tractatus omni authoritate, Religione , ac aequitate destitutus rejiciatur, si modo ineundus est: nam nullo modo adduci possumus ut credamus Majestatem Caesaream probe consciam nefas sibi esse res sacras, & Ecclesiastica jura attrectare, passuram esse tam praVaconsilia suis auribus insinuari. Nihilominus Μuneris nostri esse dinimus ea, quae modo publico rumore circumseruntur, Τibi denunciare, ne cum soliciti vehementer simus de hac causa, Te praete isse videamur, de cujuS praese tim ope, ac zelo in his, quae Ecclesiam, S Religionem respiciunt, plurimum

in Domino confidimus. Et Apostolicam Benediitionem Tibi, Dilecte Fili N

ster , peramanter impertimur. Datum Romae Sc. die a s. Februarii ITO8. Sc.

IDEM ARGUMENTUM

Venerabili Fratri, Lothario Francisco, Archiepiscopo Moguntino S. R. I. Principi Electori.

V Enerabilis Frater, salutem Sc. Dum pro debito nostrae solicitudi

nis parabamus significare Fraternitati Tuae invaluisse hic rumorem , quo serebatur ineundum esse tractatum de extradendis inpignus Duci Hannoverae bonis ad Episcopatum Hildesiensem spectantibus pro summa ab eodem Duce Majestati Caesareae in praesentis belli usum exsolvem da, accepimus Te de hac ipsa re, quae praeteXebatur, admonitum ita tuo Eelo , ct authoritate interfuisse, ut si quid uspiam circa hunc tractatum orsum fuerat , penitus desierit. S dissolutum fuerit. Quamobrem pro ossicio. quo proposueramus, Te excitare, ct hortari, ut valide obstares, quominus tam grave scandalum contingeret, gratum Tibi animum profiteri in praesens debemus , quod hoc ipsum tua sponth perseceris. Nihilominus cum semper timendum sit, ne, qui sua interesse putarunt, ut hoc negotium conficeretur, illud aliquando tam acriter, ac sedulo, quam cauth, ct occulte promoVeant, erit tuae perspectae vigilantiae, & eximiae prudentiae diligentiam ea in re nul-- Io

154쪽

EPISTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA. 4 sIo modo remittere,quo studio nostram VoIuntatem mirifich demerebitur Fraternitas Tua,cui in auspicium honorum omnium Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae &c. die a. s. Februarii I o8. Sc.

ID ΕΜ ARGUMENTUM Venerabili Fratri, Joanni Hugoni Archiepiscopo Trevirensi, S. R. I. Principi Electori.

V Enerabilis Frater, salutem Sc. Adjecta est multis, ct gravibus cmris , quas perturbata, ac proph convulsa universa Respublica Christiana, laesaque non uno nomine Ecclesia, & Catholica Re- .ligione, perserimus, nova solicitudo orta eX publico rvinore passim testante, Ducem Hannoverae assecuturum esse in pignus bona pertinentia ad EpiscopatumHildesiensem pro summa,quam ad serendos belli sumptus idemDuXΜMessati Caesareae parat exolvere. Quid enim deterius audiri potest, quam quod sacra servire jubeantur profanis , res spiritualibus juribus addictae tempora- llibus usibus deputentur, proventus Ecclesiae fiant stipendia Militiae in bello, iquod inter Christianos agitur, Seculares, & Catholici Principes Patrimonium Ecclesiae manibus Acatholicae Potentiae nulla authoritate committant i Conscii, quo Zelo flagret Fraternitas Tua,credimus eamdem participem sere do- .loris nostri, nihilque prius habituram, quam ut auctoritate sua Valide hu-j usmodi ausibus obsistat, ne Ecclesia, ac Religio, ipseque Episcopalis ordo tam gravi injuria afficiatur. Non itaque ulteriores stimulos Tibi satis incenso

admovendos esse ducimus cum sperare fas sit, quod, ubi tua ope interVeneris, tractatus ab omni aequitate omnino alienuS adeo non progrediatur, sed prorsus cesset, ac abrumpatur. Pro mensura molestiae nostrae, quae certe ingens propterea est, uberem a Nobis gratiam inibit Fraternitas Tua, cui Apostoli- lcam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae ctc. die hue. Fe- lbruarii IIo8. M.

IDEM ARGUMENTUM

Dilecto Filio, Nobili Viro, Joanni Vvilhelmo Duci Neoburgi, Comiti Palatino Rheni S .R.Ι. Principi Electori. CLEΜENS P. P. XI.

DIlecte Fili, Nobilis Vir, salutem &c. Gratiora profecto argumenta

apud Nobilitatem Tuam peractanda Nobis esse cuperemus,sed cum praesens temporis conditio nimium ferax sit malorum in detrimentum Ecclesiae, & Catholicae Religionis Nos, qui sine dolore esse non possumus, spem, quam in tua eXimia prudentia, ac pietate constituimus, abjicere nullo modo debemus. Agitur modo, si vera ad Nos perseruntur, de ex tradendis

bonis Ecclesiae Hildesiensis Duci Hannoverae, ut sint ipsi loco pignoris pro Diuitiaco by Gorale

155쪽

ingenti summa quam ille se Majestati Caesareae insumptus praesentis belli mutuo daturum Pollicetur . Quaecumque commoda ex hujusmodi tractatu Obvenire possent Caesari, rependere nullo modo valent gravissima scandala, aci pericula, quae inde orirentur, ac praesertim manifestam laesionem, ac abusum juris . atque authoritatis Ecclesiasticae. Premi haec silentio , ac dissimulari 1 Nobis non poterant; ac proinde sensus nostros Sacerdotali libertate protulimus , eodemque consilio Te enixe hortamur, atque obtestamur, ut authoritate tua interVenias, ne deterrimi res exempli attentetur. Nos pro his officiis, quae Te intuitu nostro libenter impensurum speramus , mutua Paternae benevolentiae testimonia praebere non praetermittemus Nobilitati Tuae, cui ApO- stolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae &c. die 2. s. Februarii I O8. Sc.

IDEM ARGUMENTUM

Dilecto Filio, Religioso Viro , In ghilherio Biscosse Societate Jesu Caesares Μajestatis Confessario. CLEΜENS P. P. XI.

DΙlecte Fili, salutem Sc. Etsi credere par sit tua vota, ac studia in eo

praesertim versari, ut Cassar avitae erga Deum pietatis eXempla non lsectetur modo, set amplius aemuletur, urget tamen ΝOs charitas , l&solicitudo nostra, ut stimulos Tibi ultro incitato admoveamus nunc,quando nihil Nos timere non cogit praesentium temporum iniquitas, 1 qud cum omnia

aestu quodam abripiantur, ipsa quoque Ecclesia, & catholica Religio in summum discrimen adduci videtur. Non enim Te latere arbitramur quanta, Squam gravia utrique mala brevi annorum decursu contigerint, quibus quidem malis accedit praesens periculum, ne inValescant eorum consilia, qui cum tempori potius, quam conscientiae dictamini serviendum esse perperam, ac temere existiment,suadere sortasse contenderent expedire in hoc rerum statu oblatam ah Acatholico Principe pecuniae summam ea conditione mutuo ac

cipere , ut ei vicissim oppignorentur Terrae, ac proVentus Ecclesiae Hildesiem sis, quasi liceat Seculari Potestati patrimonium Ecclesiae Haereticis extradere, ut pretium inde deductum in profanos usus erogetur. Quot scandala hoc uno consilio contineantur, probe agnoscis, qui praeterea rerum usu, & sacris disciplinis edoctus intelligis, quam prope absint Divinae iracundiae flagella ab eo, qui res sacras profana manu contingere, S attrectare non Veretur. Sed sanh longh diversa expectanda esse credimus a Μ estate Caesarea, Te potissimum rectae ipsius menti iis,quibus par est,consiliis affuturo . Et Apostolicam

Benedictionem Tibi, Dilecte Fili, peramanter impertimur. Datum Romae M. dieas. Februarii 17o8.cte Diqitiroes by Corale

156쪽

EpisTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA.

ARGUMENTUM

Cum Rege Chrisiani ο gramiter expostulat, quod in regimen, o disciplinam Fratrum Eremitarum Excalceatorum ordinis S. Augustini in Galliarum Regno in

nus injecerit. Osendit id non ad Majestatem Suam, eiusue inciales, sed ad ejusd/m ordinis Superiores Regulares, or ad Sedem Apostolicam pertinere. Nulla, ae irrita declarat quaecumque a Remis Commissariis ea in regem suerant: Seque δε- mum paratum exhibet praefati ordinis reformationem instituere, o Commissarii munus Viris idoneis, ae M sati Suae gratis demandare .

Charissimo in Christo Filio Nostro, Ludovico Francorum Regi Christianissimo. CL ΕΜ ENS P. P. XI.

CHarissime in Christo Fili Noster , salutem&c. Conquiescere nunquam

poterit solicitudo nostra, quandiu isthic invalescent, & exaudientur eorum consilia, qui Majestati Tuae suadere curant fas Tibi suisse justus t eium instituere circa regimen, ac disciplinam Fratrum Eremitarum Ex aul ceatorum ordinis S. Augustini tum Parisiensis, tum aliorum ProVinciae Franciae Conventuum, rithque, ac valide eam causam Commissariis eXtra corpus illius Congregationis delectis fuisse a Te demandatam, ac proinde sustineri sententiam etiam poenalem per eosdem Commissarios latam super plurium eX eis destitutione, privatione, ac respective suspensione ab eorum muneribus , ct Praelaturis, etiam si processum fuerit nullo juris ordine servato , neque admissa appellatione, prout sacri Canones, ct dictae Congregationis Statuta praescribunt. Quamvis enim nemini dubium sit, quin publice expediat, ut Regularium mores ad omnem Instituti per eos suscepti observantiam exigant tur,& quin Nos maxime omnium Optare clebeamus,quemadmodum sane opta-l mus, ut ipsi Constitutionum Regulis, quibus se solemniter obstrinxerunt, accurath conformentur, nihilominus manifestum est nonnisi Ecclesiastica authoritate deveniri ad hoc judicium posse, nec Regibus,aut Principibus, utcumque Sacrorum Conciliorum ,& Regularium Statutorum constitutis Protectoribus, licere authoritate propria de Ecclesiasticis causis per se, vel per alios cognoscere, sed eorum esse dumta Xat urgere apud competentes Judices, ut disciplina Regularium sicubi collapsa sit, per Superiores ordinum, vel, illis negligentibus , authoritate Sedis Apostolicae, cui Regulares immediath subsunt, legitime restituatur , & Delinquentes congrue puniantur, ipseque ordo, aut Congregatio, quatenus Opus sit, tam in capite, quam in membris reformetur . prout scpius instantibus clarae memoriae Regibus Majoribus tuis per Romanos Pontifices Praedecessores nostros factum fuisse constat. Cum itaque praecipua in Domino laude dignum esse intelligamus desiderium, quod i foves inducendi, si vh potius revocandi in memoratos Fratrum Eremitarum EX calceatorum Conventus Veterem disciplinam, aequi, hovique consulet Majestas Tua,ut Νos ipsi pro injuncto Nobis ossicio tantum bonum congruis, canonicisque mediis promoVeamns, operamque, S authoritatem nostram pro instituenda rite, ac valide reformatione ejusdem Congregationis Tibi polliceamur , parati Commissarii munus Viris pietate, ac doctrina praestantibus,l Tibique gratis, sive intra, sive extra praefatae Congregationis corpus deligen- lDi siligod by Corale

157쪽

dis demandare a declarantes interim irrita, prout juris est, quaecumque in hac causa per eosdem Commissarios vigore praefatae eorum deputationis gesta suerunt, cum omnibus inde secutis, & quandocumque secuturis. Tanti enim interest, ne hujusmodi eXemplum intactum relinquatur, quanti ne SacerdOtium Regno, & Ecclesiastica jurisdictio temporali subiici videatur, & ne sacra pariter cum humanis ad Secularem Potestatem contra Divinas aeque Instit i tiones, ct Canonicas Sanctiones reserenda esse dicantur. At ubi in hac causa, quae procul dubio ad Ecclesiam pertinet, Pontificia nostra authoritas intercesserit,consultum erit tranquillitati conscientiae multorum hanc Sanctam Sel dem indesinenter adeuntium, quos Nos adeo repellere non debemus, ut imbi Praedecessorum nostrorum Romanorum Pontificum,ac praesertim sel. record.l Marcelli, ct Zephirini exemplo, ac vocibus eos accerserie, & advocare tene i l mur, ut appellando coniugiant ad Romanam Ecclesiam ,quasi ad Matrem, ut ejus uberibus nutriantur, authoritate defendantur, & releVentur, cum noni possit Mater filiorum suorum oblivisci. Atque haec sunt, quae hac de re in-l l nuenda potius, quam explicanda Tibi esse ducimus, multum, & quidem mel rito, de eximia tua pietate , ct filiali in Nos, ct hane Sanctam Sedem studioli confisi . Plura a Venerabili Fratre Augustino Archiepiscopo Amasiae Nun-locio nostro percipiet Μajestas Tua, cui Apostolicam Benedictionem amanti Di si me impertimur . Datum Romae Sc. die 3. Martii II 8. &c.

l Archiepiscopum Mechliniensem laudat, quod Saeerdotem ande Nessie adpraestandam debitam Ecelsae obedientiam adducere in omni patientia . o doctriia cura- merit. Quoniam Uero is nedum salutaribus monitis aures occludere, )ed etiam: quaestis is Seculari Magistratu praefidiis ipsum Antistitem Cexare ausus sit; idcirco ejusdem Archiepiscopi rerum excitat, iarpraedim Sacerdotis contumax ingenium gravioribus adhibitis remediis ad obsequium redire compellat.

Venerabili Fratri, Humberto Guillelmo Archiepiscopo Μechliniensii. CLEMENS P. P. XI.

Enerabilis Frater, salutem, Sc. Quod charitas patiens, ct benigna sit,docuit suo etiam eXemplo Fraternitas Tua,quae ut ad pra V standam debitam Ecclesiae obedientiam adducerct Filium si mindo hoc nomine dignus adhuc est contumax Uvande Nesse) Pastoralis muneris ParteS instando opportune, importune, arguendo, increpando, obsecrando in omni patientia, ct doctrina persecit. Verum quando is superbiendo in dies magi Seojam audaciae se proripuit, ut tuis salutaribus monitis, atque consi oliis aures praebere, S Decreta Ecclesiae exequi palam detrectet quinimo,quae t sitis a Seculari Magistratu praesidiis,vexationes,atque molestias Tibi inferre, aut certe parare non desinit, ut ab officio Te absterreat, coercendus profecto est serVata tamen per omnia juris forma Canonicis poenis, ct Ecclesiasticisi censuris, ne sorte ejus licentia offendiculum fiat infirmis, ct plures pertrahat in perditionem. Cui itaque blanda remedia saepius iterata nihil hactenus Pro-

158쪽

- - EPISTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA. 4 ρ fuerunt ad salutem, huic demum graviora, ct eXtrema sunt adhibenda . Pietas enim est, ubi res postulat, districto spirituali mucrone saevire, cum sectio ipsa non raro pertineat ad curationem. Et sanh sperandum videtur, quod qui nimium sapere praesumpsit, hoc ictu perculsus, ct loco motus cervicem flectere, ct parere condiscat communi saltem utriusque nostrum sollicitudini incumbit cavere, ne dissimulato hoc scandalo contagio latius serpat. S multos per unum inficiat. Accingere propterea Zelo illo, quo Te incendi novimus, &authoritatis nostrae opem Tibi in his, in quibus opus erit, nunquam defuturam confide . Fraternitati interim Tuae Apostoli eam Benedictionem per i manter impertimur . Datum Romae apua Sanctum Petrum sub Annulo PLi statoris die 3. Martii IIo8. Pontificatus Nostri Anno octavo.

Injungit Archiepseopo Mechliniens, ut Sacerdotem Uetande Nesse . de quo proximὀ, Ecclesiasticis censuris irretitum palam denunciet, or ad eumdem Praesulem mittit Decretum d Sanctitate Sud editum,quo omniagesa a Concilio Brabantiae inpra judicium authoritatis ejusdem Archiepiscopi nulla, ae irrita declarantur, eum aliis Ordinationibus.

Venerabili Fratri, Humberto Guillelmo Archiepiscopo Μechliniensi. CL ΕΜΕ NS P. P. XI. V Enerabilis Frater, salutem &c. Et si jampridem perspectum Nobis

esset Fraternitatis Tuae animum flagrare ea charitate, qua Episcopum incensum esse oportet pro salute crediti sibi Gregis, libuit tamen idipsum uberius agnoscere ex his, quae a Te provide acta sunt in causa Sacerdotis Uvande Nesse a cujus quidem causa serio, diligenterque a Nobis linspecta, cum nihil occurreret, quod non esset praecipua in Domino laude di-olgnum , misericordiarum Patri gratias egimus, qui, cum Te probatorem P pulo suo robustum dederit, spiritu tamen lenitatis cor tuum ita instruxit, ut inolquaerenda, ac reVocanda OVe , quae a Te recesserat, singulare Pastoralis mansuetudinis exemplum praebueris. Vidimus quibus studiis, quot mediis vincere in bono malum curaVeris, quam sedulo, ac suaviter egeris,ut ad obedientiam flecteres hominem primo quidem cunctantem, mOX etiam aperte renuentem obsequi tuis monitis , ct Ecclesiae legibus, ita ut ne tum quidem ab officio destiteris, cum ille accita in praesidium suae contumaciae Laici Magistratus Vi, ac potentia , multas Tibi, ac graVes molestias quibus tamen nihil es commotus inserre, S in negotio mere spirituali, & Ecclesiastico Virum tui ordinis ad judicium seculare trahere conatus est. Quamobrem cum Tu tanta Ionganimitate , ut eum lucrifaceres, sis usus, ut nemo profecto succensere Tibi possit quidquam a Te praetermissum fuisse, quo posses filium seductum ad saniora consilia conVertere, cumque ille interim pergat suis similibus, ct eadem erroris labe insectis adhaerere, paternis tuis vero vocibus, ct nostris. ct Apostolicae Sedis mandatis aures occludat, inter eos propterea recensendus,

quibus dictum est per Prophetam: Vah filii desertores habentes fiduciam in um

is pil

159쪽

bra alanti: reprobasis verbum, O uperastis in calumnia, o tumultu . Quid sinperest. nisi ut acriora remedia adhibeantur vulneri, quod levi manu hactenus tractatum, & oleo illitum, ac Vino respersum, unde sanari poterat, in- cruduit. Exurge itaque, Venerabilis Frater, & accinctus Zelo arripe arma Sacerdotum manibus adVersus inobedientes, S pertinaces superna auth ritate commissa, educ de tabernaculo Dei post Manna dulcedinis virgam districtionis, S cum Tibi certis, ac publicis documentis constet refractarium Uvande Nesse, ut potestatem Clavium sibi a Te jure optimo interdictam reciperet , inaudito scandalo ausum fuisse adire Consilium Brabantiae, quod Te per interceptionem Ecclesiasticorum proVentuum, aliaque gra mina eo nomine vexare, ct Episcopalem tuam Dignitatem, ac jurisdictionem contemnere non eXhorruit: insuper eumdem adversus id,quod Apostolica nostra Constitutione ad tollendas Iansentani erroris reliquias sancitum fuerat, aperte repugnasse, & adhuc repugnare sel. record . Alexandri Septimi Formulario subscribere: Tu, quae muneris tui partes sunt, nulla interjecta mora, juris tamen ordine servato, ipsum Uvande Nesse, ad sormam Sacrorum Canonum a caetu Fidelium, dicto ei palam anathemate, expunge, seu potius Fidelibus enuncia eum jam teneri, ct irretitum esse hujusmodi vinculo, non obstante quacumque appellatione. vel etiam ad Nos, ct ad Apostolicam Sedem per eum interposita, sive sorte interponenda, quam nullius roboris fore , ct esse declaramus . Ut vero intelligas Nos libertatis, ct immunitatis, nec non jurisdictionis Ecclesiastici in tua dignitate enormiter laesae congruam, debitam que rationem habuisse, Decreto nostro nuper edito, quod typis eXcusum Publice proponi hic in Urbe voluimus, ut ubique gentium judicium ea in re a Nobis latum innotescat, quaecumque acta. & gesta in hac causa in praejudicium tuorum jurium ab eodem Consilio Brabantiae cum omnibus inde secutis,& secuturis cassavimus, Sannullavimus, denunciatis illi Ecclesiasticis pcnis, in quas simi Ita audentes incidunt, prout in eodem Decreto , cujuS eXemplum ad Te mittimus, fusius continetur. Ceterum de Pontificia nostra beneVolentia , quam Tibi hoc etiam nomine mirifice conciliasti. sic existima, opem a thoritatis nostrae Tibi ossieti tui partes tam sedulo explenti numquam esse defuturam. Perge interim prospicere spirituali incolumitati ovium Tibi commissarum certus,quod Dominus faciet Tibi misericordiam, S Veritatem, quia Ostendisti gratiam, S fidem: in quorum bonorum auspicium Apostolicam B nedictionem Fraternitati Tuae peramanter impertimur. Datum Romae apud

Sanctum Petrum sub Annaeo Piscatoris die sepima Martii IIob. Pontificatus Nostri Anno OctaVO. Digiti rod by Corale

160쪽

Explicata Cardinalitiae Dignitatis amplitudine, atquepraestantid, Cardinalem de 'nocareero graviter admovet, ut illius praerogativas I renue tueatur, nec eastilis pacto imminui sinat.

Venerabili Fratri Nostro, Ludovico Epistopo Praenestino,

S. R. E. Cardinali de Portoc arrero nuncupato.

V Enerabilis Frater Noster, salutem Sc. Grme prosecto, ac permolestum Nobis accidit ex his, quae a Te percepta Venerabilis Fr ter Antonius Felix Archiepiscopus Damascenus, Nuncius noster, Nobis significavit, illa intelligere, quae occasione imminentis reditus ad istam Aulam Dilecti Filii Nobilis Viri moderni Ducis Aurelianensis invehi isthic

parantur in amplissimae Dignitatis tuae detrimentum . Fateri tamen syncere cogimur molestiam utcumque multam, quam inde hausimus, non parum leniri in Nobis ea spe, quod Tu, qui propter constantem tuam in hanc Sanctam Sedem observantiam, propter singulare studium, quo Sacrae Purpurae hono-l rem respicis, consulendos Nos esse circa hujusmodi eventum existimasti, quul tenus nihil, nisi ex praescripto nostro perficeres, consormari per omnia sata-l ges menti nostrae, quae Tibi ab eodem Nuncio enucleath explicabitur. Com-l pertum Tibi est, Venerabilis Frater Noster, quam excelsus, & sublimis in Ecclesia Dei sit ordo S. R. L. Cardinalium, quorum consilio apud Romanum Pontificem universalis Ecclesiae administratio nititur, quique propterea e teros omnes in ipsa Ecclesia, post eundem Pontificem, honore, ac Dignitate praecedunt. Nec Te insuper latet, quod omnibus notum est, Cardinatatus nemph celsitudinem, &splendorem Dignitati Regiae comparari, unde mos obtinuit, ut quemadmodum Principes omnes digniorem locum Regibus tribuunt, ita & illum S. R.E. Cardinalibus ubique cedere non dedignentur. Cum itaque haec omnia Tibi probe perspecta sint, non ambigimus. quin perpetuo futurus memor sis solemnis illius jurisurandi, quo Te in recipiendo Cardinalitio Pi leo obstrinxistit Te scilicet nihil unquam acturum esse, quod ejusdem Cardinatatus honori ex quaVis causa repugnet, seu illum quovis modo dim- minuat, ct quin interim mente retineaS ea, quae Tibi dudum sel. record. Innocentius XI. Praedecessor noster per binas suas in simili forma Brevis literas die sexta Augusti, & prima Octobris anni I 679. expeditas diserte denunciavit. Confidimus proinde, quod gloriae Tibi duces sequi insignia exempla, quae cem te multa non desunt, praeclarorum eX tuo ordine Virorum, qui tantae Dignitatis praerogativas constanter, ac strenue asseruerunt; nec obscuris paucorum vestigiis inhaerebis, qui non sine gravi sui nominis nota incumbentis sibi muneris partes implere aliquando negleXere: quod tamen Vel ii scia, vel certe reprobante Apostolica Sede semper evenisse, adeoque nihil exinde amplissimi Caelus juribus detractum fuisse exploratum est . Haec ubi seceris, magnum eximiae tuae virtuti commendationis, ac meriti cumulum, ingens vero Nobis. di universo Apostolico Senatui, gratulationis argumentum accessurum esse certo Tibi polliceri poteris: Nostramque interim Pontificiam Benedictionem Τibi, Venerabilis Frater Noster, peramanter impertimur. Datum Romae Mdie Io. Martii IIO8. Sc.

SEARCH

MENU NAVIGATION