Pauli Iouii Descriptio Larii lacus

발행: 1559년

분량: 68페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

41쪽

DESCRIPTIO. XVII Μυ in Larium se proiecit, sequente uiri casum admirabili caritate uxore fortissima . A Core nosensim litora cuneantur, & in campos ab eun t.

in his situm est Delphium, fertili planitie oppi Delphium

dum, in proximo monte arcem uetustam ostendens. Inde Varro defluit amnis, qui campos intersecat . Aperiunt sese montes paulo supra arcem , atque inde est iter in Introciam uallem. , Sequitur Bellanum, ad paruae per nobilis urbis tella effigiem, omnibus eruditae artis ornamentiS, ct naturae dotibus admodum illustre, quod ueluti in ditione tua metropolis, portum habet C .efestivquadrato lapide classium capacem, insigneq; praetorium iuridicundo, atque item angusta facie templum, quae Actius Ut cecomes, ct Ioannes patruus, Mediolanensis archiepilcopus, pari magnificentia, ct religione condiderunt. Adiacet Bellano Cultonius ager, generose uirno percelebro : quem demistus a praealta ualle, ubi arx est, Pluuierna fluuius inundat. In tergo sunt nemorosi montes cum opulenta Saxina Vallis sa-

ualle, e qua Turrianos, Insubrum principes, oriundos fuisse constat; qui postea a Vicecomitibus pulsi, imperio deciderunt. Bellanenses hieme plurimum algent. Sed eorum frigora propinquitate fluarum facile luculentis ignibus superantur. in eo oppido ceteriS prae

s a cellunt

42쪽

Varena

LARII LACUS

cellunt, quum salubri admodum cado aestates uerna temperie laetissimas traducant. Hieronymus , & Dantes Stupanii , fratres , a multo splendore urbanae uitae elegantissimi senes: fana amq; oppido ingenii dotibus assert Nicolaus Boldonius, in gymnasio Ticinensi medicinam

docens; quo comite , monstratoreq; , tetrarchiae tuae oram descripsimus. A Bellano Uarenam petentibus, in medio sere cursu , promontorium Murca. ad id Cultonius ager finitur . inde saxis in circulum sese flectentibus imposita occurrit Uarena: cuius oppidi uinetis nihil generosus, nihil hortis a citreorum, &medicorum pomorum amoenitate beatius . in aprico enim, de crecto litore odoratae siluae perpetuo uirent, ita apte exceptis in orbem solibus, ut Varenatibus Bellanensium, alterna sorte, autumnus praelongus , 2 suo tempore suauis, contusa duritie hic mis, cum uerna tem perie coniungatur . In ea saxa coloniam Uare nam ducere coacti sunt Insulani, Comensium proditione infames; qui ct sacra secum tute runt , quum illi uni, eius tractus Ambrosianos ritus non sequantur. Aedificauere noua insede binas arces, alteram in humero dextro ad Larium, alteram in edito montis iugo, imminentem aedificiis, ct speculam toto a lacu prae

bentem ἀ

43쪽

DESCRIPTIO. XVII Ιχbentem . ibi enim maxima Larii latitudo, trifariam se in diuersa proscindentis, ad Pythagorae litterae similitudinem , uti mox in descriptione Bilacii reseremus. Negat se ortum ab Insulanis, quum genus suum altius deducat,

Ioannes Maria Scotus, iurisconsultus inter Varenates facile princeps. Porro in meridiem molli flexu, circumacta Varenae Saxa peramoenum sinum aperiunt: in quo sacratarum Uirginum templum, dc mox Lacteus amnis, qui statis temporibus oritur, de deficit. Effundunt mirabilis . medii montes ingenti occulto specti, per tu

bum magnae senestrae pers milem, spumosum,

dc propterea aspectu lacteum amnem adulto uere. Sistitur uero totus paulo ante brumam, adeo exhaustis, ut credi par est, in terraneis cauernis, ut, sine humoris uestigio, arduus ille in acclivi alveus penitus inarescat , cupiue re nonnulli, periculosa curiositate, cum funalibus per fauces intrare antrum, ut eiu S profluentis admirabilem ortum , atque obitum deprehenderent: sed in tenebris ad multum spatium progressis reuerberatus in ora spiritus cum sibilo faces extinxit. Ferunt autem pastores, in illa nascentium alpium congerie , ingenti amphitheatro parem,inter montes depressam, ct concauam planitiem reperiri, inquam

44쪽

DESCRIPTIO. XIX καnis ignobile, e queis nigerrimus lapis exciditur , quo pilares colummas in templo maximo Consi maiores nostris adfabre fecerunt, quum nondum Mussiana marmora reperissent. Ab Oleio uico statim abrupta illa cautes ad Lariuintumescit, ita ut contegat ex propinquo Man Mandeltu. dellum oppidum, positura, CHO, campis, ubertate nulli post serendum . despectat subie- ctum portum eximii operis quadrangula turris: quam tu integere, ornareq; instar praetoriae domus cogitas : sed meo iudicio rectius, ct luculentius feceris, si designatam in id opus pecuniam feliciore sumptu in alium locum facili instauratione transtuleris . A Mandello longe

maximus eo tractu sinus oritur, ad Roboreum Pro.Robo,

uique promontortum pertendenS. Intrortu Ssunt Diui Ceorgii templum, mOX Teolum, atque inde Laurentiana ardes, Abbatiaq; uicus, ct iuxta prominentiam carnobium Seruiliani ordinis . hinc ultima cuspis sex tantum stadiis ab aduerso litore distans, e qua S fortiani duces nuper, inito successu, cathenam in aduesum litus protendere cogitarunt, ut hostilium classium excursiones impedirent. Reflectit se statim Roboreum, panditurq; lacus in suam latitudine. At in intimo cubiti flexu diui Martini lcmplum eminet, ct in alto procul a litore Dor Dorbiniu: binium

45쪽

DESCRIPTIO. I XXInibus includitur. cingitur muro, & propugnaculis , arceq; turrita ad portum opportune firmatur . nam in proximo sunt Ueneti imperii limites. inde Abdua e Lario auctiores undas trahens se ipsum rapit, peruenitq; ad incomparabilis structurae pontem ; quem tribus inter se diuisis exemptili ponte castellis, & turribus, totidemq; custodum fidei commendatum, Ut cecomites animi magnitudine priscis Romanis comparandi, ab hinc ducentis annis aedifica - runt. Inde Abdua, pluribus anguillarum excipulis strangulatus, insulam efficit ad Pesca- renum vicum, rursusq; arctis faucibus erumpit, ct in lacum contento cursu diffunditur. Aiummo lacu, Merarq; ostio per Uarenam, ct inde ad exitum , ad Abduam trigintaocto miliarium mensura colligitur. Contra Leucum mon Mon, Baetis Barri excelsa cacumina assurgunt. in dex-

tro Barri humero, Michaeli templum constituit Desiderius, Longobardorum Rex ultimus, sicuti&alii superiores Christiana pietate memorabiles, divae Mariae fanum in iugo, quod hodie pro specula uisitur, ' caenobium Cliuatense in proximo opulenta chi dote condiderunt. In ea montis parte, quae uertitur ad occasum

hibernum , Barrae, uetustissimae urbis, uestigia spectantur, non longe a Galbiato pago. de BarF ra

46쪽

cus:

rae interitu Plinius memorat. At, emisso iam Abdua, Larius molliter assurgentis Barri ipsius radices fluctibus alluit, di ad Malgratum uicum paulatim latiore pelago se insinuat, sed

INOX e X currente promontorio castigatur. in eo

Castellum eminet. Sequitur autem in cauo flexu contra Malgratum per Isthmum nomine Parietes uicus, ueteris oppidi specie praebens. inde radices in fertiles campos aequantur, pertinentq; a parietibus fauces peramoenae ad Eu-pylim lacum, qui, uti alio loco ostendimus, subito tremore , quassata tellure, caeco aliquo telluris hiatu repente haustus , in minores aliquot lacus abiit, altioribus scilicet vadis su bii denic aqua, quum eminentiores desereret. ex his maximus est Pusianus, tuae ditionis, ab eo Cliva tensis , ct Annonius sere coniuncti , demumq; Serius ipse, qui piscoso ostio Lambrum emittit, Omnes percarum praepinguium captura notabiles . Plebis Incini lacus , Corrupto uocabulo, hodie dicuntur, quum ibi nobis ciuitas fuerit Licinosorum, quam Plinio notam videmus . Ceterum Larius, ubi camporum margines lambendo praeteriit, latcra demum Regalis montis fluctibus pulsat. is est: editissimu S, contra Roborcum aduersi litoris pro montorium , ubi breuissimum traiectum esse,

superius

47쪽

DESCRIPTIO. XXII

superius ostendimus. Inde recto, nemorosoq; , ct nusquam uite consito litore Ouium sub ru- ovium. pe exesa, monosyllabo, nomine uocatum, Unde aperitur uallis Assinae regio . Lambri sontibus , ct familiis ex uetustissima Romanorum nobilitate insignis. in illa enim florent Curiones , Carbones, &Billieni, qui omnes imperio tuo late parent. Id , intercedente lacu, apricam Mandelliani agri frontem respicit. Se- qui tur Uassenna, agro si luoso, ct uinetis Ouio Vassenna. melior. In eius portu quadrata facie scopuli pedamentum ingentis turris ad nobilitatis indi. cium ostentant. Inde Alimonia, Ambrosia- 2 norum cucullatorum secessus , Liernae opposita. moxq; Piscalium cum sacratis uirginibus, malium.

atque e modico sinu erumpens Bilacium pro- Bilacium.

montorium; quo nihil spectatius, iucundius, salubriusq: reperitur. in iugo Pliniana suit uilla; quam ille tragoediam, quod grandibus scopulis ueluti socculis sustineretur, appellare ibiebat, quum inde duos lacus, ueluti duo maria, despectaret. condita demum fuit meo cacumine arx nobilis e lapide quadrato, quam, uti asylum maleficorum hominum, ante centum & quadraginta annos Ioannes Galeacius

vicecomes, Philippi pater, salubri consilio diruit, decreto adiecto, ne in posterum instau-F a rari

48쪽

tur Larius. Latitudo maxima.

rari posset. Propterea Marchesinus Stanga, quum Ludovici Ssortiar, e summo gratiae loco, fortunis uteretur , non in summo, sed media montis regione, ad meridiem uersa fronte Regiam uillam constituit , quam nefaria Cauer-nionum libidine incendio deformatam aliquotannis uidimus. Infra ad occasum Bilacium oppidum undis alluitur, totius Larii praefectura, ct nobilitate aedificiorum, motisq; peramplae ante intestina bella clarissimu . Eo promotorio Larius defluens ab Olonia turre, ueluti ingenti rostro, discindi tur,exitq; in longe maximam aequoris planitiem, tribus in diuersa discursibus Pythagorae litterae figura repraesentaS. triquetro siquidem interuallo, di sermo aequali, Bi-lacium, Varena, Minacium, sex millium pacsuum occupante pelago dirimuntur. Inde adleuam , in aduerso Piscalii litore, Lopia uicus cum templo aemulatione religionis sacratarum uirginum domo insigni. ita de sancti Ioannis pagus, cucullatus diui Dominici uberrimas vindemias reddens . In ceruice quoque Billacii promontorii, quod pene praeterieram, quua litore distet , carnobium Augustinianorum cucullatorum conspicitur, medicis arboribus, ct cultissimis uuietis refertum, ita ut sacratae uirgines Piscatianae, Lopianaeq; horum caen t 2 biorum

49쪽

DESCRIPTIO. XXIII biorum seueritate, atque praesidio pudicitiam

commodissime tueantur. Inde sexdecim ferme stadiis Grosgallia saxa crebris repulsi ala' sib*, uacto Larii fluctibus uerberantur, ea saXain- bae Piscς .gentes habent specus, in quos bur buri piscesilaturae hominis magnitudinem a quantes, aestate se recipiunt, spectanturq; tantum vitreo in fundo captantes umbram, quum retia uehementis impetu effringant, grauiq; squamarum serie thoracati sagittas uitent. Sequitur Lece- Lecenum.

num , in quinque tenues diuisum pagos , quos interdensissima vineta directo litore conspicimus. aquosa inde uina, ansae uapae proxima, aegris expetuntur , quibus famam auctorit temq; attulit Ludovici S sorti argustus probantibus medicis, qui a tuosis uisceribus,calidisq; podagris aptissima indicabant . nos autem Crianteo, aut Vareniano, cum musta seruent, ad medietatem Leceniana nobili temperamento permiscemus, quae demum delicatas ulrcs spirant, ct nitido caesio colore salienti in poculis sitientibus arrident. Succedit Cauaneolae Cauaneo promonrorium Arcenniano sinu, quem dixi Φφὲ 'm-mus, ad interloquenda litora avido procursu insertum. in eo templum est, cum uberrimo sente, ct quadrati lapidis parua mole. aedituus laternam cum lumine,praebentibus oleum nautiss

50쪽

Turnium.

Nessium.

LARII LACUS

tis, ad subsidia tempestatum, paucis ante annis protendebat , ut corriuarent quia Lanacteo pharo turbidis noctibus descendebant. Hinc ille sinus maxime incuruus ad Turnium usque promontorium per quadraginta stadia distenditur. in quo praecipuam Nestium oppidu, in algida caute suspensum, ad aestiuas uoluptates obtinet claritatem. id praecipiti, frigidissimoq; amne diuisum, lapideo ponte coniungitur. ibi captare perennes auras, ct conspectu Larii, frondosorumq; montium placide frui, sesti-ucq; item ad marmoream mensam coenitare

pingui eo secessu gaudentibus licet. Non procul a Nessio recurvi montes cubitum ostentat, in quo sentem a fuga Seria nuncupatum , mulato murmure, strepentis aquae nautis frequentatum incumbentes supra castaneae arbores connexis inter se ramis decenter a selibus defendunt : nec postea toto illo sinu aedificia ad litus uisuntur, praeter exiguas ad stationes nauium domos , quae superioribus pagis certis tramitibus respondent. in conspectu enim sunt Carenum, Quartianum, Pomponiana, ct c teris tartunatius sita Palantia, eximiarum ceparum sertilitate pernobilis, atque item Lemna, Molinaq;. supra haec nequaquam ardui,&pabulosi montes in acutos apices attolluntur, per

SEARCH

MENU NAVIGATION