장음표시 사용
921쪽
sos DIFFERENTI ARvMrit cum nulli ei essent liberi iusti & legitimi an is filius pro legitimo habeatur, S in hereditate patris ex testamento potior sit filiis natis ex sorore patris. Et dici posset ex rescripto principis filios tantum naturales legitimos fieri posse, turales autem esse ex concubinatu. hunc non esse ex concubinatu, sed ex stupro. Iure autem ciuili ex stupro susceptos nullo modo fieri legitimos posse. Sed vi l. Stichum. I. si Stichus. de statu lib. scriptum est Labeonis & Ossilii sententiam rationem quidem habere, sed alio Iure nos uti, ita dicam Iure ciuili plerumque ita quidem se rem habere, sed alio Iure nos uti, puta vi cx stupro concepti rescripto principis & aliis modis qui b. suos & legitimos filios fieri receptum est sui Sc legi.
timi fiant, cum de quandoque causa cognita adulterini eodem modo legitimi fiant. cap. per venerabilem. qui filii sine legit. In illo loco, non naturalibus tantum sed adulterinis
etiam dispensavit, ut specie c.ex tenore. eod.titui. Inuenio& Iure ciuili ex causa quandoque a principe etiam filios incestos legitimos fieri, l. qui in prouincia. g. vlt. de ritu nupt. Quod si ei de quo agitur etiam obiiciatur non potuisse eum a principe natalibus restitui & legitimum fieri non vocatis cognatis patris qui laederentur natalibus restituto filio illegitimocquod optime probat. l. nam ita .de adopt. dicam huic sententiae locum non esse,si pater testamentum fecerit, quia non nisi eo intestato defuncto cognatorum interfuit adhiberi se in restitutione natalium. In specie autem proposita pater testamentum fecit. Imo & in eo testamento filium illum de quo quaeritur heredem instituit, quo solo fretus filius, etiam si pater vivus nullum impetrasset a principe rescriptum , ipse Ius sui facile a principe adsequeretur 5 obtineret ex Nouell. 74. Ad haec quaeritur , an resicriptum principis quo confirmatus est status filii, post infirmctur agnatione postumi vel postumae,nati ex uxore legitima. Et inuenio donationem quidem rescindi posse agnatione postumi, l. sivn.
. quam . Cod de reuocand . donat. Et testamentum, l. 3. de inuist. rupi. Sed non codicillos factos ab intestato, l .penuit. C. de Iur. codicil l. l.I.Cod. eodem. Item ne restitutionem natalium. Quia nec qui factus est legitimus per subsequenS matrimonium post natis iustis liberis legitimus esse desinit,l. nu-
922쪽
LIBER IV. . 'orper. Cod. de natur. lib. Et ut inuitus nemo fit suus 8e legitimus,l .vit. de his qui sunt sui vel alien . Iur. ita nec inuitus suus esse desinit nec inuitus emancipatur, l. iubemus. Cod. de emanci p. lib.& Nouell. 89. Ergo nec agnatione postumi quem semel princeps suum &legitimum secit legitimus esse desinit. Et ita Franciscus Ripa concludit ad dict. l. si unquam.&alii plerique interpretes. Sed rursus quaeritur, hoc posito
non concesso, natione postumi rostitutionem natalium infirmari, an caconualescat mortuo postumo, parente vivo. Et dico ipso Iure non conualescere , sed cum valuerit ab initio, facile eam tuebitur praetor medio tempore defuncto postumo, sicut Sc testamentum tuetur quod ruperat agnatio postumi si is vivo patre moriatur,l.postumus .de iniust .rupi. Vltimo quaeritur, si a principe rescriptum impetratum sit nomine filii naturalis,& filius spurius sit non naturalis, an ex eo
possit Iura sui &lςgitimi filii sibi vindicare. Crediderim hodie posse, quod naturalis appellatione abutamur, eam qu porrigamus etiam ad eos qui ex stupro nascuntur. Consuetudo cum omnium rerum, tum maxime verborum domina est, &vt in causa testamentorum, ita & in causa actionum quarumcunque ad vcrborum proprietatem non descendimus,cum eis abusive populus utitur aut abusive usum csse apparet eum qui verba concepit,l.non aliter.f. vlt.de legat. . l. cum de Ianionis. F. optimum. de instr. vel instr. lcg.
D substitutionib-.ΡAter filium testamento heredem instituit, eique si sine liberis vita fungeretur, per fidei commissum substituit postvinum marem qui ex uxore nasceretur, & postumo aeque si sine liberis moreretur substituit Barbaram filiam suam. Non nato postumo, ac postea mortuo filio sine liberis, Quaeritur, an hereditas pertineat ad filiam Iure sus stitutionis fideicommissariae. Et mouet quod nato postumo quidam volunt interruptum esse ordinem substitutionis,quibus non id co Concedendu est filiam a substitutione remoueri. na si dilecta sub-
923쪽
so8 DIFFERENTIARUM stitutione substitutus substituto intelligitur substitutus instituto l. cohaeredi. in princ. de Vulga. subit.& fidei commissaria substitutione multo magis, in qua testatoris voluntas sola potissimum spectatur non rigor Iuris. l. here dcs. g. cum ita. ad Trebell. Quae voluntas Vtique haec fuit non tantum, sicut cxpressit testator, ut nato postumo ac postea mortuo sine li. beris, sed etiam ut postumo non nato in hereditatem filia veniret: eadem ratione quod si in directa substitutione si exatensio secundi casus ad primum, id est , pupillaris ad vulgarem, i .iam hoc Iurc. de vulg. substit. ita ut quemadmodum in causa Curiana tractatum fuit, de qua M. Tullius & Fab. Quintilianus) substitutus postumo qui nasceretur , postumo non nato,ex substitutione venire M succedere possit,& multo magis eadem extensio recipienda est in fidei commissarii, substitutionibus. In proposito igitur non est quod dubitemus postumo non nato siue vivo siue mortuo filio qui heres institutus est, certum esse coeperit postumum non nasciturum, ad substitutionem admittere filiam, & secundum substitutionis gradum habere pro primo,deficiente primo, sicut perempto primo gradu institutionis dicitur testamentum capere exordium a secundo. l.3.S. vlt .de liber. & postum.
LVcius Titius seudi quod commune habuit eum alio,par
tem Ludovico filio suo maiori natu in testamento praetc-gauit, simul & alia bona quaedam, ea lege ne quid horum alienaret extra familiam, sed totum liberis gradu proximioribus, Ae his deficientibus, fratribus aetate maioribus conseruaret. Itemque ea lege Vt ne quid amplius ex paternis vel maternis bonis speraret, & ut fratribus in annos singulos certam summam daret. Post codicillis idem testator eidem Ludo uico permisit quae aceeperit praelegati Iure, vendere fratribus solis. defuncto testatore Ludovicus agnouit legatum, Mnon multo post ab Impp. Ferdinando& Maximiliano inuestitus est deseudo supra dicto, ita ut deinceps id Alodii con-
924쪽
ditione & iure teneret ac posset alienare extra familiam. Ad haec notandum est,seudum huiusmodi initio manasse ex concessione Ludovici Imp. nec ab eo tempore maiores L. Titii unquam de eo seu do inuestitos fuisse neque id recognouisse ab Imperatoribus, sed quasi proprium & liberum optimo iure semper possedisse per annos fere C C. Hinc quaestiones oriuntur multae. Ac primum quaeritur, an obligatio seu di tempore sublata sit. Et dicerem sublatam esse ex Constitutione Friderici, qui videtur idem ius dedisse Neapolitanis, quod ceteri qui in orbe suo erant sequebantur,relata in Constitutione Neapol 3. titu. 38. Quae dum ait domino ius suum persequenti Audi nomine nihil obstare praescriptionem 3 o. annorum, satis indicat obstare go. quia ubi illa cessat, haec non cessat, i. omnes. Cod.de praescription. 3O. ann. Et multo magis obstare C. aut CC. annorum praescriptionem .nam quod dicitur in l. s. C.de apochis pub. 8e Nou.io.nullam temporis prolixitate publico nocere, hoc dicituditantum de locis publicis veluti foro,circo, eampo publico,a de sacra, quae mores ciuitatu usibus priuatis exemerunt. Alias enim ius publicum o .annorum prςscriptione tollitur,dict. l. Omnes.Item quod dicitur in l. competit. Cod. eo. est tantum de tributis aliisque pensitationibus publicis, quibus praedia nullo temporis spatio redduntur immunia, non de alio iure publico,principali siue fiscali: non de iure seudi. Semper excipio , nisi alius mos aliaue lex regionis aut municipii fuerit. Item quaeritur,an L.Τitius potuerit bonis quae olim maiores ab Imperatore Ludovico in seudum acceperant, conditio nes eas in praelegando quas apposuit apponere. Et consequens est potuisse quasi bonis propriis, quandoquidem prolixitate temporis ius in proprium ea bona traiierunt, & v nunquisque propriae rei legem dicit quam vult. l. cum dos. l. obres. 3. I. de pact. dotat. Sed etsi iuI seu di imperatori deperiis. se negaueris C. aut CC. annorum silentio, tamen verum est non male vasallum testamento cauisse de Rudo seruando primogenitis quatenus ea re non fit deterior conditio seudi, nec interest quicquam domini eam legem seudo non imponi, si modo primogeniti idonei seu do obtinendo fue-zinr,quod semper intelligitur.l.ut gradatim. 3. I. de muner. V.
925쪽
hono.&plerunque id est commune vasallorum votum, veseuda primogenitis obueniant, erga quos pietas maior, quod
nos hi donent primum vel posteros nostros nomine patrum, ut Iphigenia dixit patri apud Euripidem, ram in liri inri-eκι--ή-. Id est, prima te patrem vocavi,& tu me filiam.
Et de ea Lucretius. Nec miserae prodesse in tali tempore quibat, quod patrio princeps donarat nomine regem. Et merito IEschines reprehendit Demosthenem quod filium, ποῦ is, id est, quae eum prima patrem appellasset, non eluxi stet in Oratione contra Gepiphonem. Porro cum hoc senserit Imp. qui seu dum primus concessit, ut ad liberos eius cui concessit, seudum transiret, non vide tui ei ademisse electionem primogeniti. Inio ut qui vetat heredem alienare extra familiam, heredi non aufert ele- . ctionem, l. unum ex familia. F. sed si fundum. de legat. a. l. filius mil. s. cum pater. de leg. I. l. pater filium. ad i. Falcid.
vi item quae vetus lex vetat lucra nuptialia mulierem alienare exteris, mulieri non aufert electionem cui liberorum ea
relinquat, l. 3. l. generaliter. q. diuidendi. Cod. de sec.nupt. Ita princeps qui cui seu dum conceditFamiliaeque eius, non videtur ei abstulisse facultatem cligendi cui potius ex familia sua a se nudum obueniret. Rursus quaeritur,an inuestiturae factet in personam suam potestate fretus Ludovicus ea bona alienare possit extra familiam.Et respondeo non posse, ne faciat contra voluntatem, ne contra prouidentiam defuncti qui ea bona in familia seruari voluit. non potuisset quidem is legem dicere, ne alienarentur simpliciter. Sed cum adiecerit,ne alienarentur extra familiam ea lex utique s eruanda est
quasi fidei commisso familiae relicto, l. filiusfami l. 3 diuid .delegat. I. nec infirmari potest ullo rescripto Ullauc inuestituta Imperatoris, i. si testamentum. Cod. de testament. sicut nec contractus cuiusquam Vis infirmari rescripto potest,t. s.Cod. de retio .don. l. 9. Cod. de don .ante nupt. I 3.Cod. de rescind.
vendit.Imo indignus videtur iudicio defuncti qui id egit, ut euerteret fideicommissum ut no pareret iudicio defuncti, id est, quem non dispuduit ab Imperatore inuestituram petore, cuius remedio eluderet iudicium defuncti l. s patroni. s. sed nec illud. D. ad Trebuli.& hoc sit contenderis, facile viceris,
926쪽
& facilius si omnino intenderis implendam esse voluntatem defuncti, implendas conditiones adscriptas fideicommisso. Alioquin filiis fidei commissi persecutioncm esse. Ea tantum in parte nolo seruari voluntatem defuncti,qua de bonis maternis cauit ut eis se abstineret Ludovicus, quia alien ς rei vel alienae successioni non potuit legem dicere, i. cum pater. g. mando. B.de leg. 2.l .vit.de suis & legit.her. Ex his satis dirimuntur quaecunque circa speciem propositam in consultationem quaestiones deductae sunt.
ANdreas testamento Claudium fratrem suum heredem
instituit, & substituit Petrum alterum fratrem suum Meidem Petro quaedam legata reliquit,quae & codicillis ad testamentum factis ampliauit. post aliud testamentum fecie holographum, id est, totum scriptum, subscriptum signatumque manu sigilloque suo, quo eundem Claudium heredem instituit: Petro autem minus legauit quam priore testamento de codicillis, &quod se omni iure in eo cauit valere velle, nec tamen ullos testes adhibuit in eo, etiamsi extrema parte testamenti scripsisset se adhibiturum. Petrus desiderat sibi praestari legata ex priori testamento. Claudius constituit ea tantum deberi quae relicta sunt ex posteriore. Quaeritur, ex quo testamento legata peti possunt. Dicebam posterius testamentum cum imperfectum sit, sine dubio nullum esse . non rumpit igitur prius. S. ex eo. Instit. quibus modis testam . ins & licet verum sit posteriore testamento non
iure facto rumpi prius ilire perfectum, si in posteriore snt instituti qui ab intestato venire possunt. l. 2. D. de iniust. rupti& irr.testament. hoc tamen non aliter procedit quam si posteriori interuenerint quinque testes. l. hac consultissima. g. si quis autem. C. de testament. Nam siue posterius pro Codicillo , si uc pro donatione causa mortis acceperis, in utraqu dispositione exiguntur quinque testes, i .vltim. C. de codicit. l. vltim.Cod.de dona. cau.mori. Ac praeterea posteriore via S,
927쪽
'IL DIFFERENTIAR VM tantum ex his institutus est qui as intestato venire poterant
non etiam alteri adeo ut constitutui necesse sit posteriore testamento prius non esse lublatum, maxime cum appareat testatorem ad posterius testes adhibere voluisse, i. si quis eum. D. qui testamen. fac. po is qui don nuda voluntate saltem tres exigerentur,l. sancimus. Cod.de testa. Ex his efficitur Claudium rem si velit deducere ad causam intestati ,effecturum vePetrus ex aequo heres sit ab intestato, aut si hereditatem vindicet ex priore testamento .quam utique non potest vindicare ex posteriore,& legatis obligari priori testamento relictis, quae si soluere detrectet, ex Nouel l. dc hered. Si falc. quasi indigno hereditas auferenda est 5c transferenda in fratrem quiei substitutus est. Et quod dicitur in No uel l. Valentiniani in holographo testamento testes non esse necessarios,l. a. de testam. hoc ita verum est,nili testator testium praesentiam elegerit quam utique elegisse eum ex eo apparet quod signa testium quos post nominaret se adhibiturum scripserit. Et ita cum ea Nouella cauisset etiam sine testibus valere testamentum holographum, recte subiicit. Cum taeten testium praesentiam elegit testator, legitimum numerum testium oportebit adhiberi. Etiam id contra Claudium omnino facit, quod non careat dolo qui propter compendium ex primo testamento institutionem valere velit, & legata ex secunia non ex primo praestare,arg. l. Iulianus. D. si quis Om.caus. testam. Et pro Petro quod est in t .si iure. de legat. 3. ex posteriore testamento imperfecto fidei commissa vel legata ut promiscue loquimur hodie non deberi, quod ita demum videtur testator a priore testamento recedere voluisse, si posterius valiturum esset. Et infirmari legata nuda voluntate, l3. g. vltim. de adim .le g. l. ilitis. F.pen .de milit.testam. Sed ne nudam quidem voluntatem esse cui testes non sint adhibiti, quos adhibere defunctus voluit.
CVm quaereretur an ignobilis fieret nobilis si adoptaretur a nobili,&alii adsererent nobile fieri, alii negaret,&plerique
928쪽
&plerique omnes hanc in rem abuterentur iuris allegationibus, dicebam honorem S: dignitatem separandam ese aeonditione & statu hominis ut L fusa. s. sed si cui. D. de con-
dic.& demonstr. 3.quibus. Inst.de cap. deminut. Conditione autem alios esse ciues,alios peregrinos. Adoptionem ex ciue peregrinum, aut eX peregrino ciuem non facere. Ιmo nec ciuitatem mutare sed adiicere, adeo ut adoptatus tam in patria sua quam in patria adoptatoris munera ciuilia& honores obire cogatur. L7. Cod. de adoptio. l. I. l. ordine. g. vltim. D. ad munici p. l. ciues. Cod. de in col. Rursus conditione alios esse libertinos,alios ingenuos. Adoptionem ex ingenuo libertinum, vel ex libeatino ingenuum non facere .l. vlti .destat. ho m. l. vlt. de adop. Sane ingenuum a libertino adoptatunusquam inueni. Libertinus quandoque adoptatur a patrono ipso vela patre naturali causa probata, d. l.vit. de adopt. l. a. C.eodem &iura quidem ingenuitatis, nanciscitur in fami. lia adoptatoris,ingenuus non fit, sciendu.de rit.nupt. Aliud esse habere honorem vel iura ingenuitatis, aliud ingenuum fieri. l. a. Cod. detur. aur. ann. Solus princeps libertinum ingenuum facit natalibus restituendo,quod & ipsum non potest facere inuito patrono,t .vltim. de natal. restu. sicut nec ciuitate eum Romana donare si Latinus sit, aut dedi titiorum numero, ut ex epistolis Plinii constat, quibus Harpocrati& propinquis Postumi Marini a Traiano ciuitatem Romanam petit. Porro conditione alii sunt serui, alii liberi. Et adoptio hodie ex seruo liberum facit. g. vltim. de adopta hoc fauor libertatis extorsit. nec enim hic fuit legitimus modus dandis libertatibus,sed vindicta,census, testamentum & alii solemnes quidam. Alii sunt praeterea sui iuris, alii alieni iuris &potestatis. Et sane adoptio eum qui sui iuris est, redigit in potestatem filium scilicet alienum vel etiam filium
ipsius adoptatoris emancipatum,LI2.de adop.vel naturalem.
I vltim. de adopt.Lvlt.de iis qui sunt sui vel a iur.quod tame
hodie non obtinet in naturali suscepto ex concubinatu, Llegem.C.de nat.lib.Nou. 4. & 89. Et ex una familia transfert in aliam,& ex uno nomine transfert in aliud , scilicet alterius familiae nomen ,l.qui liberis.LI. de bon. possisec.tab. Atq; ira adoptio gentem mutat,genus vero no mutat, l. I. g. OgnatiO
929쪽
nem .vnde cogn. Est enim genus a natura, S ius naturae immutabile. Secundum quod nobilem ex ignobile adoptio facit,si gentem spectas,cum & Ciceronem sociasse se Pisonum familiat ut se nobilitaret Trebellius Pollio scribat in i 9. Tyranno non si genus spcchas,nisi id agatur specialiter adoptione facta apud principem. argu . l. sed si hoc. f. patronum . de inius voc.quia liqc nobilitas ducitur ex genere, ut Galli dicunt,ia verge anoblit, vel ex beneficio principis & concessione seu-di,cui& posteri aliquot longa serie successerint incubuerintque, in quod certum est ex libris seu doru non succedere adoptiuos: I nuenta tantum M comparata in hoc adoptio est proprie ut filium faciat, non ut ciuem eX peregrino, non ut ciuitatem muter,non ut ingenuum vel liberum faciat, quaquam hodie admittamus per adoptionem liberum seri,non ut nobilem. Et contra tamen ex nobili ignobilem per adoptionem seri, ex patricio plebeium sua quemque sponte constat ex Orat.Ciceronis pro domo sua,mutare genus sua sponte,cum ex libero se sua sponte seruum facere possit. Ex matrimonio patricii generis mulier quoque ultro si velit in plebem transit ut de Virginia Liuius scribit lib. Io. nisi a principe do .
nata sit ornamentis coniugii nobilioris. quod veteres Impp. amnibus suis detulissex his maxime quae nobilitatos maritos non habuerant ne in nobilitatae manerent, Lampridius scribit in Heliogabalo. Plebeia autem genere maliti nobilitatur ex constitutione, l .mulieres. Cod. de dignitat. quae citra constitutionem illam non genere nobilitaretur, sed dignitate tantum augeretur, dignitatem enim separo a generis Msanguinis conditione, de aliter quam de ea supra constitueriin, dico dignitatem per adoptionem acquiri vcI augeri, sed non etiam minui,l. in omni .Lper adopsionem de adop.L7.de senator. vis plebeius adoptatus sit a senatore vel decurione,
eadem dignitate, praerogatiua & priuilegiis iisdem fruitutquibus filius naturalis senatoris,quadiu in familia patris adoptiui manet. Atque ita particeps fit honoris paterni,cumque honorem propagat in liberos suos.l.liberos, de senator. l. ex adoptiuo. de adopt. Quod si senator vel senatoris filius adoptetur a plebeio, non amittit dignitatem senatoris, vel senatoris fili id. l.per adoptioncm. tiam by Coos e
930쪽
LVcius Titius creditor cui debebantur salis modii tot ex
causa emptionis, pccuniam sibi solui cauit pro sale intra diem certum, & si non solueretur intra eum diem salis sibi petitionem integram fore praestito Veditori eo quo tum pluris sal foret quam venditionis tempore. venditor intra eum diem absente creditore & creditore creditoris,cui scilicci L. Titius illud nomen cesserat,ad domum cessionarii facti procuratoris in rem suam,offert pecuniam testibus praesentibus, '& deponit apud Tabellionem, nec ulla tamen oblationis de depositionis habet acta quae proferat. post diem Cegionarius interpellat debitorem absentem ad domum,deinde absentecessionario, nec ullo domi procuratore relicto debitor rursus offert eandem pecuniam per filium Tabellionis iam mortui apud quem pecuniam deposuerat. Et denuo reuersus cessionarius interpellato debitore per litteras petiit sibi sortem solui,&id quod interest,debitor se soluturum promittit. Sed litigat de aestimatione eius quod interest. & ad extremum a L. Titio pecunia dcbita cessionario eidemque creditori suo soluta, iis a cessionario omnis transsata est ad L. Titium. Quaeritur an debitor moram fecisse videatur. Et puto oblationem & depositionem debitoris non rite factam videri,ium quod debuerit offerri pecunia absente creditore, non
tabellione,sed iudice adito, ibique deponi ubi iudex deponi
iussisset,l. si credi trici. l.acceptam. C.de usur.tum etiam quod importuno tempore obtulerit,& quasi captato tepore absentiae creditoris vel cessionarii, qui nullum domi procuratorem reliquerat. Exigitur enim in oblatione temporis opportunitas,l. si soluturus. de solui. Ac praeterea ide debitor postea co- uentus ut solueret,conuentioni non paruit, ut debuit, i. debitor.D.de usur.& veto rescribendo se soluturum sortem & id
ruod interest, satis fatetur se fecisse moram oblationis ac epositionis defensionem omittens, quae si rite facta esset, eum proculdubio liberaret praestatione eius quod interest