장음표시 사용
41쪽
ducent, quam etiam ipsi cataplasm ti . talis aqua vel acetum, Vel acetosa aut muria miseetur. Si Erysipelas in duritiem convertatur, ut scirrhus erit tractandum. Si vero exulceratus fuerit, ut herpes.
De Her te. Ut ex sanguine puro phlegmone
fit, ita ex bile flava exquisita herpes: de quo quamvis inter ulcera potiusquam inter tumores sit collocandus aliquod tamen leviter dicere propter horum inter se familiaritatem operae pretium videtur. Est autem herpes ulcus cum tumore summas cutis partes occupans , abile exquisita eo decumbente ortum habens. Ejus tres constituit species Galenus, quarum una fit a tenui bile, quae cuticulam veluti deurit, & simpliciter Herpes nomine generis retento dicitur.
Secundum genus fit a bile crassiore,
42쪽
Praeter Naturam. quae totam cutim ad carnem usque
pes Miliaris a similitudine quam habet cum granis milii, non enim protinus ulcus facit quemadmodum,& alii her- petes, sed admodum exiguas ustulas ad milii speciem , quae interposito spatio in ulcus abeunt. Cum igitur in herpete ulcus sit
cum tumore conjunctum, ejus curatio ex utriusque affectus remotione conjuncta etiam erit,nempe ex fluxio
nis si adhuc fiat) inhibitione, humo
risque tumorem committentis vacuatione, & mediocri exiccatione. Nam . Ut tumoris curatio vacuatio est; ita, ulceris mediocris exiccatio, tumori tamen quoniam ulceris exiccationem
impedit prius est succurrendum. In herpete igitur curando, fluxi' priamo est inhibenda, corpus repurgando medicamentum, & bilem, & pi
43쪽
o De Tumoribus testam educere debubit, aliquando tamen satis erit alvum leviter solvere, vel urinas mediocriter moVere. Parti vero affectae admovenda fiunt quae tumoris materiam V cuare leviter digerendo , & astergendo , &Ulcus exiccare possitnt. Hujusmodi sunt vitis capreoli, folia rubi, rubi canini. a oglossum, idque in principio: post h*c vero, & lens adjungenda est, & aliquando mel, & polenta; item cataplasma ex malicorio, ex su-macla in vino decoctis, levigatis, &admista polenta ad cataplasinatis sesemam redactis. Victus erit ut in Erysi- Pelate. Symplomatis etiam, si quae
curationem interturbent, convenientibus remediis exit occurrendum.
A frigida etiam materia tumores sepe fiunt , ut a pituita ver , aut aquosa di tenui, asatu vaporoso, succo melancholico, a crassis, frigidis, & con
44쪽
Praeter Naturam. qi cretis succis vel per se separatim vel inter se mistis. A pituita quidem aut spiritu V poroso tumor excitatur molliS, rarUS, laxus, albicans, doloris expers, sine calore, & si prematur, parte caVata, digitis cedit. A Galeno & recentioribus Cedema dicitur, quamvis apud Hippocratem multo satius pro omni
tumore praeter naturam Cedematis
nomen usurpetur, ut in principio di- etiam est. Oedema autem, quatenus tum rem mollem & laxum significat, duplex est: aut enim morbus est, aut
symptoma, quale est in pedibus, &cruribus eorum quos aqua inter cutem , aut phthisi aut cachinia veXat, persaepe Videmus.
Causa Cedematis est aut pituitosi, sive vaporosi humoris simio, aut excrementi pituitosi, vel flatuosi in parte , propter ejusdem in coquendo alimento, & in expellendis excrementis imbecillitatem congestio. R
45쪽
Mollis LaxuSi Rarus Tumori Doloris expers,ta mitis Digito premanenti cavata parte cedens, Color albicans
Saepe per Digestionem l rarius per Suppurationem, propter Desinit i materiae frigiditatem, nisi in lociscedema calidioribus fiati Aliquando in scirrhum, aut nodos, aut abscessus frigidus.
Si fluxio propter totius corporis cacochymiam pituitosam, cedema eX- citaverit , purgandum erit corpus phlegmagogo aliquo, si vero ab una tantum parte fluxio fiat, ut cerebro verbi gratia, repurgato etiam prius universo corpore, cerebrum propria Vacuatione erit exonerandum. Deinde parti affectae ea qua repellendi leviter, - si adhuc fluxio fiat digerendi, exi candi, vim habent, admovebuntur. Abunde aliquando satisfiet nova spon
46쪽
spongia, quae in posca potabili manduerit, cum vinculo leviter stringente imposita, quod ab inferiore parte acrius incipiens , supra paulo laxius finiat. Quod si sub his cedema non subsideat, ubi rusus deligabis, pusillum aluminis adjicies , & novam spongiam iterum posca magis acida madentem, adhibebis. Et si novς spongiae copia non sit, veterem deterges,
expurgabisque nitro, aphronitro, &aqua lixivia: aut ejus loco mollissimo ellychnio posca madenti utaris. Consert etiam spongia imbuta posca in qua cineres, & nitrum decoxeris. Accidente statu quemadmodum inveteri cedemate ) detergentibus magis uti conveniet. Ut spongia ex lixivio acrius alligata , parte' prius oleo inuncta. Discutiet etiam laxos tumores Isatis sativa. Item spongia imbuta lixivio ex cinere fici sermentorum, vel Ilicis. Alii Linimento parato ex alumine, sulphure, myrrna, sale,& aceto, roseceo, uti malunt.
47쪽
De Tumoribus Quod si cedema non discutiatur, sed videatur ad suppurationem se
conVertere, & in abscessum transire velle, ut id quod partes calidiores occupat aliquando facere solet , tum Suppurantia illi admovenda erunt,& vomica si sua sponte pus non egrediatur) ut superius dictum est, aperienda. Deinde ulcus detergetur,& Cicatrice obducetur.
At si in schirrhosam dispositionem
Cedema convertatur, ut scirrhus tractabitur , de quo paulo post dicemus.
Toto autem curationis tempore attenuante victus ratione erit Utendum, & partes principes, atque ea maxime quae coctionibus subsese Viunt, erunt roborandae. At Oedema, quatenus symptoma est, nullam seorsim propriam curatiOnem requirit. Nam satis erit, si modo curatio urgebit, ipsum tumorem perfricare alias oxyrhodino, alias oleo cum sale, aut etiam Oxyrhodino sal habente.
48쪽
Docendi ratio postulat, ut aliquod
jam de inflammatione dicamus, quum cognatione quadam oedema, &inflatio inter se contineantur. Nam ex frigidis, & pituitosis humoribus Ced mala fiunt, & ex iisdem maxima ex parte dum in eos ingenitus calor imbecillior agit, vaporosus spiritus ipsius inflationis materia excitatur. Adde quod ut cedema sine caliditate es , ita spiritus interclusio sagrantem affectionem essicit. Nascitur igitur Ι'satio,ex vaporose spiritu in cavitatibus vel sensui expositis, vel ratione contemplabilibus collecto. Unde duo flatuosorum tumorum genera constituere videatur Galenus. Alterum quo flatus inspacio sensibili ut in ventriculi, intestinorum,peritonei capacitatibus, sub cute, periostio, vel aliis membranis continetur , & hujusmodi proprie inflatio dicitur:
49쪽
6 De Tumoribhucitur: ab cademate disserens, quod, & aliquando dolorem excitet, &pressa digitis vestigium non teneat, &sonitum veluti tympanum plerunque reddat:alterum genus quod veri cedematis naturam proxime accedit est, quo flatus iis quae ratione cognoscuntur spaciis comprehenditur, ut quando per musculorum , aut aliarum partium substantiam deffeminatus fuerit. Causae potissimum in fla- Mate- tuoso tum rialis respectandae Essiciens calor nativus languidior
. dioreS: In caeteris partibus crassi, frigidi, & viscidi humores es a Z Densitas partium
Inflationis Curatio ex communi indicatione posita est in vacuatione fla
50쪽
Praeter Naturam. 67tus. Cujus vacuandi rationem ex illa triplici causarum varietate deprehendimus. Languentem itaque calo rem nativum roborare, & Vaporem crassum discutere, humoremque frigiadum , viscidum, aut crassum, flatus, materiamquebfrigidum attenuare, 'ipsumque continens corpuS rarefaceret conveniet. Calor ventriculi primae coctionis ossicinae cujus errorem sequentes emendare non possunt) roboratur aromaticis stomachicis, & electuariis ad hoc dicatis, ut Diacymino, Dia-
Calamento, Aromatico, Gariophilato, Aromat. rosarum Diagalanga,& similibus. Medicamentorum autem quae fatus,& crastas humores discutiunt,& attenuant, corpusque rarefaciunt, materia commutatur secundum pa-- tientium partium disserentiam.In venia triculo igitur vel intestinis vapor aut flatus contentus discutitur oleis calidis , & tenuium partium qualia sunt ea in quibus ruta aut simile quid,