장음표시 사용
911쪽
buerit de eo transigere. Rursus quod tentatur, donationem mutuam non valere propIer defectum insinuationis,non ad mitto. Nam effectuis iue eam donationem causa mortis ex eo apparet quod fiat ei qui superuixerit.*.I.Instit.de donatio nibus. nec me mouet quod in instrumento appelletur inter vivos, scientem quod de testatoribus ait l. non aliter. . vlt.deleg.3. idem euenire contrahentibus & tabellionibus,ut pleru. que abusive loquantur, nec propriis nominibus atque vocabulis semper utantur,& euentum effectumque rei quς agitur spectari tutius esse arbitror. Ad haec quod fides abrogatur instrumento quo duo millia uxori adssnata & adscripta continentur,ob signa testium quae omissa sunt contra constitutio- .nem Regis eo satis excusari factum opinor, quod res fit gesta pestis tempore,quo a contrectatione calami 5c chartς contagionis malum iure meritoque testes horrent, aut etiam ipse tabellio veretur ne id mali testibus importer, si roget signa a singulis. Quae ratio contagionis etiam efficit, v t necesse no sit testes uno eodcmque tempore adhiberi, etiam si id alias negotium quod geritur exigat: ut si testamentum fiat,& hoc ta- tum reperio non efficere contagionis metum, ne adsit legitimus testium numerus..Denique hoc solum no remittere: cetera igitur solemnia remittere.I.casus.C.de rest. Et, ut i dem concluda, non esse aio causam cur frater maior viginti quinque ann.iuris utriusque Doctor,& qui transactionem confirmauit,pactis postea pensionibus aliquot acceptissam rescindi postulet,aut si de rescissione nihil doleat maritus in eius essetarbitrio ut solutis his quae sibi deberi intendit ex bonis defunctae quςque ipsi fratri transactionis nomine dedit,hered,
ratem fratri restituat,atque ita utriusque consensu eransactio . rescindatur.l.si diuersa . de transaction. Nec enim si ratam manere velit transactionem, recte desiderat data vel debita reddi sibi. l. cum proponas. C.eod. l.pcnuit. D. d.
QVi se a milite heredem nuncupatum esse ait, producit testes sex eora tabellione, M septimum cora iudice. Di
912쪽
xi nullam esse productionem testium sex , nam fieri apud iudicem debet. non apud tabellionem l . nullum. Cod. de testament. M iudici probandum, l. quingenta. D. de probationibus. l. 3. C. de condiction.ob turpem caussi non tabellioni.
Sola testatio priuata fidem non facit. l. 3. Cod. de testib. l. s. Cod.de probationib.& priuata est, quae fit sine iudice. Quod
autem quaeritur, an non aliter Valeat testamentum iure militari, quam si fiat in procinctu. Respondeo, etiam si non fiat in procinctu testamentum valere iure militari, modo fiat in expeditione,in castris,in stativis. Alioquin nihil distaret paganus a milite. Nam Sc a pagano in procinctu , in acie , in hostico quoquo modo factum testamentum valet, i. vltim. D. de testamene. milit. ratione pari, quod tunc temporis sit prope apud quemlibet intermortua memoria legum Ze ceterarum disciplinarum. Xenophon, i Ergo qui in expeditione testatur miles, in castris, in fossato , ut loquuntur, imo qui in hybernis, ut meum iudicium est, in stativis, in praesidiis iure militari testamentum facere potest : ac proinde non est necesse ut adhibeat legitimum numerum testium, ut est in principio tituli de militari tς stamento, in Institui. ubi & unum testem sufficere Theophilus noster scripsit. Et quidem nullum testem necessarib requiro, ac satis esse opinor si aliis probationis legitimis constare possit de voluntate militis. Nam l. Lucius. D. de militari testamento. non testes exigit, sed legitimas probationes, quarum plura sunt
genera: nec ex F. I. Institui. de testament. milit. puto recte
quosdam sedes interpretari stativa, & malim, aedes, ut nominatim in t .vltim. Cod. de restitutio. militum, Basilica pro in sedibus habent i δ α σε κοή, aut certe idem est, In sedibus, &In aedibus. vi l. 2. Cod. Theodosita de dom. de pro t. l.vltim. C. de postlim.& redempt. ab host. 5 quod sedes sedeta. Τheophilus interpretatur, siue sedeta exponas fossata,vt Suidas, id est, castra siue stativa, ut LI8.C.de episc.
audiend. falsum est, non posse militem in stativis vel castris iure militari testari.
913쪽
Ioannes heredem sibi instituit Franciscum filium Ludovi
ci fratris,& liberos eius masculos. Et si Franciscus vel liberi eius masculi, vel deinceps in infinitum liberi liberorum eius masculi in pupillari aetate, aut quandocunque morerentur sine liberis masculis, eis substituit extraneos quo Ham nominis & familiae alterius,& ab eis quaedam legauit .Franc scus heres extitit patri & patruo ,& mortuus est relictis duobus liberis masculis Ioanne 5 Guillelmo, qui & patri suo Francisco heredes cxtiterunt. Post hic Ioannes vita decessierelictis quatuor liberis masculis, Francisco, Felice, Alexandro, Guillelmo, qui deinde mortui sunt omnes sine liberis, excepto Francisco, qui reliquit liberos mares Alexandrum, Iacobum M alios,& testamento herede reliquit uxorem, cui deinde supradicti libetis.ccesserunt, Alexander&Guillelmus testati esse non proponuntur. Fclix testamento uxorem
sitam heredem scripsit quo iure possidet hodie portione bonorum Felicis. Guillelmus autem frater Ioannis mortuus est,
instituto filio suo Acacio,eique substituta filia sorore Acacii: post Acacius mortuus est instituto herede filio sororis sibi substitutae, qui eo jure gerit se pro herede hodie in portione
bonorum quae fuit Guillelmi, aut eo infante, mater. Quaeri tur, An aduersus uxorem Felicis, & aduersus filium sororis Acacii, matreinve eius liberis Francisci posterioris, iure sub stitutionis compe*at petitio hereditatis. Dicebam, Ioannem a quo coepit sermo manatque quaestio omnis videri substitutioni imposuisse ordinem scripturς .ut inspeCiel.cum pater. s. pcn. de lega.2. Et Francisco filio fratris substituisse liberoscius masculos, non etiam eos in eandem hereditatem coniunxisse. Nam dixit quidem hoc modo: Heredem instituo Franciscum & liberos eius masculos, quod videtur esse perinde ac si dixisset, cum liberis eius masculis, quo casu coniuncti re &verbis inter se pater & liberi sunt. l. si quis Attio l. sequenti. De usustu. adcrescen. l. vlt. C. de impub. & aliiv
914쪽
ctione accipiamus, ut 'pe fit in legibus testamentisque,quod
sequentia verba quibus disiunctio exprimitur, euidenter demonstrant, Et si Franciscus, vel liberi eius masculi. Ex qua clausula etiam apparet testatorem voluisse plutes gradus substitutionis facere. Disiungere igitur non coniunge te, Sceadem clausula repetitur in legato feminis relicto a sub si itutis extraneis, videlicet, si Franciscus vel liberi eius masculi, vel liberi liberorum decederent sine liberis masculis. Et ne dixeris quod Francisco nondum liberi ulli essent, substitutionem esse pro non scripta, nam S nondum concepti instituuntur recte, i. placet. deliber. & posthu. Et mortui tantum institutio est pro non scripta .pen. De his quae pro non scriptis hab. non etiam nascituri eius qui desiit e sic in reruti, natura, non eius qui possit venire id rerum naturam. Denique se statuebam ex eo testamento Francisco substitutos esse eius liberos, Ioannem ac Guillelmum. Ac rursus Ioanni ac Guillelmo eorum liberos,Ioanni puta Franciscum,Felicem,
Alexandrum, Guillelmum, &Guillelmo fratri Ioannis Acacium,ac postrem δ liberis his Ioannis Guillelmique substitutos esse liberos eorum masculos. Nam inter liberos masculos in infinitum substitutio facta videtur. l. heredes. F. vlt. ad Trebellian. Et extranei substituti tantum esse ultimo morte . tisine liberis masculis. l. pen. C. de impub.& aliis sui st. Et licet sit facta substitutio in infinitum, nihil accidit in hac specie contra modum lege constitutum. Novell. de restitui. fidei. & Constitutione regia, nec enim dum substitutio excessisit quartum gradum, sed consistit tertio. Nec rursus post pubertatem quasi a pagano factam substitutionem verbis directis negandum est eam valere iure fideicommissi ex l. verbis. de vulgar. substit. 3c argumento militis a quo solo facta substitutio puberi verbis directis valet iure fidei commissi. l.
Centurio. e Od. l. precibus. Cod. eod. Nam usus est verbis
Communibus, quae aptari tam ad directam quam ad precaria substitutionem possunt. Vt enim substituo est verbum commune, ita instituo vel heredem facio. l. ex facto. in princi p. ad Trebell. Et rursus verbum Substituo est commune, sue exprimatur siue intelligatur. Quid enim refert Imb Mex directa scriptura Vlpia. lib. reg. scribit plerisque hanc
915쪽
sco DIFFERENTIARUM i sse improbatam, heredem instituto titu. M.quasi ambigua
scilicet &ancipiti. Hoc quoque testatorem voluisse ut subst, tuti omni genere substituti essent,perspicue demostrat clausula codicillaris adscripta testamento .quae etiam verba dire- cta substitutionum , ut pro precariis accipiantur semper efficit i. coheredi. , .cum filiae .de Vulgar. substit. Itemqtie quod omnibus liberis masculis interdicit detractione quartae Trebellianicae, cui tantum locus est in fidei commissaria substitutione. Et quod etiam nominatim id fideicommissum appellat illo loco testamenti Si non valet ut ordinauit, rogauit sibi venientes ab intestato ut fidei commissum hanc suam voluntatem impleant. Ergo iure substitutionis praecari et Franciscus filius Ioannis vocabitur in locum fratrum Felicis, Alexandri, Guillelmi,& in patruelis Acacii, qui mortui proponuntur esse sine liberis masculis, vel Francisco praemortuo eodem iure sane vocabuntur liberi Francisci, Alexander, Iacobus& si qui sint alii, in portionem bonorum quae contigit patruo vel patruis, M in eam quae contigit propiori sobrino Acacio, bonorum,inquam, quae obuenerunt a Ioanne illo primo substitutionum auctore, nulla deducta quarta Trebelliana vel legitima, quoniam omnem deductionem prohibuit testamcnto ut potuit, & legitima nulla debetur cognatis venientibus a latere. Ideoque retinebunt tantum heredes testamentarii
Felicis & Acacii si quid adtestatores suos peruenerit ex bonis Ludovici quondam patris Francisci a Ioanne illo primo heredes instituti. namque ea bona fidei commisso siue substitutioni non fuisse subiecta notissimum est, quia de pecunia
non sua Ioannes testari non potuit,l. cum pater. mando. d
leg. 2.I tem retinebunt si quid Franciscus primus vel alii superiores aliunde acquisierint quam ex bonis Ioan is primi quod ad Felicem & Acacium peruenerit, vel si quid Felix & Ac eius ipsi aliunde sibi acquisierint. Ad haec etiam adnotari u lo nihil detracturam uxorem Felicis vel filium sororis,aut sororem Acacii nomine legatorum feminis relictorum, quandoquidem a substitutis extraneis non aliberis feminis proponuntur ea esse relicta.
916쪽
M Atertera donauit inter vivos Iacobo & Ludovico sororis filiis, & eorum liberis masculis bona quaedam, eosque inuicem substituit si quis eorum decederet sine liberis masculis, Sc omnibus quandoque defunctis sine liberis masculis substituit instrumento donationis illum illosue, quem quosve post testamento substitueret: deinde facto testamento eosdem sororis filios heredes scripsit, & secundum id quod donatione erat expressum,si hi horumque liberi masculi sine liberis masculis morerentur,vi in ea bona venirent, quos testamento substitueret: existente praedicto casu, videlicet Iacobo Ac Ludovico sororis filiis morientibus sine liberis masculis, s haec sunt fere verba testa1nenti in ea bona substituit Iacobum filium Mariae filiae fratris sui,& alios eiu Ldem Mariae liberos masculos, & his deficienti s alios plerosque gradus substitutionis fecit quibus semper masculos inuitauit. Ex Iacobo illo filio Mariae natus est Ioannes, ex Ioanne Richardus. post mortem testatricis euenit, ut prior decederet Ludovicus sine liberis masculis, tum frater eius Iacobus relicto filio Anselmo. Et hic rursus filius relictis filiis quatuor,Iacobo, Ludovico,Claudio,Vrbano,qui omnes defuncti sunt sine liberis masculis, atque etiam foemi s, excepto Ludovico qui Claudianam filiam reliquit, Vrbanus superuixit caeteris omnibus,quo tandem mortuoClaudiana ea de bona qui b. agitur, possidere coepit, quae Richardus Iure substitutionis ad se pertinere contendit, quod sit ex liberis masculis Mariae. Quaeritur an defecerit substitutio quod liberi Mariae altero gradu in hunc tantum casum substituti proponuntur, si Iacobus Sc Ludovicus sororis filii sine liberis decederent, qui casus non extitit, quandoquidem Iacobus filium suum heredem reliquit. Dicebam non defecisse sub -'stitutionem, vel substitutionis casum, qui ita evidenter expressus fuit tam in donatione quam in testamento,si Iacobusta Ludovicus, Sc eorum liberi masculi decederent sine libe-
917쪽
ρor DIFFERENTIARUM.ris masculis, qui & manifesto repetitur in testamento pethaec verba , Praedicto casu. Si praedictus casus ille est, idem est igitur substitutionis casus, licet testatrix subiecerit haec verisba videlicet si Iacobus & Ludovicus decederent sine liberis masculis. Nec enim restringunt substitutionis casum quem praedixi,quemque se praedixis e dixit ita satis demonstrans se ad eum referri velle, atque impleri ex eo quem inchoat tantum hoc modo , videlicet si Iacobus Se Ludovicus sine liberis decederent,non etiam absoluit, forte dum celeritati studet ut in l. si ita quis .de hered. institui. & dum satis mentem suam ante se prodidisse purat, vel dum eloquitur quidem omnem illum casum,sed minus scribitur, quod euenit saepe,
cta. de legat. 2J. si in testamento. de leg. I. l. verbum. C. de fideico m. Ac praeterea omnino velim hac in re non tam testamenti quam donationis scripturam spectari,quandoquidem qui ita instrumento donationis scribit,quos testamento substituero ii substituti sunto: in donatione ipsa eos substituisse
videtur,non in testamento. l. asse.de hered. institui. l. institutio .de condi c. institui. Denique sic statuo, in substitutione repetitum videri omnem casum paulo ante diligentius, de perquam euidenter expressum, quoniam dc aliae saepe ex leuiori coniectura voluntatis defunctorum vel contrahentium in Iure repetitiones tacitae recipiuntur, l. 4.3. vlt. de pactis. l. Titia. g. me verbor. obligat. l. in repetendis. de legat. 3. l. aut . l. quotiens. de condit. & demonstrat. l. Latinus. de legat. 2. Rursus quaeritur an defecerit substitutio liberorum Mariae,quod Iacobus filium reliquerit. 3c hic quoque Iacobi filius filios quatuor. Et respondeo,non tam defecisse substia tutionis casum,quam nondum extitisse. Quinimo post extitisse morientibus illis Iacobi nepotibus quatuor sine liberis masculis. pleraque videntur adempta,aut inutiliter data, quς
non data potius sunt,l. I. dd regul.Caton. Et ita pleraeque co ditiones defecisse, quae potius non extiterunt, ac quae defecerunt quidem 3c non extiterunt, sed quae non extiterunt non continuo de defecerunt. Alioquin non resumerentur, l. quidam . in princ. l. rogo .de fidei commissliberi.l. pater.3. vlt.
918쪽
de cond. x dem. Item quaeritur an liberorum nomen accipiatur in infinitum, ut quando substituit Iacobo 1 Ludovico & eorum liberis masculis in hunc casum si sine liberis masculis decederent, intelligatur substituisse non tantum filiis, sed etiam nepotibus filiorum sororis. Quod putem, nam Min conditione substitutionis siue exprimatur siue intelligatur si sine liberis decesserit, constat liberorum nomen accipilatissime. I. generaliter. 3. vlt. Cod. de institui.& substit. I. Iiberorum. 3. Diuus. D. de verb. sign. l. iubemus. s. pen. C.ad Trebel.l.r.C. de condita inser. nec ulla nos ab ea interpretatione coniectura dimouet.Et consequenter si quaeratur, deficientibus Iacobi & Ludovici liberis masculis, substituto Iacobo filio Mariae & aliis Mariae liberis masculis, an Richardus Mariae pronepos substitutus intelligatur: dicam substitum videri, & falso restringi liberorum nomen ad filios in substitutione fideicommissaria,quod ut aiunt, si odiosa substitutio.Nam si odiosa esset omissa non subintelligeretur, ut
fit in specie l. cum proponebatur.de legat. 2. Nec contra Verba ex interpretatione induceretur, ut is in specie. l. heredes. cum ita. ad Trebell. Nec de casu traheretur ad casum,ut fit in specie l. mulier.in princ. eod.titui. Omnis voluntas defuncti legitima,fauorabilis est . nam & latius accipitur l. testamentis. D. de regul. Iur. & adiuuatur interpretatione l. in substitutione. de vulgar.substit. no adiuuaretur si esset odi
sa. Exheredationem recte dixeris odiosam, l. cum quidam, de liber.& postum. Ergo non institutionem, & si non institutionem aut substitutionem directam & fideicommissum multo minus. id est, substitutionem precariam, quae ut ait Vlpianus, non cx rigore Iuris ciuilis prosciscitur, sed ex defuncti voluntate nuda consistit. Et praeter haec quia video id toto restamento per multos gradus substitutionum testatricem agere ut ad masculos perueniant bona, de quibus quaeritur,& inde praesumo eam praetulisse in eis bonis liberos masculos cuiuscunque gradus ex Mar; a filia fratris progenitos Claudianae,quae nunc ea pro herede aut pro posse repossidet. Et rursus quae praetulit Iacobum filium Mariae ipsi Mariae , quamuis esset Maria sanguine proximior, & quemcumque marem propinquum cuicumq; foeminae praetulisse cen-
919쪽
seo. Richardum igitur recte agere petitione hereditatis aduersus Cluidianam & bona vindicare substitutionis Iure.
Ius autem Claudianae in ea bona nullum esse. 'pendix Iuperioru consultatimis. Et si videamur satis omnia complexi quae vel ad confirmandam nostram vel refellendam contrariam sententiam spectant, tamen refellemus cam copiosius. Hoc primum statuunt contrariae sententiae auctores, substitutionem factam
Iacobo de Ludovico sub conditione si sine liberis decede rent, susceptis S superuenientibus liberis in vanum abire. Esset ita sane quasi defecta conditione substitutionis si Iacobo de Ludovico tantum facta substitutio fuisset. Sed facta etiam fuit eorum liberis masculis ut ex donatione &testamento apparere superius docuimus. Ergo facta utique est filio Iacobi Anselmo de Anselmi quoque filiis Iacobi nepotibus .nam liberorum nomen in his substitutionibus fidei commissariis si omissum latissime accipitur & nepotes comprehendit, i. generaliter. 1. vlt. C. de instit.&substit. ergo de expressum. Et consequenter si facta est Anselmi filiis, his morientibus sine liberis masculis, extitisse conditionem substitutionis magis dicendum est. Res est aperta. Sed&si esset dubia, procliuiores esse debemus ad admittendam substitutionem, ut cum eodem modo Titio facta est substitutio si sine liberis decesserit, de Titius filium suscepit, velum dubitatur uter prior decesserit Titius an filius, magis favemus substitutioni,l.ex facto. s. pen. ad TrebelLIn illo loco. Cum autem quis ante aut quis postea decesserit non apparet, extitisse condi tionem fideicommissi magis dicendum est.& l. c gi. l. r. eo. In ambiguo id accipitur potius quo sustinetur fidei commissum. Et utemur etiam in hanc rem non male eo quod dicitur in l. Titia. s. r. de leg. 2. non sic interpretandam scripturam de qua quaeritur, ut fidei commissum inutile fiat: maxime quia toto testamento id egisse testatorem apparet multis gradibus ut bona obuenirent maribus non foeminis, quem totum tenorem testamenti spectari conuenit, si quis velit perspicue videri, ut idem semper fuerit tenor voluntatis
920쪽
mares taminis anteponendi. Et non ex uno versu testamenti Ius dici oportere, sed ex antecedentibus &consequentibus perpetuoque tenore M perpetua continentia eius, scriptura omnibus ex partibus considerata, pertentata, perpensa. Et hoc si fecerit iudex plane ita iudicabit,ubi essent mares, .noluisse testatricem vocare taminas.Et male utuntur aduer.
sarii constio Oid radi 2I.quod si legeris attente, inuenies non pertinere ad hanc speciem, qua proponitur testator substituisse heredibus suis N eorum liberis, sed ad aliam speciem, qua scilicet proponitur tantum substituisse heredibus suis, si
decederent sine liberis, non etiam nepotibus aut pronepoci bus, quiet utique expirat si filiis nepotes superstites fuerint,nec postea mortuis nepotibus sire liberis substitutioni locus est epotest quoniam semel defecta conditio non resumitur.l. pater. F. v c. de condit. & demonstr. At in proposita specie non ex 'rat. Itaque eae duae species sunt omnino diuersae, nec quod in una procedit procedere etiam potest in alia. illud quoque iisdem in mentem venit ut ab heredibus testatricis potius bona debeant obuenire ad liberos eorum heredum siue mares siue taminas, quam ad cognatos ex transuerso,
quam quis captionem ferati De successione quaeritur testatricis de testatrici tam heredes instituti quam substituti sunt cognati a latere omnes. Quid mea si heredibus institutis hi sint partim descendentes, partim collaterales: Satis habeo quod sint omnes ei de cuius bonis quaeritur fiatrum vel sororum liberi. nihil etiam moueor codicillo quo utuntur. nam in eo Mariae liberi substituti proponuntur, e quorum numero est Richardus, qui nunc his de bonis causam de integro agi desiderat, iusti ssimas causas adserens longi silentii.
QVaerebatur,si quis non habens uxorem, ex muliere libera quam ipse vel alius loco ancillae in operis habebat, filium procreauit, eumque ex rescripto principis suum Sc legitimum secerit, ex testamento quoque suo heredem institue