Pauli Iouii Descriptio Larii lacus

발행: 1559년

분량: 68페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

51쪽

DESCRIPTIO. XXIIII

per quos pastoribus saepissime agmina ceruoruoccurrunt. Hinc ad pauca stadia sons ille duorum Pliniorum praeconio, di admirabili flu-Xus , ct refluxus uarietate memorabilis; quem descriptione attingere, non ineptum modo, sed nefas esse putauerim; ne, aemulatione parum ingenua, aliquid recte addere uideamur; quando illi, diuino florentes ingenio, cuncta, quae hodie, nihil immutato naturae miraculo , contemplamur, incomparabili stili iucunditate nobis expresserint. Succedunt inde siluae. uinetaq; Tu mensum, &supra ea in edito mos Platus, sacratarum uirginum templo, ct prae

alta specula longe spectabilis, ct mox ipsum lu

nato litore Turni promontorium; in quo Oppidum per gradus aedificatum, noua instauratione reflorescit . quum enim afflicti aduerso belli successu gallicum nomen contumacius, uel, uti uideri uolunt, constantius coluissent,

incendio patriae intempestiui studii sui poenas

dederunt. eandem quoque sortunam tulit Parlasca, paucis ante annis oppidum insigne incolarum nobilitate , ct excelsis domorum structuris, quod modo singulari cum dolore luctuosae cladis praeteriimus . Inde sequitur Blenum, & ipsum uinetis suis, quoniam orientem sole non uideant, apud languentes itomachos

Turnum. Blenium.

52쪽

gnitatis, dc gratiae famam inueniens, quum uina leuitate quadam innoxia a tenui innatoq; uigore refractis, ct dilutis praeserantur. A Blenio peruenimus ad uberrimae scaturiginis fontem , quem ab aquarum copia iure optimo Magnuappellant. Inde sequitur Mira bella domus, pendenti imposita scopulo, ct mox duobus in-4ό de stadiis Genium promontorium, in quo uanium. star amplitudinis ardes cum templo, Ruiridariis, Decurionum decreto pestilentia morbos; reseruantur. Inde statim flectentibus sese ad leuam ripis: urbs ipsa Comum undique turrita conspicitur . nos uero ad suburbana Coloniolae uertendo proram, uineta , uillas, hor- .i tos, legimuS, &, sexto die completo uniuerse ad nauigationis cursu, qui per oram centum et& uiginti millibus passuum conficitur, unde solueramus, intra portus fiuces nauem intulimus. Tu uero, qui harum rerum praeclarus es aestimator, qua fide scripserimus, facile ui debis . nihil enim tributum est fabulis , ita ut hinc dissolutae, vagaeq; narrationis ueniam impetrare non desperem; quando etiam abs te

iussa, effli non meo quidem, sed alie-

det tantisper ab historice seueritate discessisse. ut studium nostrsi uel hac una erga te liberali

comitalc

53쪽

comitate testaremur . nam qui tanto ore raptam Helenam cecinisti, remissiore sortasse musa Larium decantabis, uel uno Bembi exemplo , qui Benacum Giberto, Maecenati nostro, iucundissime descripsit . Tabulam quoque huic ioculatorio labori nostro coniunximus, ad locorum mensuras exactissime delineatam; quae fortasse erit ipsis commentariis, lenocinante pictura iucundior. Sed hoc imperiti uiderint . tu certe intelliges, mutas, ct inanes Are tabularum figuras . nisi litterarum lumen accesserit

54쪽

ILLVS TRIS S. COMITI δFRANCISCO S FONDRATO,

Consiliario amplissi ino tui colaus

Boldonus S. P. D.

i. i. ET ERVM monimqnta euoluens, amplissime Comes, illum semper ali V quam sibi gloriasti comparasse, neque A. . modica laudo ab omni Dus elatum fuisse obseruaui, qui praeclarum aliquod negocium tentasset, tametu rei susceptae magnitudini non satisfecerit. quod ea ratione factum opinor , quo plurimi, id ueluti calcar menti infixum assidue gerentes, ad egregia facinora magis succenderent di: unde & uulgatissimum illud dictum in magnis uoluisse sat est, quod & in adasium postea hertran sitiit, in foro, in templis, in triuiis, & paL. sim denique inscriptum uilebatur . Atque hanc non immerito caussam assignare poterimus, quod antiquorum tot , tantosq; in singulis artibus illustres ac praecellentes uiros aetaS nostra admiretur. nam cum pro uirili ad ueritatis scopum studiosa quadam aemulatione intenderent, nonnulli rectam uiam agressi sunt, ipsam tamen ueritatem non penitus attigerunt: Sed adeptae huic parti posteriores aliam addentes, ex omnibus congestam metho dum confecere, qua scientiarum cupidi intentum finem assequi postent. quidam uero ab hac semita

55쪽

Am declinantes, aliqua protulorunt, quae dum diligetiti examine perpensa exploduntur, ueri ipsius clarius , certiusq; dignoscendi caussa fuere. quamobrem tantii abest,ut hos uitio daret ,ut hisce potius Iaudis etiam aliquid promerentibus gratias habendas esse censerent, quod quidem moris neque hac tempestate nostra omnino abolitum videmus. Mi hi igitur hoe ipsum animaduertenti , Excellentiae

tuae mandato parere mimas ambigendum fuit . quare illam obsecro , ut in quaesito nodi modice arduo sententiam meam, qualiscunque faerit, boni consulat. hanc enim ex Peripateticorum principe eX- torquere conatus sum. quae si minus uera fuerit, id

saltem conferet , quod ad ueritatem indagandam forte qucmpiam eYcitabit. Habet Excpilentia tua in Comitatu suo , qui totum Orientale Iatus Occupat,stumum quendamLacteum appellatum,qui multum praecipiti citatoq; cursu per saxa in lacum femtur , totusq; spumeus effectus, lacte pene candi dior apparet, & huic non iniuria Albulae nomen potius, quam Uberi, conueniret. sed ut spumantia

omnia candorem illum obtineant, tu causis est aer; quo perfractas atque agitatas humoris parteS penetrante , & ab humore circumplexo , ampullae generantur , & relucet candor; quibus dissolutis, aer e uolat, ac ille candor euanoscit sic &hac rationeis emantis anni tempore hominum manus liventes conspiciuntur, cum aei et spiritus frigoris iniuria

partes deserant cutantas, qui, aduentante calor ,

similitudine quadam allecti .i sunt enim & ipsi calidioris temperaturae rursus diffunduntur, & pristivam elegantiam restituunt. Lacteus igitur hic fluuius baud cxiguae magnitudinis, non sine accola-

56쪽

nim admiratione, circa hyemis initia defeeitini pa

litus, Jc non multo temporis progressu penitus arescit, atque ortum tandiu differt, donec sol in Zodiaco arietis primos gradus permeans, ueri praebeat initia. tunc autem impetu quodam eXtra montis cauernam totus prosilit, ut uideatur se ipsum ad caput contraxisse, quia, collectis uiribus, saltantium more, validior prorumperet. Mirandus est igitur & ortus, & occasus. Sed interitus causIam hy-bernae frigiditati, extrinsecus circunstanti,ascribendam cens . propter hanc nanque ad interiora ,&subterranea loca calor refugit, & quo magis contrahitur, eo fortior efficitur, media autem hyeme, in summo frigoris uigore, calor intrinsecus summe collectus, ualidior etiam existit: unde fit, ut aqua, quae in montis uisceribus ex frigore nascebatur, frigus enim eadem est caussa, quae & supra terram, &in terram aerem ad naturam uaporis acendentem

in aquam condens at) iam gigni desinat, & fluuius deficiat. quod si pari ratione aliis fontibus non contingat,ut scilicet hyeme penitus exiccentur; hoc ideo esse putauerim,quod hi in locis parum a super ficie terrae distantibus , & modice calentibus originem trahant,ille autem in cauernis montis penitioribus,tibi maior cst calor, oriatur.Verum aetate media , sicca presertim temporis constitutione, plurimum diminuitur, etsi non omnino deficiat: uere autem , & autumno, aquarum maius agmen prouoluit. neque hoc citra rationem fit: quandoquidem aestiuo tempore ex assiduo caumate, ac pluuiarum defectu, tellus ipsa usque adeo de siccetur, ut uapores in aquam commutandi valde diminuti sint. nam uapor aquae materia est: frigus autem efficiens caussa

57쪽

sa; quarum altera hyeme,aestate altera imbecillis sit, sed uerno autumnaliq; tempore utraque ualidior; quando etiam terra ipsa humentior est,& in uere calor ad interiora collectus expandi incipiat, & quae

colliquescunt ni ucs , montium rimulaS penetrantes,aci fluuiorum amplos meatus corriuent. Cete-

rum, quod multo difficilius est, latentioremq; caussam habere uidetur . est in ipsius ortu subita illa &ingens aquarum proruptio: ut sine succiduo incremento in summo ferme. uigore statim conspiciatur; quum tamen aqua, siue intra montem genita, siue ex niue colliquata fuerit,pauxillatim ad fluuii meatum defluat.Huius ego rei dum causam quandoque anxius perquirerem,neque aliqua comperta,cui animus uere aquiesceret, antrum ipsum , unde prodit

fluuius, quando iam pene totus inaruisset, subire uolui, ea spe ductus, quod oculata inspectio mihi plurimum ad caussam perscrutandam conferret. Loco itaque perspecto, ac mirabilibus illis anfracti bus, quoad fieri potuit, perlustratis, quatenus sensu ac ratione consequi potui, caussam hanc coniectam . nam aquas ab excelsioribus monti ipsius locis defluentes cauernae non nullae satis aequales excipiunt : quae quum repletae fuerint, aquas ex alto cadentes intra se amplius non admittunt, sed omnes pariter per rivos suos ad communem alueum, in monte tamen latentem, illas offundunt, ubi confestae aquae in fluuium statim evadunt: qui subito pactus,subito etiam prorumpat, necesse est. Quod si obiiciatur, talem ortum similem etiam interitum exigere: sed repente hunc fluuium deficere non uidemus, immo in fontem exiguum, & qui postea penitus assicetur, prius desinentem cernimus: Hoc

euenire

58쪽

euenire dicendum est, quod aqua tota in caneas illas ingentes non decidit, sed cius modica portio a liunde in alueum percolatur, sic j; fons panius emanat, licet mi uius sustiterit, atque illum hybemo tempore eadem ratione, qua f lmitum, aboleri tamilcm videmus . Haec sim illustrissime patrone, quae in hac re, non mediocriter ardua, utpote in naturae penetralibus recondita, excogitare ualui. quae tametii minus apte, ornateq; explicata fucrint,ea tamen hilari fronte, qua omnium animos excellentiania sibi devinctos reddere solet osciperci dignetur. itale Italiae decus eximium: &, ut de me ,quod de fidelissimo, ac deditissimo seruo potest, excellentia tua sibi polliceri uelit, eam suppleA rogo, atque obtestor: qui , quum suorum erga me merItorum ma gnitudini saris facere nequeam, uitam in aliqua re

sua peragenda libenompenderem. EX Bellano,VLKal. Feς M. D. XXXIX.

59쪽

cre alliae pisces

Infelix casus

Iouiae familiae origo

60쪽

Lactei amnis natura mirabilis I9. Latii nomen Etruscum Larii maxima latitudo x x: Lelium

Lennii,ubi uilla Plinii

Locus ubi Latius discinditur Ia Neta:

Mandellum

Mustum Iovianum

palantia Pert ana fluius

piscalium

Picra

Plonae caenobium in peninsula IT: Pons lapideus 2I.: Pons Sublicius ruer. Promontortu Lanactu or. Homontorium Cauaneolae. Prom. Genium EProm. Roboreum

Prom. Turriniae II. Prom. Turnium

Volturrena uallis

MViui Volturrenae ualliS ,

SEARCH

MENU NAVIGATION