장음표시 사용
141쪽
De Fracturis. I 2Is ferulas circum vincere, & ex majorii. intervallo deligationem solvere, at- , que inversos fasciarum circumductus i. Iratores facere libebit. Uictus autem ratio ad producens dum callum oportuna erit, si in princii pso usque ad diem decimum quoi niam & tum inflammatio, & alia sym- t. plomata magis imminent) tenuior, &, parcior fuerit; a vino itaque & carne . tum abstinendum est, &ob nust , nellis & mollibus, ut ptisana, beta, 4 malva, atriplice, blito. cucurbita, piscibus laxatilibus, & similibus ali- . mentis, utendum. Eodem etiam tempore , & venam aliquando incidere, i . & per Ventrem supervacua expelleret conveniet. At quo tempore callus gi-,i gnitur, & crescit, aegri liberalius refi- ciendi sunt cibis boni, & copiosi succi, ex quibus bonus, tenax, & viscidusa humor ipsius calli materia gignitur: ut . alica, frumento cocto, pedibus hcedos rum, Vitulorum, arietum, & alimentis
142쪽
112 De Fracturis. Juvant etiam ad calli promotionem , & auctionem, medicamenta quicumque emplasticam substantiam habent, & modice calefaciunt. Contra vero callum diminuunt , quaecumque digerendi vim habent. At callum
productum conservant ea,quae cruentis vulneribus adhibentur. Callum autem generari indicabulit fasciolae si
nullo oborto vulnere, cruore referant.
. Quod si fracturae vulnus conjunctum fuerit, victus ratio magnitudine exquisita constituenda est, majorque . Vulneri quam ossi cura agenda. Si sa guis nimium profunditur, sistendus, si vero parum fi erit, mittendus,ossicula refracta, & pungentia eximenda: eminentia autem si retusa sint insuas sedes danda idque vel antequam pars inflammatione occupetur, Vel eadem jam finita o si acuta ante praecidenda, si brevia scalpro limanda: tum modo pars tuto intendi possit accondenda, vel manu, vel volssella. Pars la
xior deliganda, &splaniis deinde in-
143쪽
De Fracturis. curvanda, Splenia autem sint vino imbuta , vel austero Vel nigro, aestate potissimum. Quin etiam medicamenta omnia exiccantium, numero esse debent. Serosis tardius utendum. Phl gmone si oriatur remed. lib. I. commemoratis occurrendum. Si Contusito cum fractura eXtiterit, pars ne gangraena corripiatur scarificanda, ipsi vero gangraenae, & se
penti putredini si jam invaserit
Si Dolor fracturae conjunctus fuerit, solvetur deligatio, & parti dolenti lana oleum, & acetum, & simili admovebuntur. Pruritus vero si quis
exorietur,aqVae temperate calidae se susione tolletur. . ,
Quae autem sint causae fracturae Calvariae, quae item differentiae, quae ejus signa, tam dignostica, quam prognostica, & quae ejusdem particularis curandi ratio, ex Hippocratis lib. d. vul. capitis breviter disces,de qua re vide etiam Galenum Celsium & Paul.
144쪽
oeum luxationes fracturis proximae sunt, sitque de fractis ossi bus dietium, superest ut de luxatis aliquid etiam breviter dicamus. Est autem luxatio articuli ex proprio sinu in alienum prolapses cum motus voluntarii laesione.
Luxationum differentiae duae sunt, majoris tantum, & minoris ratione dii serentes, nam ossis caput articulusve, vel prorsus e suo sinu excidit,& LuXatio dicitur, vel aliquatenus duntaxat emotus est , & usque ad tuberculum, e sinu elapsus, appellaturque Subluxatio.
145쪽
πὸ Luxationibus. Itio. Utrumque genus modis quatuor maxima ex parte fieri potest, nempe in partem priorem, vel posteriorem, vel in alterutrum latus, id est , interiorem vel exteriorem : quibus nonnulli superiorem & inferiorem addunt, pro- .pterea quod sex sint circa omnem de articulationem loca.
Luxantur autem ossa, vel a violen ta tensione, vel a violento impulsit, vel propter laxata ligamenta, idque facile, si sinus non alte descenderit, vel supercilia habuerit retusa , aut exigua, aut confracta, si copulae laxi res aut longiores, Vel aliae partes quae juncturam circumstant mimidiores aut imbecilliores fuerint, vel si ipsum
De Luxationis Sigris. Signa quibus luxatio , & universia
146쪽
ejus natura omnino cognoscitur, aut dignostica sunt aut prognostica. Diagnostica vero quae & visu & tactuJaffectionem ostendunt, Vel omnium luxationum communia sunt, vel cujusque propria. Communia ui dem ut ea parte in quam os prorupit tumor, ea sinus, a qua recessit, ita ut pars sibi dissimilis fiat, motus voluntarius laedatur, & dolor circa articulum sentiatur. Propria vero cujusque luxationis signa sunt, quibus singulae lux tiones particulariter deprehenduntur. de quibus vide Hippocratem, &ejus fidelissimum interpretem Celsum.
& curatu dissicilem, vellethalem esse luxationeth deprehendimus, haec ex ossium luxatorum inclinatione , &luxationis magnitudine desiimuntur: item ex articulorum figura ex ipsius luxationis causis, ex morbis luxationi conjunctis,ex symptomatis luxationi supervenientibus, ex luxationis
147쪽
De Luxationiburi 12 tempore , atque eX corporis habit dine , ita periculosae sent
Luxationes vertebrarum in partem interiorem , propter nervorum compressionem, di gravia alia symptomata. Luxationes cum ossium denudatione 3culcere , propter convulsionem , dolorem, gangraenam, vel syderationem. Luxationes partibus princillibus vicinae quo enim ejusmodi partibus viciniores fuerint luxationes eo periculosiores sunt. Articulorum, variorum, dissimilium, inaequalium , di multiplicium, di in Partibus
Luxationes magnae, ob Articulorum figuram , in cubito quam in genu Luxationes deteriores. Qii ae habent Cau iam internam, id est, humorem ligamenta dearticulationis, ta vicinas partes laxantem. Quae respectu Temporis Veteres sunt quoniam caro in acetabulum ingreditur, & caput articuli, in loco in quem excidit callum Hethb . . .
148쪽
De curatione Luxationis. bQuum laxatio in vitiato partium situ posita sit, ejus sanatio vitiatae post,
turae emendatio erit, quod, etsi natura praestare non potest, medicus tamen poterit, extendendo primum luxatum membrum, quod deinde repente convenienti deligatione circumdet, & ap-p0site deponat, ne rursus E sua sede articulus prolabatur. Robur partis interim admotis medicamentis & conyenienti alimento conservandum erit, &supervenientia symptomata ni odis
omnibus arcenda. OmneS autem ar
ticuli , dum adhuc casidi suist . reponi
debent, vel saltem quam citissime ante inflammationem: quae si partem occupaverit , quiescendum, donec finita suerit. Quod si inveterata suerit luxatio , mollietur sotu remolliente, &laXante, ante repositionem.
Extensio patus luxatae fit, ut ante Mum est verministrorum manibus Vel
149쪽
De Luxationibus. , et '' et laqueis, vel una cum iis, etiam
instrumentis. Membri Extensionem sequitur articuli repositio; in qua medicus consi derabit, undenam articuli ipsius excessus inceperit, quomodo progressus fuerit, & quo finem fecerit, atque ab excessus sine reditus principium faciens, inde retro eadem via ad principium usque luxationis regreditur. Tum cerato resinato ut reposita pars immota conservetur, & robo
retuo & plaguli , & linteis mollibus,
non paucis, nequo nimis compressi , nam constrictio magis mollitudine linteorum quam compressione ficienda est) ita est articulus deligandus, ut
quo recessit pars, inde urgeant atque propellant fasciae,&unde recessit,laxareo loco sint, ut volunt Hippocrates,&Galenus. t RecenIiores repositam partem anfectam rosario, stupis, linteis multiplicibus, ovorum albuminibus persusis fasciis. posca madentibus longitudine & latitudine convenientibus, & alia G a quan-
150쪽
3 3 o De Luxationibus. quando serulis ex corio vel densa pa- pyro paratis, roborant, atque retinent; . eandem circiter septimum diem solvunt nisi symptoma aliquod , ut
inflammatio, eam antea solvere co
gerit in & aqua modice calida fovent , cui deinde emplastrum ex polline , Pulvere rubro, & ovorum albuminibus paratum, admoVent: & membrum ipsum figura decenti, a dolore maXime aliena in quiete ex Hippocratis consilio collocant. Victu autem tenui in omnibus a
ticulorum repositionibus uti praesertim si valentioris articuli casus fuerit ad septimum usque diem eodem loco jubet Hippocrates. Celsus veris vel triduo, vel interdum quinque diebus a cibo abstinere consulit, metu nimiarum inflammationis, qua finita pleniore victu uti tuto licebit. Atque haec de simplici luxatione. At si ipsi Causa interna conjuncta
fuerit , ut humor ligamenta laxans, repositus articulus circumcirca me ' dica-