장음표시 사용
11쪽
s G Tumoribus vis, bilis flava, pituita, & succus melancholicus : ex quibus quatuor vulgares tumores nempe phlegmone, Erysipelas, ordema, & scirrhus oriuntur : Ad quos etiam quatuor humores aliorum omnium praeter naturam tumorum materiam revocari veteres
medici voluerunt e praeterea, quod eorum cujuspiam quivis tumor semper magis particeps sit: atque ob id praeter analogiam quandam pro h morum naturalium numero, & primarum qualitatum conjunctionibus, tumores omnes ad quatuor capita reduxerunt: quorum vestigiis insistentes tumores insigniores ad leas dem quatuor classes revocabimus.
cientibus. Efficiens tumorum Causa aut Fluxio est , aut Congestio. Est autem fluxio humorum in corpore motuS ad aliquam partem, qua propter eorundem
12쪽
Praeter Naturam. 9dem quantitatem, aut qualitatem, aut simul utramque, eos sine sui laesione recipere non potest. Illud vitium Plenitudo, hoc Cacochymia, dicitur Dependet autem ac Robore Partis mittentis Connexione cum recipien-
reci- Raritates Motu Igne Sole. Medicamentis Ictu vel morsu
Distorssione Tensione Obstructione
o Tenuitate Humoris. c Aliave ad fluxum propensio
Altera tumoris ossiciens Causa Con gestio est ex Galeni sententia , Con-A ue gestio
13쪽
io De Tumoribus gestio vero excrementornm tertiae coctionis in parte aliqua collectio est, yri
propter ipsius facultatis expultricis i pti imbecillitatem, quae major heri potest accidente facultatis alteratricis , telerrore. Eli De Tumorum Signis. Ii
. hi Cognitis tumorum causis, de Signis si quibus eorum naturam, speciem, sta- stumque praesentem dignoscamus, & standem suturiim eorundem exitum lsive conversissem deprehendere possi Isimus , necessario est disserendum, icum curationis principium ex ipsius imorbi naturae cognitione maxime pendeat. Tumores igitur aut in oc- ρcultis partibus sunt, aut in apertis, &externis. . Qui in occultis oriuntur, ex persecta membrorum corporis cognitione maxime deprehenduntur,de quihus dicere nunc non instituimus. At in apparentibus partibus tumorem esse, eae collatione partis tumentis cum se
14쪽
ipsa , naturali statu , & dispositione praedita, cuique deprehendere promptum est. Species & natura tumoris cognoscitur eX partis tumentis colore calore,
frigore, duritie, mollitie, dolore, tensione, renixu, morsu & fluxionis periodo. Color enim similis efflorescit humoribus, nisi intro recesserint, quisi subalbidus fuerit,pituitam,si nigricans, succum melancolicum , si rubeus, sanguinem, si flavus aut subpallidus, bilem flavam , aut humorem aliquem putrescentem,Vel adustum, subesse indicat: quemadmodum frigus aut pituitam, aut aquosos humores, aut satus , aut succum melancholicum, aut concretos, & induratos humores. D rities vero cum dolore, phlegmone,
sine dolore scirrhum significat. Alo
lities autem sine dolore Cedematis nota est. Tensio, & renixus magna in parte satus vel humoris repletionem ostendunt, sicut mordicatio, humoris tumorem committentis acrimoniam.
15쪽
r2 De Tumoribus Fluxionis etiam Periodus, & α- accinatio tumoris, ejus materiam , atque adeo naturam & speciem indicabunt. Nam matutino tempore, sicuti& vere, sanguis,meridie,& aestate, bilis flava,vesperi, quemadmodum & aut mno, succus melancholicus, noctu non minus quam hyeme, pituita mo- Vetur. Ita enim partes diei cum anni partibus, quantum ad humorum motum pertinet, proportionem habere existimant Hippoc. & Galenus. Futurum tumorum initum, aut conversionem, ex ipsorum differentia, ex materiae benignitate aut malitia: tenuitate aut crassitie , caliditate,
autfrigiditate, & similibus qualitatibus , item ex partis affectae natura, robore , & imbecillitate, totiusque corporis omnimoda dispositione, maxime deprehendemus. Hinc enim sit ut tumores, nisi in principio fieri prohibeantur , Variis modis terminentur.
Alii per Digestionem, resoluto perin- sensilem transpirationem omnino hu-
16쪽
more,qui ad partem affectam defluxerat. Alii per Suppurationem, quorum materia coquitur, id est, suppuratur,& in capacitatem convenientem ab scedit. Alii reseluta tenuiore tantum humoris parte in Scirrhosiam dispositionem transeunt. Alii multo adhuc deteriores sunt, in quibus partes a fluxione superantur, & ad tantam intemperiem deveniunt, ut&ainio omnino pereat, & ipsae gangraena corripiantur.
Alii denique omnium pessimi, qui
maligni dicuntur, repente invadunt ®rediuntur, eorum materia propter malignam aliquam qualitatem ad interiores , & nobiliores partes delata rpericulo enim pleni sunt morborum transitus ab ignobilioribus ad partes nobiliores & interiores , quos tumoris subita imminutio , & gravescentia symptomata indicabunt. Ad haec tum ad διάγνωρον, tum ad m, 'γν-ν, plurimum considerare juvat tumorum Usiorum, tempora, id
17쪽
i De Tumoribus est, principium, augmentum, statum,& declinationem : quamvis nihil ex accidenti ex cis conjiciamus. Ob id enim Galenus proposito phlegmone
exemplo, aliorum tumorum tempOra, per quae illorum dispositio immutatur , investigare docet. . Tumoris Praeter naturam, universalis Curatio. Tumor praeter naturam aut adhuc
si, aut jam factus est: illius autem duplex est indicatio, altera praecaUtio, fluxionem perhibens, & altera curatio , quod in parte est vacuans. Quoniam causarum remotio fluxionem inhibet , si propter totius corporis Plenitudinem humor fluxerit, ipsam venae sectione, si vires & aliae indicationes permiserint, item frictionibus, balneis 3 exercitatione, unctionibus digerentibus, inedia, tollimus: Cacochymiam vero convenienti purgatione. At si propter partis reci-
18쪽
pientis imbecillitatem fluxio excitata fuerit, ipsam partem confirmabimus. Si propter ejusdem Situm in seriorem, aegri corpus arte ita collocabitur, ut pars affecta, si fieri potest , saperiorem locum teneat , & dolore careat. Si propter Dolorem,ttim anodynis proprie dictis, vel epicerasticis, vel narcoticis sedabimus. Si Calor fluxionem excitaverit, ipsum refrigerantibus - mitigamus.
Humoris tenuitas sumptis, & admotis, ut crassescat, efficiemus. Quiadem vero impetum modis omnibus
avertemus, nunc in contrarium revellendo venae sectione, scarificatione, cucurbitulis,icorniculis, hirundinibus, vinculis, frictionibus; nunc u xo ad partes vicinas per communes venas derivando. Altera indicatio, quae Vacuare docet , in tumore, qui adhuc fit, qua-xenus ejus aliquid jam factum est, & in eo qui omnino factus est, locum habet: nam, quod in loco aliquo praeter naturam
19쪽
16 De Tumoribusturam continetur , sui ablationem primo indicat, quo sit, ut Vacuata
materia tumorem committente tumor curetur. Vacuationem Vero arte duobus modis moliemur. Priori quidem humorem ad alias partes transferendo repellentibus, a quibus tamen dii enter cavendum est, ubi materia in glandulis, quae pone aures, in axillis vel inguinibus, sunt, contenta fuerit, in tu more critico. Suspectus est etiam repellentium usus, ubi plethoricum corpus fuerit; Item in tumore supra modum dolente, aut principibus partibus vicino; in tumore a crassa, & contumaci materia genito. Altero modo vacuamus, materiam foras educendo Digerentibus, Suctu, Sectione, Scarificatione, Cucurbitulis& similibus. In utroque autem evacuationis genere ad tumoris ipsius materiei quantitatem, & qualitatem, atque ad partis affectae naturam attendere oportet. Alio enim modo tumores sanguineos
20쪽
Praetere Naturam. 17 tractabimus. Alio eos qui aut bilis sta-Vae aut pituitae, aut succi m clancholici, aut alterius materiet, soboles sunt.
Tumorum etiam curationes', pro instrumentorum patientium natura mutantur, partium Vero naturae nomine earum temperamentum , confirmationem , sebstantiae modum , situm, Virtutem, & usum, cum Galeno intelligimus. Temperamentum quidem partes humidiores, ut carnem, glandulas, minus exiccandas esse indicat , sicciores Vero, ut nervi, ligamenta, cartilagines , & ossa, magis. Eodem modo de caeteris partibus, aliis temperamentis, simplicibus, aut compositis praeditis, suo nativo temperamento restituendis, senties: Nam priusquam ad propriam naturam particula redeat, nondum curationi impositum esse finem est arbitrandum. Formationem etiam spectare oportet, ex qua alias paries intra, alias mira, alias utraque parte, alias neutra, caVitates