Marci Aurelij Severini Synopseos chirurgiæ libri sex

발행: 1664년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 약학

31쪽

28 Se Tumoribus vendo ne totum pus aut sanies per remedia excutiatur, si major vomica fuerit. Rectum vero, an transversum, vel obliquum, vulnus fieri debeat, indicabunt, partium figura, &sexus, rugae cutis, musculorum villi, arteriae, Venae, nervi tendines, & alia subjecta corpora. Videndum etiam, ut quantum oporteat culter candens ferrum discindat. Quod si aegri mollities neque ferrum neque ignem si1stineat , ea ad-mΟVebUntur , quae Vomicas aperiunt ut theriaca, urticae semen in vino tritum, caules brassicae cum radice cremati, triti & cum vetere axungia excepti,ostreorum tests ustae,iac ficulneum , tithymalorum succus, vini sexusta, pulvis cantharidum, & similia, haec tamen tamdiu parti relinquenda simi, quoad aperiant , non crustam inducant. Aperta vomica, ulceri purgando linamenta ex contortis linteis decerpta conveniunt ; nonnulli primis diebus Ovi

32쪽

Praeter Naturam. 29

ovi vitello, alumine in spissato, utuntur: alii vitellis ovorum, paucum rosaceum admiscent, dein post tres dies melle rosarum colato, aut sy-rupo rosarum utuntur vel mundificativo ex apio, in contumaciori, Unguentis Apostolorum vel AEgyptiato. Deterso jam ulceri mel rosarum & terebinthinam, admissa thuris, myrrhae,& aloes pauca quantitate admOVent,& tan dem cicatricem inducunt.

De Gangraena, & ejus cu

ratione.

Cum inflammatio neque discuti tur, neque suppuratur, neque digreditur, in Gangraenam transire solet. Es: autem Gangraena mortificatio partis non dum integra : quae fit ut plurimum ex inflammationis magnitudine , aut quia temperamentum, &qui illud comitatur spiritus corrumpatur , aut propter spirituum ne ad partem per niant interceptionem,

33쪽

3o Tumoribus aut propter' utrumque simul; idque

vel ab externis causis, ut Vinculis , Veneno, Venenatis telis., medicamentis

erodentibus, humidis, frigidis, frigore

eXterno e vel ab internis ut a partis repletione, Obstructione, ingente inflammatione. Unde & incepta mortificatio , quomodocumque, fiat gangraena etiam dicitur. Gangraenam indicant partis lividitas aut nigrities, rubore inflammationis evanescente, item doloris , sensiis imminutUS. Partem ob inflammationis magnitudinem gangraena correptam praescripta victus ratione tenui, & restigerante, medicamentis cardiacis exhibitis , locoque etiam prius bolo armena, & terra sigillata, aceto dissolutis, in ambitu illito profundis, & fie-quentibus sectionibus scarificabimus,

sanguinemque copiose manare permittentes , locum deinde aqua falsa abluemus, & medicamentum eX OXymelite Vel sympo acetoso, admista erui

34쪽

Praeter Naturam. 3T vel lolii, vel fabarum, vel lupinorum farina, eidem admovebimus. Aceto aut mulso calenti in quo lupini decocti fuerint affectam partem bis in die lavabimus. Remittente vero morbi furia, AEgyptiaco uti conveniet. Escara ut decidat butyro vel medicamento ex oleo rosarum, vitellis ovorum,

farina hordit, melle despumato, illine

tur.

Si haec nihil profecerint , ad unicum quod superest auxilium ut reliquum corpus liberum sit confugimus , id est, ad membri quod emoritur abscissionem. Exposito igitur aegri periculo necessariis, ejus corpore, si Opus est, prius repurgato viribusque exploratis, soporificum aliquod pharmacum illi duabus horis ante sectio

nem propinamus, commode eum collocamus , & vinculis si opus est, comprehendimus .Μembrum resecandum

tres digitos supra corruptam partem novacula ad os usque abscindimus, ita ut aliquid potius ex sana parte aufe- , .B 4 ramus

35쪽

32 De Tumoribus

ramus quam eX corrupta relinquamus.

Deraso etiam periostio os serra acutis. sima quam proxime sanae carni resecamus. Cauteria sectioni admovemus; butyro aut succo porri cum melle aut similibus escaram, ut decidat, illinimus. Viribus modis omnibus consit lemus, & tandem Vulnus ut reliqua vulnera tractabimUS.

De carbunculo.

Carbunculus est tumor praeter naturam cum ulcere crustoso, conbusto, nigro, Vel cineritio, aliquando splendente, cumque tanta partium circumstantium dolorifica inflamma-- tione, ut eas elevet, & febrim excitet.

Hujus materia est aut selus sanguis cranis, &ita adustus, ut in confinio bilis atrae sit constitutus, aut sanguis quidem crassus saeculentus, & adustus, sed qui tenues, & serosas humiditates admistas habeat. Hic affectus,inquit Galenus,perpe-

36쪽

Praeter Naturam . 33 tuo malignus est, veluti a pravis productus humoribus, cum tamen deterior sit , quando cum nativa. malignitate , maligna ex constutione conjuncta fuerit. Carbunculo laborantes victu tenui frigido, & humido, nutriendi simi, eorum cor non neglectis aliis principibus partibus ) sumptis & admotis

roborando. Sanguis illis e directo, &propinquo loco etiam ad animi desectionem ut ait Galenus ) si nil impedierit mitten)uS. Fluxio numquam avertenda, propter humoris tum crassitiem , tum malignitatem, ne partes in alto corpore reconditae offendantur.

Tumor in pustulae ambitu, aut ulcus crustosum, ut alii Volunt, plagis altioribus scarificatur, aqua falsa calente sectiones abluuntur , cata plasma ex mica panis lente cocta, & plantagine admoVetur parti. Supra ulcus etiam, Valens aliquod medicamentum , ut Andronis Pasionis

37쪽

3 m Tumoribus Polyde vino dulci ad sordium spissi

tudinem solutum imponitur. Cessa te vero inflammatione , & detraeha . butyro recenti, Vel alio convenienti medicamento eschara, ulcus ad cicatricem reliquorum Ulcerum more perducitur. . Valet ad carbunculos , emplastrum ex malo punico in aceto

cocto. Valet & consolida major, inter duos lapides trita, & admota.

E spelas est inflammatio valde ardens,circa cutim maxime consistens,& aliquando aliquid subjectie carnis Occupans, exsanguine, substantia tenui, aut exsanguine, & bile, calidioribus quam oporteat, aut ex bile aquosa fame commisia , cum tumore

vel exiguo, vel saepe quo ad sensum )nullo: cujus color pallidior aut magis flavus est phlegmones, & si tetigeris facile sanguis subterfugit, rursusque illabitur exquisite tenuis, &

38쪽

Praeter Naturam. I saspectu rubeus. Hanc affectionem buliosiae fluxionis sobolem esse, pluribus locis docet Galenus propterea quod ejus materia ad bilis naturam prori- me accedat, quamvis ab initio bilis non sit, sed in ejus confinio posita, eodem prorsus modo quo dicimus car- bunculum ab atra bili fieri, quod exsanguine crasso, & adusto fiat, non tamen ita adusto ut in atrae bilis nat ram exquisite transierit, sed quod in ejus confinio fit constitutus. Sic etiam Erysipelatis materiam bilem flavam Galenus & caeteri medici autumant, quoties tumorum praeter naturam differentias ad humorum analΟ- giam reVocare volunt: quum tamene bile flava per se separata , &exquisita, aliquo decumbente, tumor fieri non potest , quin eum statim ulcus comitetur , ut in herpete videre sit. ob id Galenus in lagitima tumorum praeter naturam divisione Erysipelas praetermisit, quod in vero erysipelate non semper tumor appareat.

39쪽

36 De Tumoribis Erysipelas aut fit, aut sactum es ieius quod fit absolutionem impediemus perinde ac in phlegmone) suxiorem inhibendo, & jam fluxum humorem vacuando. Faeti vero cur stionis unus est scopus, quemadmodum & aliorum omnium tumorum, nempe Vacuatio, quae facilius succ .det, si &vicitum convenientem praescripserimus, & noxia symptomata emendaverimus. Victus erit frigidus& humidus, cavendo VinUm , Omnia dulcia , acria, pinguia , mercitationem vehementiorem, aerem cal, dum, &smilia. FluΣionem avertemus ejus causas

tollendo, ut in phlegmone) itaque &partis recipientis imbecillitatem roborare, &ejusdem calorem doloremque refrigerare, & mitigare, & meatuum per quos fit fluxio, laxitatem extinguere,atque humoris impetum si plenitudo in corpore fuerit nam & haec aliquando etiam Galeno erysipela tis causa existit per yenae sectionem,

40쪽

Praefer Naturam. 7 ut recte Celsus, & Paulus Voluerunt-Vacuando revellere convenit.

Vacuatio autem fiet primo totiqs corporis medicament' aliquo cholagogo , quamvis aliquando alvum clystere solvisse satis erit. Deinde parti dolenti medicamenta cum humiditate refrigerantia I nam , & humorem repellendi vim habent oleviterque digerentia, ne aut bilis ad princeps aliquod membrum regeratur, aut pars nimium refrigerata livescat, ad coloris mutationem admovebimus. Ad hoc conveniunt setanum, sempervivum, umbilicus veneris , psyllium , lenticula palustris, & similia,item unguentum rosarum, ceratum aliquod resti

gerans.

Remittente jam partis inflammatione, priusquam livescat, cataplasma ex hordei sarina est imponendum.Et si livor jam occupaverit4ncisa cute cataplasma superponendum est, IpCusqvie perfundendus aqua calida, sed am rina aqua, & muria interdum coit

SEARCH

MENU NAVIGATION