Historiae Francorum ab anno Christi 900. ad ann. 1285. scriptores veteres 11; in quibus Glaber Helgaldus Sugerius Abbas M. Rigordus Guillermus Brito Guillermus de Nangis & anonymi alij. Extrema stirpis Carolinae et Capetiorum regum res gestas... expl

발행: 1596년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

vicecomite Toarch usq; ad testum Magdale treugas prolongavit. Statimq; rege in Franciam remeante de Partamentum Parisis conuocante in vigilia beatae Maria Magdalenae vicecomes Toarcu Parisios veniens, coram legato de regis Angliae nucus praesentibus homagi a regi secit. Circa vero purificatione beatae Mariae Ludovicus rex dc magnates regni Franciae plurimi de A rchiepiscopi de Episcopi de bar nes Parisiis adunati contra Albigenses hqreticos crucis signum per manum Romani Cardinalis assumpserunt. Tuomodo Ludovic-Rexcepit Ammonem,ctis reditu sis destinctin es'. Nuo Domini M. CC xxv I. Ludovicus rex Franciae de omnes crucesignati x Bituris conueniunt. de inde procedentes per Nivernam dc Lugdunum ciuit tes apud Auignionem urbem sortii limam de quasi inexpugnabile ab Ecclesia Romana per vir .annos excommunicationi subiectam propter haereticam prauitatem peruenerit. Cum igitur rex crederet pacificum per Auignionem transitum habiturum Propter quasaam p uia pactiones quascum illis de ciuitate habuerat, illi portas suas clauserunr,dc regem cum suis exterius excluserunt. Rex miratur,oc spiritu virtutis alliunipto villam obsidet obside tripertito in vigilia S. Barnabae Apostoli,quae fuit quarta feria Pemecostes machinae eriguntur,tra bucheta,petrariae,mangonelli parum proficiunt, quia b qui intus erant viriliter se defendunt. durat obsidio usq; ad festum Alsumptionis beatae Mariae. ibidem tamen mortalitate maxima λοpullulante de nostris eirca duo millia telorum imbribus de lapidum volatu Ac infirmitate propria moriuntur. Moritur ibidem Guido comes S. Pauli percussus lapide petraria; vir armis strenuus, catholicus, dehonestus. Moritur etiam ibi Episcopus Lemovicensis. & comes Campaniae redit ad propria sine regis licentia vel letati. Tunc Auignienses imis magnanimi constantiam attendente quod cum suis proceribus iuramento firmauerat se non reccisurum donec villa caperetur vel redderetur, ducentis datis obsidibus de melioribus suae ciuitatis iurant stare Ecclesiae se mandato. Ad mandatum igitur legati dc rcge imperante fossata implentur,trecentae domus turtales, quae in villa erant, dc omnes muri circumquaq; solo diruti coaequantur, villa absoluitur, delegatus inducit in ea multas bonas de laudabiles consti 'tutiones. Magister vero Nicolaus de Corbeia monachus Cluniaeensis in ipsius loci Epiti opum consecratur. Rex inde amoto exercitu pingreditur per prouinciam .dcredd untur ei pacisce ciuitates, sortericiae, dc castra omnia usq; ad leucas quatuor a Tholosa. Rex vero loco sui Himbertu de bello loco toti illi praeficies restioni redire

in Francia properauit. Die aut e Iouis ante festum omnium Sanctoru re em ad propria redeuntem infirmitas mortalis inuasit, Z die Dominica subsequenti, scilicet in octauis omnium Sanctorum dum esset apud Mont panciet in Auernia anno Domini M. ccxxvI. migrauit ad Christum. Vir utiq; catholicus de mitie ctitatis omnibus diebus vitae se non maculauit praeterquam cum unica uxore suasbi legitimo matrimonio copulata. Ibi dicunt completam fuisse prophetiam Melliniqua se dicitur: In ventris monte mori et ut leo pacificus. Quo in loco non est auditum ante ipsum regem aliquem decessisse. Corpus vero eius sui ad echlesiam beati Diony-

GESTA SANCTI LUDOVICI

FRANCORUM REGIS DE sCRIPTA PER

monachum sancti Dionyse in Francia.

Gestasncta memoria Ludo inci Regis Franciae, ID Ec Principum gesta recordatione dignissima,qui antiquis teporibus re-L s uerusine ab hum a memoria videt sexcidere,ec Maci vetustate ea co- cingeret

422쪽

FRANCORUM REGIS. or

tingeret abolere, labor& diligentia historiographorum studuit literarum traditionibus tradere ad exemplum. Cum cnim modernorum Rcgum ac Principum talia recitantur auribus,quid aliud agitur,nisi breuis quaedam & tacita exhortatio ut ipsi peractus consimiles efficiantur magnanimi, &ipsis motibus& vita se conforment.

Ideo ego frater Guillermus de Nangis Ecclesiae cincti Dionysi j in Francia indignus

monachus , praedictorum historiographorum vestigia sequi desiderans. quia tamen scholasticus non eram, imo pauper & modicus in scientia literarum, ad instar illius recolendae mulieris Ruth ad agros cucurri scripturarum, spicas inde recolligens merentium doctorum, quas nobis post tergum suum de industria reliquerul.

o Cogregato igitur quod collegi, placuit mihi unius libelli manipulum de gestis sanctae recordationis&bonae memoriae Ludovici regis Franciae gloriosi, cuius inclita vita extat in Ecelesia bonorum operum forma in exemplum mihi &posteris praeparata. Dominus enim Gilode Remis commonachus noster principia gestorum eius inchoans, quia morte praeuentiis est, terminare non potuit. Frater vero Gaus edus de Bello loco ordinis Praedicatorum ea quae ad mores pertinebat, vitam ipsius regis sanctissimam absque gestis proeliorum de negotiorum secularium prudenter ac religiosis scribere procurauit. Et quia depraedicto rege non ulli alia aliqua scripserunt, quae ad multorum notitiam non venere, ego omnium ac praedictorum quorum potui fragmenta in unum studui colligere ne perirent. Ad venustatem ta-2o men historiae plura per incidentiam apposui quae in diuersis mundi partibus suo tepore evenerunt. Praeterea lectorem huius operis expostulo, ut non moueat ipsum tam rudis hominis scribentis auctoritas, nec quis dicat, sed quae dicuntur,attendat. Vtile vero non iudicatur dubi H verborum lententiis laistoriae seriem tradere, se

plano S simplici loquendi genere, ut simplicibus 5 petitis intellectus capacitas sit

communis. Et quia tamen de tam bona arbore Ludovico rege ramus peroptimus

Philippus rex eiusdem filius egressus est, qui patri successit in regno, acta eius post

gesta patris laboraui cognitioni transmittere posteriorum. Praesertim cum ad vi lutem plerunque liberi patrum prouocentur cxemplo,parentumque probitas velut quaedam scintilla transfusa in cordibus filiorum licet in quibusdam sopita si t. &3o quasi praemortua, facile tamen multotiens in eorum memoria tonualescit. Et ob id antiquitus Romani patrum domi conseruabant imagines, ut anteces tum eis acta semper occurrerent, puderetque degenerem sequi lasciuiam ac turpi languere desidia, &lectendae virtutis quasi quandam necessitatem prae oculis retinerent. Quod opus vobis domine Rex Francorum Philippe illustrissime, viden dum pariter & legendum transmitto, ut cognoscentes tantorum principum aut Scpatris strenuos de commendabiles actus, eos in exemplum virtutis quasi speculum habeatis gaudeatisq; in Domino vos de tam bono dc laudabili sanguine originem protraxisse.

Nobilissimo atque strenuissimo rege Franciae Ludovico,stio illustrissimi Phia 4o lippi Augusti regis Francorum,qui Normanniam subiugauit, apud Mont panciet

in Auernia in reditu de terra A lbigensium defuncto. Ludovicus eius filius, qui no . dum aetatis suae annum duodecimum attigerat, regni Francorum fastigium est adaeptus,& infra mensem post patris obitum Remis prima Dominica aduentus permanum venerabilis patris domini lacobi Sucssionensis Episcopi, vacante sede Remensi, coronatus ecinunctus fuit. anno videlicet ab incarnatione Domini millesi nio ducentesimo vicesimo sexto. Qui summae ingenuitatis puer velut surculus ex dulcis ua abscissus arbore in primaevo flore radicem figens,coepit odoriseros gratissimae pueritiae flores emittere, de sub disciplina egregiae de venerabilis matris suae Blanchae,quae eum sub protectione curatoria prudenter & diligenter educabat, li-1o beralem animum ad sapientiam informare. Ab illicitis vero pectoris sui motus nobili reprimens continentia, spretis imbecillis aetatulae discursibus sapientum tractatibus corde vi traneo inhaerebat. Si quid vero probitatis vel prudentiς aure captabat, prout tempus dictabat sagaci memoriae protinus coni mittebat. Vnde ab initio regni sui sapientia a Deo sibi diuinitus inspirata, consiliarios & assessores tam clericos quam laicos electis limos tam fidelitate quam vita & sapientia habere voluit, de

423쪽

undecun qne poterat eligi faciebat. Audierat quidem de quodam Imperatore qui

fertur dixisse, nam fore malum im peratorem siue Regem habere malum quam consiliarios malos: quia de facili plures unum attrahunt, non plures unus. De congyrari nefacta contra Regem turivisum. EODEM anno quo coronatus fuit Ludovicus rex, Hugo mes Marchiae de Theobaldus comes Campaniae, nec non de Petrus comes Britanniae contra ipsum regem de dominum suum conspirantes, foedus ad inuicem inierunt. Vnde comes Britanniae ex consensu comitis Campaniae, qui absque licentia imo contra voluntate de praeceptum rcgis iam defuncti Ludovici de terra Albigensitu redierat, imcastellumq; quod S. lacobum de beueron nominant,quod una cum alio quod Velesinum dicitur sibi rex defunctus Ludovicus diu ante in custodia tradiderat,prout mcliu poterat firmabat,de victualibus muniebat. Sed cofoederationem&in regnusuum eorum machinationem pessimam nouus rex adhuc iuuenis peragi osccns, asseruit iurans in brachio sortitudinis se quod defenderet se de omnibus. habitoque cum suis consilio, contra illos incredibilis multitudinis ducens exercitum, inque ad Careriam de Curcctio quatocius properauit. Rex liquidem Romanu Ca

dinalem sedis Apostolicae tunc legatum in Francia, comitem i, Boloniς Philippum

auunculu suum, nec non Robertum comite Diocensem fratre comitis Britannixin suo habebat comitatu. Cum aute vidisset comes Campaniae exercitum regis mi- is rabilem , dominumque suum naturaliter pertimescens, a suo prauo Proposito resipiscens adhqrensi regi Franciet, a comitu Marchiae 5 Britanniς colorcio celeri erresiliuit. Quia staremJ rex ad amicitias pristinas hilari vultu recepit: Deinde duos pr dictos comites videlicet Marchiae de Britanni; fecit regali edicto ad su um partamentum conuocari. Sed qui iam aduersus eum de reginam matre eius confoederati fuerant, regis mandatu vili pendentes, de ad eius partamentum venire penitus contemnentes, mandauerunt ei quod apud Chinomu, si suae placeret voluntati aduentaret. bed hoc incassum. Nam ad diem prclixa nec personaliter accesserunt,nec per

ipsessuruienter mittere voluerunt .vnde secundo elati horianJ&a suis finibus persuasi quod ad regis domini sui partamentum accederent, mandauerunt ei quod I Turonis coram ipsb libenti animo comparerent. Sed mandatum de die in diem adimplere differentes, rex nobilis iratus vehementer, communicato cum suis ba- Tonibus consilio ne aliquid contra iura agere videretur, tertio iussit eos suo partamento interesse. Et tunc primo stultam tuam superbiam,&domini sui regis clem tiam perpendentes,mandauerunt ei humiliter dedeuote quod apud Vindocinum, si vellet,in suam praesentiam coparerent, &de omnibus sibi ipsi fore fecerant,em darent. Quod ut ore promiserunt,opere copleuerunt. Rex vero prout erat inna mansuetudini nolens malum pro malo reddere: ipsis poenam conspirationis &inobedientiae misericorditer relaxauit. Hic igitur rex in principio regni sui de hostibus suis absque humani sanguinis effusione per Dei gratiam mirabiliter triumpha- uit. Sed anno subsequenti iterum dissensio inter ipsum & barones Franciae orta

fuit,qu.ein rerum mutationibus oriri multotiens costaeuit. Inuidebant enim quod

regina Blancha mater regis, tutelam regni oc Maj videbatur habere. Vnde quadam die cum rex eis et apud caitra sub monte Laterici, sciens sere omnes barones Franciae in malum suum machinari, cum paucis militibus, quos secum duxerat, voluit noluisJ remeare,sed congregans undecunque exercitum, vallatus multitudine a maioru cum armis&bellico apparatu Parilios honorabiliter repedavit. Et vadispositione diuina, qua dies anni de tempora dilponuntur, sic aestum est, ut toto illo anno contra dominum suum regem barones Franciae. videntes quoniam manus Domini esset cum illo,nihil sacere attentarent. HI modo Ludovicus Rex venit in auxilium comitu Campania contra baron Tramiae, ut in odia Meundem obse ream.' NNo igitur I I. regni sui, qui fuit annus incarnati verbi M. ccxxv m. quida b

. ronea Fianciet dolentus o comes Capamet contra comitu Marcius & Britania

424쪽

voluntatem, ac foedus quod cum ipsis inierat, regi Ludovico adhaesisset, & eorum nefandissima consilia regi denudati et, infinitum exercitum collegerunt, & intrantes terram Comitis Campaniae in fortitudine graui castella, villas, vicos & municipia igne conflagrantes vallaverunt. Et ita terram illam debacchando destruentes usque ad Chanosiam, quaesita est inter Barrensem villam super Sequanam & v bem Trecensem perrexerunt & coeperunt eam obsidentes fortiter impugnare. Videns autem Comes Campaniae baronum tyrannidem increuisse, nuntios ad regem Ludovicum dominum suum tempestiue mittere procurauit, significans ei mala quae s bi barones Franciae inferebant,& rogans eum, ut dominii suum regem, ' λ quatenus seipsum & terram suam, quam in eius dedecus vastantes intrauerant delendere dignaretur. Vnde rex cogitans quod eadem fidelitate qua subditus add minum &dominus ad subditum teneretur, auxilium ei de iure non valuit den gare. Qua de causa ad barones transmisit nuntios, mandans eis per suas literas parentes,ne ultra aliquo modo Comitem Campaniae praesumerent intestare: sed quasi lemi apertis auribus 5e semi clausis oculis regias litcras videntes & audientcs, ab obsidione praedictae villae recedere noluerunt. Quod ut audiuit rex animo audaci,

sicut decuit, collecta multitudine militum armigerorum ac satellitum' armatorum iter arripiens,ccepit aduersus dictos barones in manu forti de brachio extento cum indignatione animi properare. Cuius aduentun agnoscentes, sed ipsum minime Lo expectantes,a sede quantocius recesserunt,quod rex ut veraciter comperit Parisios

remeauit.

Tuomodo num Comes Rritannia inseremis eontra dominum suum

regem Franciae Ludovicum.

F voLveto siquidem postea non longo dierum eiusdem anni curriculo,Petrus

Comes Britanniae fretus auxilio & consilio baronum Franciae ad tantam deuenit superbiam, quod contra dominum suum regem Ludovicum iterum insurgens, Hen cum regem A ngliae in auxilium suum cum maxima multitudine Anglico rum aduersus regem Franciae pugnaturus,inare fecit transincare. Et tunc iuxta viro res suas exercitum collisentes, terram Christianissimi regis Francorum Ludovici hostiliter intrauerunt: sed ad tantae praesumptionis execrandae vindictam rex aestuans Zelo iustitiae re feruore animatus, primo Comitem Britanniae, qui illius malitiae caput esse videbatur disponens debellare, bellicosorum militum Franciae phalanges robustissinias ad se tegali edicto ocius conuocauit. Quibus circumseptus de vallatus, aduersus praedristum Comitem ut eius repelleret tyrannidem, usque ad castrum quod Belesinum dicitur properauit. Illud autem castrum a rege Ludovico defuncto, ut dictum est,idem Comes acceperat in custodia, sed reddere non vole' bat, affirmans illud ad suam iurisdictionem pertinere. Rcx ilico castrum celeri obsidione cingens, erectis petrariis grossos lapides iacientibus, ipsum coepit sortiter clo expugnare. Vnde paucis diebus reuolutis, factu m est,ut ii qui intus ad defendendum castrum prius erant promptissimi, regis exercitus sortitudinem admirantes, videntesque quia diu eius non possent resistere potestati, dc quod nulla euadendi facultas eis ex aliqua parte poterat subuenire rogantes ea quae paci sunt, praedictum castrum in breui tempore necessitate coacti regiae excellentiae reddiderunt: iam enim castrum ictibus tori nentoru concussum in aliqua sui parte ruinam imminentem minabatur,de ideo obsessi paui antes dc formidolosi reddebantur. Et tunc rex Angliae cum pudore de ignominia versus Angliam cum suis Anglicis regem Franciae pertimescens, vclociter transfretavit. Sic igitur castrum contra spem plurimorum, eo quod inexpugnabile videbatur, tum propter situm naturalem, tum propter muroru de turrium sortitudinem, tum propter defendentiu probitatem,

paucis diebus rex Ludovicus sibi regia sortitudine subiugauit. Quicquid vero castri defensores in regiam maiestatem deliquerant, rex benignitate sua inclytaei se

dein misericorditer codonauit. Hoc etenim totum factum ruit tempore hyemali, quo adeo vehemens algor frigoris inocuerat, quod ex praecepto reginae Blanchae

matris domini regis, mulieris admodum callidae & ingenii perspicacis, quae ibi

425쪽

o 4 DE GESTIS PHILIPPI

erat, ignis in circuitu equorum fuit accensus non modicus, ne prae magnitudi de frigoris interirem. Haec enim fuit omni mulierum sui temporis prudentissima, veneruntque omnia bona regno Franciae pariter cum illa. Incidentia. Eodem tempore quo rex Franciae Belesima meastrum expugnauit;

Iohannes de vineis homo fidelissimus, & in armis strenuissimus colligens cxercitum in Normannia,& ducens a ta hye Parneli, eam insta paucos dies domino suo regi Franciae Ludovico potenter subiugauit. Circa idem tempus Honorius Papa moritur: & post mortem eius Huquelinus Episcopus Hostiensis eligitur ad Pap

tum, dc alternato nomine Gregorius nonus huius nominis appellatur. Eodem anno quo supra in festo sanctorum Vedasti de Amandi obiit venerabilis & beatae in Iomoriae Petrus de Antolio abbas Ecclesiae beati Dionysii Areopagitae,& in sesto -ctae Scholastic. e fuit electus Odo Clementis in abbatem eiusdem Ecclesiae, eode in die confirmatus adomino Romano Cardinali sedis Apostolicae legato. Item e dem die recepit regalia. in crastino fuit benedictus ab Episcopo Carnotenti.

N N o Domini M. C c. x x t x. regni Ludovici tertio, Petrus Comes Britan-Hiae,ut praesumptuosus de supelbus adiecit iterum, non tamen impune, terram serenissimi regis Francorum Ludovici domini sui infestare. Quod rex non valens radipacifice sustinere, magno exercitu congregato aduersus eum usque ad castrum,cui Adon vocabulum est ire taxius cum apparatu regio felli nauit. Quod obsidens ci cumquaque in breui tempore per fortitudinem suam expugnatiit. Quo capto, ad

aliud quod Castiacianus nominatur, duxit exercitum.Sed qui illud paullo ante defendere conabantur, videntes regis Franciae exercitum fortem, nimis timuerunt, unde claues castri afferentes, se ipsbscum castro regis beneuolentiae tradiderunt.

Quos statim recipiens, quicquid in se deliquerant eisdem, ut pius dc misericors

Condonauit: sed castru m muniens sua gente,longo postea tem pore custodiuit. Sic igitur Petro Comite Britanniae, necnon caeteris Franciae baronibus perdomitis, Ludovicas rex Francorum assignanimus regnum suum auxiliante Domino,qui in s terra pacem donat hominibus bonae voluntatis tranquilla pace per annos quatuorec eo amplius gubernavit. Eodem anno rex Arragonum cepit insulam,ubi beatus . Vincentius martyrizatus fuit, de inde expulsis Sarracenis, Christiano nomini dcdbcauit. His quoque temporibus sancta Elizabeth filia regis Hungariae coniunx Lan-deg Thoringiae Ducis, de beatus Antonius de ordine fiatrum Minorum claruersita uomodo Ludovicus rex funditiis Gesdsm montis regalis, ct cur reges Trancia portam in armis sitiis forem lilij.

A Domini M. e c. x x x. regni sui quarto Ludovicuς rex Franciae iuuenili

ardens casto amore,utpote cuius anima, sicut ceruus ad fontes aquarum, des

derabat ad Dominum,construxit sumptuosam de admirandi operis abbatiam in Episcopatu Belua censi prope Pelli montem, in loco qui Cui mont dicebatur, quae modo a regis nomine nominatur Mons regalis; in qua ab initio nouitatis suae abba. rem cum xx. monachis de ordine Cisterciensi adseruiendum Domino ibidem instituit, id Ecclesiam intrinsecus constructam ornamentis ecclesiasticis mirifice d corauit. Et vidi uinis laudibus monachi Dei cultores in eadem assidue comm rantes per inconuulsa tempora liberius deuotiusque vacarent, eidem loco plurima dc ingentia praedia,unde pollent sustentari misericorditer erogauit. Eode manno magna dissensio Parisiis inter clericos ec burgenses fuit orta: nam burgenses quos dam de clericis occiderunt, Ac ideo clerici Parisiis recedentes per diuersas mundi I prouincias dispersi sunt. Videns autem rex Franciae Ludovicus quod studium hic- rarum de philolophiae per quod thesaurus scientiae, qui cunctis aliis praee minet de praeualet acquiritur, recessisset Parisiis, quod primo venerat ab Athenis Romam, dea Roma cum militiae titulo in Galliam, grauiter coepit dolere; metuonique rex piissimus ne tantus id talis thel iurus a regno suo et garetur, eo quod diuinae salu

426쪽

tis sapientia & scientia,te ne ipsi aliquando a Domino diceretur: Quia repulisti sciaentiam, repellam te, supra dictos iam clericos mandans redire , redeuntes clenient illime recepit, te ab ipsis buretensibus quicquid antea clericis fore secerant, fecit ipsis celeriter emendari. Sic Si enim tam pretiosissimus thesaurus sapientiae salutaris,quod olim de Graecia sequendo Dionycum Areopagitam Parisiis ad pamtes Gallicanas deuenerat cum fide & malitiae titulo, de regno Franciae tolleretur, maneret utique liliatum signum regis Franciae, quod trini floris solio depictum est, in una parte sui mirabilitct deformatum: nam ex quo Deus de Dominus noster Iesus Christus voluit tribus praedictis gratiis, scilicet fide, lapientia, de militia, Zo sipecialius quam caetera regna, regnum Franciae sua gratia illustrare, coulueuerunt reges in suis armis de vexillis florem lilii depictum cum tribus foliis comportare; quasi dicerent toti mundo, fides, sapientia, dc militiae titulum abundantius quam regnis ceteris sunt regno nostro Dei prouisione de gratia seruientes. Duplex enim par flos lilii sapientiam de militiam significat, quae duo sequentes de Graecia in Galliam Dionysium Areopagitam cum fide,quam ibidem Dei gratia seminauit te tium storem lilii facientem custodiunt de defendi inimam fides gubernatur de re- g tur sapientia, ac demum militia de sensitur.Quamdiu enim praedicta tria suerint in regno Franciae sortiter & ordinate sibi inuicem cohaerentia, stabit regnum. Si autem de eodem separata fuerint, vel cliit auulsa, omne illud in seipsum diuisum

Eo decolabitur atque cadet.

Demaratione Ecclesusncti Dion j per consilium Ludovici regis, o dec-- p sone quam pro anu sone sancti iri ae

Λ NNO Domini M. cc. xxxi. regni Ludovici Franciae quinto, Odo Clem tis abbas sancti Dionysii in Francia cepit ex consilio regis Ludovici de reginae

matris eius dominae Blanchae, aliorumque virorum proborum de religiosorum Ecclesiam beati Dionysii renouare, quod antea sine consilio non audebat facere, quia sciebat eandem Ecclesiam dedicationis mysterium a Domino receptile. Se-ιo quenti anno sulcitis inus clauus Domini, unus de illis ex quibus corpus Domini. cum cruciassi xum dicitur extitisse, qui a tempore Caroli Calui regis Franciae di Imperatoris Romani, in eadem sancti Dionysii Ecclesia dono ipsus permanebar, cecidit de vale sito dum daretur gentibus ad osculandum; de se perditus fuit inter multitudinem osculantium,tertio Kalendas Martii; sed primo die Aprilis sequentis, multis prodentibus miraculis inuentus ad praedictain Ecclesiam cum gaudio& magna exultatione, in die sancto Parasceves cst allatus. Huius claui sanitissimi amissione dolor de compassio quae regi Ludovico & matri eius reginae, ac multis

accidit,non puto omittendum. Audientes vero rex Sc regina matereius tam pretiosillimuin thesaurum in regno suo fuisse perditum, vehementer doluerunt, dicen- otes quod sibi nihil penitus potuisset nuntiari, unde possent, aut deberent grauius mole stari. l l lustrissimus autem dc pius iuuenis rex Ludovicus tandem prae doloris magnitudine exclamasse dicitur, se maluisse optimam regni sui ciuitatem hiatu terrς funditus peritisse qui statim viros eloquontes di eruditissimos a latere suo mitti t,qui dolorem de fletum abbatis de conuentus sancti Dionysii,quos inconsolabiliter contristatos audierat, verbis bonis Ne consolatoriis levigarent. Ipse quoque in propita persona venire voluit,sed discreta suorum consideratio non permisit. Qui confestim clamati voce praeconis per plateas ciuitatis Parisiis iubet, ut si quis clauum Dominicum inuenerit cito reddat, dc securus de vita de fisco regio percipiet centum libras. Quid referam,quanta doloris ac moeroris anxietas audito tali nuntio, Pari senses alti ixerit f Omnis sexus, omnis aetas,omnis conditio, atq; scholarium ibidem studentium innumera multitudo in lachrymas resoluuntur; concurrunt ad Ecclesias, liuinae bonitatis suilragium, sub tam graui periculo flagitat tes. Et ita commune damnum, tanquam speciale & proprium unusquisq; deplorabarmec solum Parisiis, sed ubicunque per regni prouincias rumor iste,fama pr uolitace, veniebat, tam nobiles, quam ignobiles: tam cierum, quam popula dolor.

427쪽

ς DE GESTIS PHILIPPI

Philippus Comes Boloniae, filius Philippi regis, & sepultus luit in Echlesia san ti, Dionysii Areopagitae. 'Mmodo Ludovicus rex δssonsuit Margaratam iam comitis

Prouincia. braca.

n N N o Domini M. cc. xx mi. regni Ludovici regis Franciae: i r i. natis vero ri suae xix cupiens ide rex de fructu ventris sui proceissurum aliquem,qui post ipsum in regni ipsus solio resideret,non causi libidinis, sed prolis optandae orem

ducere comtauit. Et tunc misit Galterum Senonensem Archiepiscopum,& dominum Iohannem de Nigella militem suum, ad Comitem prouinciae, hominem in armis strenuum, simplicem, rectum,ac timentem Deum, mandans ei quatenus filiam suam Margaritam umenem, quam ipse rex volcbat ducere in uxorem, mittere non diutarret. Quibus auditis praefatus Comes laetatus est valde,& fide nuntiorum filiam suam quam a rudimentis infantiae secundum Euangelium erudierat,& Domin rim metuere docuerat tradidit gratulanter. Et sic accepta a paremtibus licentia, rer ii nuntii Margaritam puellam facie pulchram, sed fide pulchrio. x

rem, Dominum timentem, bonis moribus perornatam, omnium mulierum sui temporis dapsili orem, Ludovico regi excellentis limo adduxerunt.Quam rex paucis diebus reuolutis apud Senonensem urbem in uxorem ducens legitimam, ut

Francorum dominam & reginam a Galtero ciuitatis Senonensis Archiepiscopinungi & regali diademate secit solemniter coronari.' tauomodo Comes Campaniae exercitu congregato die is regem Ludovicum

expugnare. Rubrua.

N o sequente Iheobaldus Comes Campaniae colligens exercitum adue

sus dominum suum Ludovicum regem insurgere attentauit Quod rex agnin I scens reeni sui Ducibus de Comitibus conuocatis Parisis suum exercitum congregans contra praedictum Comitem, ad ipsus reprimendam supelbiam que adnemus Vicinarum cum his qui secum erant,coepit celeriter proficisci. Sed poliquam hoc Comes Campaniae veridica comperit Ictatione, animo turbatus & anxIus, e quod contra dominum suum ligium regem Francorum leuare calcaneum praesumpsitiet, attendens Francorum audaciam & virtutem quid agere deberet penitus tenorabat. Tandem bonum habens consilium de salubre, sciens non esse turpe

cum re mutare consilium, ad dominum suum regem tempestiue nuntios delegauit mandans ei & obnixius rogitan ut iram & indignationem quam aduertus eum conceperat,deponere dignaretur: ec ut in oculis eius gratiam pollet celerius inue 'Qnire, eidem duas villas cum forteritiis suis, scilicet Brayum super Sequanam & M stetolium ensor sdione in signum subiectionis omnimode tradidit in perpetuum absque inquietatione aliqua possidendas. Nam quemadmodum in rebelles ta luperbos iustitia: ita sibi in subditos humiles & pacificos regis cognouerat pictatem. Sic igitur Comes Campaniae, qui per suam superbiam dominum suum regemo senderat, ipsum sua humilitate praeuia sine aliquo congrcitu meruit pacalicare. nitunc rex cum gente sua Parisios remeauit. 'uomodo rex Harsacidarum misit quo am Harseida, in Triuiam Hoccidendum regem Francia Ludovicum. 1

AN N o Domini M. cc. xxxvi. Diabolus cui semper est proprium melioribus

inuidere, videns regis Ludovici sanctitatem & prosperitatem in gubernatione regni sui, coepit in malum ipsus regis periculum nouum & quas ineuitabile ut occultus machinator de pessimus procurare. Nam vetulus de montanis reXeidarum coepit, a diabolo circumuentus de morte Ludovici regis Franciae perira

428쪽

ctare. Habitabat vero iste rex pessimus & malevolus in consilio Antiochiae & D

masci .in castris munitissimis super montes: qui multum erat reueritus a Christia inis de Sarracenis propinquis ac remotis, propter hoc quod multoties principes eorum indisterenter interficere per nuntios faciebat: nam quosdam pueros de terra. sita faciebat in palatiis educare, de ibi addiscebant idiomata E docebantur domi num suum super omnia timere, eique usque ad mortem obedire, ut se possc iit ad gaudia Paradisii cruenire. Quisquis inobedientia moriebatur, agentibus rer pro Angelo colebatur. Vnde tactum est, ut mitteret in Franciam nuntios Harsaci das,praecipiens cis,ut quocimque modo possent regem Franciae occiderent Ludo. xc uicum. Sed Deus omnipotens, praescius futurorum, qui mutat tempora,&quod praedestinauit non mutat consilium qui consilia gentium dissipat, &contilia principum reprobat, tuique mutat consilia pessimorum, qui consilio Archilosel consilium Chusi praeferri voluit,& malum nolofernis conceptum prudentia beneuo. lentis sceminae Iudith ne perduceretur ad c illac tuna impedivit iniqui regis Harsae darum venenosum con ullum suae dispositionis industria taliter immutauit. Nam in corde veluti regis immisit cogitationes pacis de non occisionis. Vnde alios nuntios post primos quantocius rex vetulus destinauir, ni andans iugi Franciae, quat nus j a primis nuntiis custodiret. Quo audito, rc x de se metues, laetus dolore cordis intrinsecus quam plurimum turbabatur. Salubri tanicia consilio corpus suum Lo per homines cupreas clauas assidue deportantes secit diligentillime custodiri. lnterim primos nuntios coeperunt alii curiosi perquirere,& an uentos ad rcgem Ludovicum adduxerunt. Quibus visis rex exultans prae gaudio, virosque mulacribus honorauit; deinde regi Harsacidarum xenia regalia & dona quam plurima pretiosi in signum pacis & amicitiae delegauit. Iuomodo Ludovicin rex Franci cis Retinum tremsuum nouum milium,

AN vis duobus sequentibus concessa sibi pace ab hostibus suis, quos omnes

suppeditaverat, requieuit in regno suo pacifice rex Ludovicus; & anno duo-3o decimo regni sui, scilicet anno Domini M. CC. x xx v a ii. dominum Robertum fratrem suum maiorem natu post ipsum apud Compendium secit noli uin militem, quein paulo ante filiae Ducis Brabantiae Mallidi nomine legitimo fecerat matrimonio copulari , &tunc cidem fratri suo Atrebatum ac totam terram d 'Artois cocessit iure haereditatio in perpetuu postidendam. Ibi fuit fere tota regni Franciae utriusque sexu, mandato regio peiurgente nobilitas congregata. Vnde dericus Romanus Imperator, qui regi Franciae Ludovico mandauerat, ut usque ad Vallem coloris ire nullatenus omitteret cum ipso colloquium habiturus, audiens quod rex

Franciae duo millia militum bellatorum cum innumerabili peditum &scrinentium multitudine,quos omnes secum apud Compendium habebat, in suo vellet ducere comitatu, mandauit regi quod nec ad diem praefixum, nec ad locum quem i- o plenominauerat,valeret aduenire. Vnde milites Franciae,qui tantae nobilitati intererant congregati, accepta a rege licentia se singuli ad sua loca propria recepetui. Imperator quidem regem paucos secum ducem milites sperabat, quod & toto animo affectabat, eo quod, ut a pluribus diccbatur, quemadmodum malitiosus ac seductor in regem Franciae Ec in regnum machinari fatagebat. Sed nefanda consilia quae contra regnum Franciae cogitabat, Domino impcdiente propter seruum si um regem Ludovicum,quem ubiq; protegebat, non valuit stabilire.

Iuomodo sina Creona Domini Jinea, ac magna pars functa crucis o

ferrum lanceae qua lateri Domini infixu uiis, algo . 'ta sunt Parisios.

UI D E N s autem Ludovicus rex Franciae, quod requiem de suis hostibus sibi

Dominus tribuisset, non ingratus nec immemor beneficiorum sibi ab ipso Domino collatorum, anni regni sui tertiodecimo,&aetatis suae xxim. ab inca natione vero Domini M. C C. N X X I A. per solemnes de certos nuntios da

429쪽

partibus Constantinopolitanis secit coronam sacratissimam quas Christus filius

Dei pro nostris enormitatibus in passione sua coronari voluit, apportari. Et a ne more Vicenarum quinta feria post assumptionem beatissimae Mariae virginis ipsam rex Ic fratres sui cum maximo cleri plebisque tripudio, nudis pedibus usque ad I cclesiam sacratissimae Mariae virginis matris Domini Parisios attuleruntabi enim ex praecepto regio Odonem Clementis abbatem Ecclesiae sancti Dionysii cum istus monachis oportuit interet se. Qui monachi illucescente aurora in nemore vice narum quinta seria proelibata te albis & capis induentes grossos in manibus tener tes cereos, honestius caeteris cunctis processionibus, qui ibi aderant cum rege Ecclero Pari lios deuenerunt. Processio quidem monachorum beati Dionysii in me- rodiana ui Ecclesiae beatae Mariae Parisienss remansit a caeteris processionibus sep rata. Cantor vero Ecclesiae sancti Dionysi a nemore Vicenarum usque ad Ecclesiam sacratissimae virginis, tanquam specialis cantor prae caeteris cantoribus aliarum processionum omnes cantus incipiebat. Et tunc maxime in naui Ecclesiae matris Domini, Antiphonam ad honorem eius sem matris & virginis Mariae, scilicet,

Aue Regina caelo m.intonans inchoauit,quod omnes obstupuerunt audientes. I

de usque ad capellam, quam dominus rex in sua domo Parisiis mirabili di sumptu so opere sibi construi fecerat, monachi sancti Dionysii sacrocinctam coronam cum bymnis dc canticis dulcisonis deduxerunt, vi ad honorem sanctissimae coronae circos , quos gestabant in manibus in conspectu omnium qui ibi aderant deuote det humiliter obtulerunt. Non multum post audiens & intelligens deuotissimus rex Ludovicus, quod Constantinopolitanus Imperator quandam summam pecuni emutuo sumpserat posuerat in loco pignoris vexilla Dominicae passionis, scilicet maximam partem sanctissimae crucis, in qua Christus pro nobis pependit,&spongiam cum qua aceto in siti sua suspensus potatus suit, & ferrum lanceae itincti sit

muni quod latus ipsius sacrMissimu in pro nostrarum sanandis animarum vulneribus perforauit: tantarum reliquiaru metuens alienationem vili pensis huius mundi

diuitiis, ut Christum lucrifaceret, per personas authenticas & honestas redemptas suis opibus sacrosanctas reliquias, quae nostrae sunt verissima redemptionis insignia sibi fecit Parisiis apportari;& sicut unctam coronam, ut superius dictum est, sic&i- stas pretiosas reliquias archiepiscoporum, pontificum de abbatum caterua vallatus mirabili usq; ad capellam domus suae cum processione cleri & populi deuotistimo& humiliter deportauit, d cappam pretiosam & admirabilem ex auro de argento lapidibus pretiosis in textam ad praedictas sacras reliquias honorifice recondendas fecit subtili S admirabili operum varietate fabricari. In eadem vero capclla canonicos di capellanos, qui ibidem diuinum seruitium in perpetuum celebrarent instituit atque magnos redditus eisdem, ut inde sustentarent sicut decebat maiesta. tem regiam assignauit. Pro his&consimilibus bonis operibus inuenit gratiam in culis regis regum Domini Ludovicus rex Francorun qua meruit hostes suos vel f ad pacem conuertere et hos qui pacem oderant penitus debellare. Αοα modo Ludovicus rex mi O Iohannem de Desio monte militem contra

Albigensis, qui aduersus gentemseu m

PE R idem serme tempus accidit,quod pesiimi apostatae de terra Albigensium

insurrexerunt contra Christianos de gentes regis Fraciae Ludovici, qui ex princepto eius munitiones illius terrae propter ipsos apostatas conseruabant. Vnde cos saepisii me inuadenres, castella quae ex parte regis custodiebant, ipsis auferre quotidie conabantur: sed ipsi apostatarum videntes multitudinem eorumque infidelitatem pessimam attendentes, inito consilio ad regem excellentissimum Franciae Iodominum suum Ludovicum nuntios transmiserunt, eidem significant si cripsos . quot de quantas infestationes a praedictis apostatis sustinebant. Quibus auditis rex Franciae Christianissimus Ludovicus ira nimia succensus,fidelem tuum domini in Iohannem de Bello monte conuocans praecepit ei, v t aduersus apostatas Albi genses iter arripere non dissertet. Qui cςnfestim regis imperium cupiens adimplere, collecta

430쪽

collecta multitudine armatorum,regnum Franciae celeriter pertransiens, in proximo, usque ad terram Albigensum deueni qui protinus castrum sorti issimum nomine Montem regalem obsidens, erectis circumquaque petrariis, mangonellas de aliis ad hoc aptis diuersi generis instrumentis, illud infra paucos dies viriliter expugnans, peroptime tam gente,quam victualibus confestim munivit:& ad alia castra, quorum hic nomina breuitatis gratia sublicentur, se conuertens, ipsa in fortitudine sua non tamen sine labore maximo egis Franciae dominio subiugauit. Deinde terram illam adeo potentissime peragrauit, ut de ipso veraciter post et dici ; In ne mi tu hic conculcat terram, in furore obstupefaciens gentes. Itaque Albigensibus io Apostatis perdomitis, ad dominum suum regem cum triumpho celeritet remeauit. Rex vero de tanta aduersus fidei Christianae inimicos laetus victoria, gratias retulit omnium creatori.

A modo Barones Franciaeprofectisunt in terra anctam. Eoox M anno Theobaldus Comes Campaniae, qui de nouo rex Nauarrae creatus fuerat, post decessum sui auunculi regis Nauarrae sine haerede mortui,

comes Britanniae, comes Barri, & comes Montis sortis Amatricus, ac sere tota nobilitas baronum de militum regni Franciae, qui ante quatuor annos cruce signatituerant, Hierosolymam prosecturi transsectarunt. Cumque comes Britanniae Bexo aliqui adhaerentes eidem, de communi neglecto consilio misissent exploratores, de

recessissent ab aliis pro quadam villa vel ciuitate depraedanda,&ςis omnia prospera succestillent, Amatricus comes Montis fortis, Henricus comes de Batro, Richa dus de Caluo monte S Anselmus de Insula famosi&strenui milites, comitis Britanniae & suorum moti inuidia, cum suis complicibus de communi exercitu de

consilio recedentes simileperagere tentaverunt; cumque per totam unam noctem

equitassent, de mane in locis sabulosis prope Gazam deuenissent, ab illis de Gaza, qui per exploratures aduentum eorum persenserant, itincris nocturni labore satigati omnes capti vel interfecti sunt. In illo enim conflictu comes Barri miles strenuissimus myp ius vel captus nusquam postea est repertus. Comes Montis soriis 3o & quamplures alii nobiles Christiani ibidem capti fuerunt. Igitur quia vanis laudibus temporalis militiae inhiantes, sicut mos est hodie militibus nostris, non attenderunt, ut deceret congrue commodum terrae sanctae, a communi consiliorecedentes, iusto Dei iudicio ceciderunt: de quia non habuerunt sapientiam, propter suam insipientiam perierunt. Comes vero Richardus frater regis Angliae Henrici cum suo exercitu tunc ad subsidium terrae sanctae superuenit: qui audiens &vidensita turbatum &desperatum Christianorum exercitum, quod reuerti intendebant, terrae sanctae valde compatiens, comunes treugas inter Christianos de Sa

racenos iniri, & captiuos liberari sagaciter procurauit. Item secit & procurauit, quod Christianus exercitus in securo conductu ciuitatem sanctam, & sepulchrum o Domini visitaret. Et sic illis diebus parum aut nihil proficui in terra sancta operati sunt. Almaricus vero comes Montis fortis de carcere liberatus, dum rediret Romam, veniens est defunctus, de in basilica beati Petri decenter de honorabiliter

tumulatus.

Decontentione quae fuit inter Frederisum Imperatorem se Romanam Ecclesiam, o quomodo quidampraelati e regno Friscia capti fuerunt

Is quoque temporibus, inter Romanam Ecelesam&predericum Impera.

torem magna dissenso fuit ortae nam ide Imperator Curiae Romanae in quas o tum poterat, existebat in omnibus contrarius, de cidem a retroactis teporibus persecutiones multimodas de iniuste, quas scribi longum esset, acrius solito inferebar, propter quod beatae memoriae Papa Gregorius nonus destinauit in Francia quenadam album monachum nomine lacobum Episcopum Penestinum Apostolice sedis legatum,ut in dictum Fredericum Imperatorem, quem ipse Papa excomm unicaucrat, excommunicationis sententiam per totam Franciam promulgaret Pro-

SEARCH

MENU NAVIGATION