장음표시 사용
21쪽
subtus tota rupe, rui nar modo collapsum a me ii die Bara tellus, Luitpradi Regis opus, Turrianoru Principum carcere insignis, in edito iugo conspicitur saxosae uiae, quae tendit ad Heluetiaos. Ab occasu insidet Carnesinum castellum, cuius conspicua turris in priuatae uillae peristeri uni absisse videmus . A Septentrione autem Larius consumpto cursu in urbem diffusus , ueluti mole sua, summotis late montibus, ipso portu subiectae urbis excipitur. Intra haec circuentium montium septa, campi aliquot stadi orum urbem circundant, aut segete nobiles aut uirentibus pratis iucundi, aut hortensibus deliciis florentes, quae omnia ad octi uolupta tes, et hippodromon, et gestationes, et amoenalambulantibus spatia praebent. Montes ipsi castigatis apicibus, et compresso ad aequissimam planitiem dorso, uel in summa iuga carris per meabiles, ab aprico littore uinetis, ct frugiferis arboribus exculti, ornatiq; frequentibus uillis, 'et templis, spectantium oculos mire implent, .
nec tamen exsatiant: quin ad salubritatem uentos arcent , Boreamq; presertim flexuosis obiicibus frangunt. Ita ut mirum, uideatur, nivosis:inclusos montibus mitiorem experiri hiemem et diuersa pariter ratione, neque
aestuosos solstitii dies, ingentibus protecti um-
22쪽
bris , neque per noctes ardentis Caniculae uestigia, sed aerem suauibus auris mitigatum sen Aeristem ttamus, quando Mediolani tam prope per hi- Pς Φςβ bernos dies rigidiore matutina aura, uti ab expedita planitie rapidius incidente, gelata ora
hominum abradantur, et in resertissima urbe immodicis aestate feruoribus torreamur. Porro ab aduersa parte, qua in se ipsos obiecti si
libus cadentes umbras excipiunt, praealtan mora ostentant ad uenationes, ad aucupia, Opacissimosq; recessus, ita ut passim ueluti aestiuis uoluptatibus arrident et natura, ct frigidi fontes substiant, et auiculae decantent,. et umbrosa diuerticula ad quiescendum uiatores auliciant, sed ne dulcedine patriae fusius lasciuire Mideamur, subiiciemus epistolam Cassi odori, qui haec poetico more iucundissimis tractibus cclebrauit . CASSIO DORUS Gaudio se, Theodorici Regis epistolarum magrstro 1 lutem dicit. CVM multis itineribus Como Ciuitas expetatur , ita se eius possessores praeue redorum assiduitate suggerunt esse fatiga-tOS , Ut equorum nimio cursu ipsi potius atterantur, quibus indultu regali beneficium praecipimus custodiri, ne urbs illa positione sua libenter habitabilis rarescat incolis, frequentia laesionis . est enim praeter montium deuia et
23쪽
laci purissimi uastitatem, quasi murus quidam, planae Liguriae, quae licet munimen claustrale probetur esse prouinciae, in tantam pulchritudinem perducitur , ut ad solas delicias instituta esse uideatur. Haae post tergum campestria culta transmittit amoenis uectationibus apta, ct uictualibus copiis indulgent cr accomodata. a fronte sexaginta millibus dulcissimi aequoris amoenitate perfruitur, ut & eius recreabili delectatione satietur, & piscium copia nullis tempestatibus subducatur. merito ergo Como nomen accepit, quae tantis laetatur compta muneribus . Hic profecto lacus nimis amplissimae uallis profunditate susceptus , qui concharum formas decenter imitatur, spumei litoris albo re depingitur, circa quem conueniunt in coronae speciem excellorum montium pulcherri mae summitates cuius orae pratorum liminibus decenter ornatae, quasi quodam cingulo Palladiae siluae perpetuis uiriditatibus ambiuntur , super haec frondosae uineae latera montis ascendunt. apex autem, quasi quibusdam capillis castanearum densitate crispatus, ornanite natura depingitur. Hinc riui niueo candore relucentes in arctam laci altitudinem praecipitati descendunt, cuius finibus ab Austro ueniens Abdua fluuius faucibus apertis excipitur. qui
24쪽
ideo tale nomen accepit, quod duobus sontibus acquisitus, quasi in proprium mare deuoluitur, qui tanto impetu uastissimi aequoris incidit, ut nomen retinens,& colorem in Septemptrionem obesiore aluei uentre generetur, putes quandam lineam fusciorem in aquis albentibus esse descriptam , miroq; modo influentis discolor natura conspicitur, quae misceri posse simili liquore sentitur. hoc&in marinis quidefluctibus fluuiorum inundatione contingit. Sed ratio ipsa uulgariter patet, ut torrentes praecipites limosa fece corrupti, vitreo snt aequori discolores. hoc autem iure putabitur stupendum, quod simile tantis qualitatibus elementum per pigrum stagnum uides ire celerrim una, ut amnem per solidos campos putes decurrere, quom se peregrinis undis non uideas colore posse miscere. Quapropter incolis harum rerum iure parcitur, quando amoena Omnia delicata sunt ad labores di facile onus afflictionis sentiunt, qui uti similibus deliciis consueuerunt. Fungantur ergo munere regali perpetuo, ut, sicut gaudent natiuis epulis, ita eos exultare faciat munificentia principalis. Hanc urbem beatam deliciis, florentem opibus, ct libertate, fortunaq; sua gaudentem, conspiratione quatuordecim ciuitatum Me -c C diolanenses
25쪽
Mediola nenses Comum euertunt.
diolanenses ab hinc annis quadringentis. Imperante Locario in cineres redegerunt, auctorect principe Iordane Cliuio eorum antistit c. is trinis castris post diu obsessam, oppugnatamq; urbem eo Comenses, ab insulanis sociis desertos adegit, ut, desperatis rebus, cum liberis, ac uxoribus classe profugeret, ct urbs deserta, spectante ciuiu clalte, cremaretur : huius diri belli historia inepto, sed robusto carmine decantata, in archiuiis Comensium religiose custoditur: cuius auctor est M. Cumanus , qui bello interfuit, & pleraque alia pedestri demum stilo in tanta eius saeculi scriptorum orbitate, nobis gratissima scriptitauit. sic enim tumido u Asa
Bellum, quod gessit populus cum gente superbatannis ab ea clade uiginti tribus, qu umingrueti in Italiam Federico Ahenobarbo Caesari, Comeses, uindictae libidine, praesto sui sient, in quota solatii parte Mediolanum barbarorusaeuitia deletum uiderunt. tum uero Caesar, ut sociis gratiam referret, Comum restituit. Immunitate , libertateq; donauit. eam uero liberalitatem Caesar Augustali diplomate ex lati Lsmis membranis, ciuae adhuc incorrupta seruantur, benigne testatus est . eius quoque auspiciis, quae videmus, moenia, ct turres eximii operis.
26쪽
DESCRIPTIO. Xoperis Comenses aedificarunt: auctaq; demum est opibus ciuitas, mercaturae, lanificiiq; presertim industria, quum lancos pannos in Orientem usque transmitteret. industria ergo opulentiam secit, e qua mox superbia orta est, quae intestina bella peperit: atque ita insanis factionibus seruientesUicani Rusconiq; familiae principes , alternante fortuna partium successus,
urbem euerterunt. eo modo attriti mutuis
cladibus, urbe late incendiis deformata, taedio calamitosae libertatis , ultro in ditionem Actii Uicecomitis concesserunt. his ab Actio ducentis annis bis urbs nostra redi uiuis opibus resur Comii bis' gens, direpta est semel a Pandulpho Mala testa, qῖ μ imperante Insubribus Ioanne Maria, cui inhumana crudelitas dignum uitae exitum parauit; iterum, ante sexdecim annos, ab Hispanis, quu syncere deditis auiditate praedae fidem uiolas.sent. Secutum demum est execrabile id bellum inter Caesarem , ct Franciscum S sortiam, quod toti Italiae fatale fuit, ut omnium simul fortunae conciderent. quo tempore Petrus Arias Hispanus inusitata tyrannide ita Comenses afflixit, ut sub hoc praegraui tributorum pondere fatiscentes, quo nunc premimur, nihil iam de salute speremus, nisi hoc Callico bello Caesar aut Optimam pacem, aut opimam uictoriam sibi &C a nobis
27쪽
nobis attulerit. sed cum haec amariores nos reddant, ad Larii delicias reuertemur. Igitur ad leuam e Vici suburbano soluentibus, ubi opacissima Plinii platanus olim fuit, epistolis eius celebrata, in cuius memoriam honoremq; Musarum,& Apollinis, iucundissimi prospectus Musarum nostrum aedificamus, occurrunt quinque uillae ad radices Olympini montis,qui contra portum respicit Grumellia, Succota, Cerasia, Tabernula, Cerentiana, aequis fere sp aciis inter se distantes. hinc uertente se in orbem Olympino in Larium effunditur Blesa flumen, ct lapideo ponte oblongo, & frumentariis molis , ct in ostio Troctae piscis captura insignis . eum piscem antiquitus Lupum appellatum fuisse, in libro de Romanis piscibus abunde monstrauimus. datur enim ei palma , qui Maio mense in ostio Blesiae sit captus. ultra p6tem Coenobium, oppidulum ex ambustis aedificiis, ct structura interrupti portus paucis ante annis opulentum. paulo supra Coenobiu, ad secundas excelsi Bustinii montis radices, uisuntur, Platea, Rubenna, Toldinium , rara, sed eximii tritici fruge gaudentes. In summo cacumine cum temiso Dei para: uirginis specula est
admirabili prospectu . Inde Larii fluctibus autuuntur Garinnia, ct Speciana, honestissimorum
28쪽
DESCRIPTIO. XIrum ciuium uillae. Sequitur nobile sacetis, ct tegulari lapide Multrasum, in ualle algida sonan Multrata tis amniculi umbrosis cotibus impositum. Inde recto itinere sequunturFurii geminae sacrae turres, ct mox Caractum, lampicidis& naualibus fabris frequens. Hinc paulum sese Larius terris insinuat, &, dum rursus refugit, Lellium exi Lςillux gua cuspide in undas porrigitur,oliveta passim ct in primis curtianas elegantes uillas ostentas. Inde demum lunatis utrinque ripis Turregiae
promontorium excurrit, adeo ut a Careno oppositi littoris non amplius decem stadiorum spatio distet: neque alibi Larius angustior reperitur. is uicus agrum habet acclivi,& ob id gradata planitie, uite, olea, lauris, o sontibus peramoenum, ita ut is situs toto lacu mihi potior uideatur, qui ab aliquo priscae elegantiar, ct arridentis sortunae uiro luculentis aedificiis debeat exornari. A Turregia rursus litora sen- T
sim curuantur, prolatatoq; sinu uisitur Brien- Brienniit. nium , in ardua, ct aprica montis radice propendens. Inde duodecim serme stadiis adest Arcennium, in intimo rccestu perampli sinus Arcenniu positum, aedificiis arce, priuatis turribus, ct lapideo ponte nobilis ulcuscinterfluit enim medium amnis ex umbrosa ualle delapsus,qua i terest octo millibus passuum ad Lugani lacum, per 2 Inteleuinam
29쪽
Inteleuinam uallem multis frequentem pagis, uenationeq; 2 aucupiis iucundam. Ab Arcennio stirpem ducunt Lauigarii, uigente olim Vicana factione Comi opibus potentes : quorum unus hodie Arcennii Georgius multa hospitalitate nobilitatis nomen tuetur. Dum Arcennii sinu euehimur', ad lenam in arduum montem, ct sub amaro quidem ascensu, unde illi graecum nomen. Suspicitur Picra oppidum cum arce, frumenti, candoris, ct magnitudinis eximiae, sera x. gloriatur & rapis Nursinis aeque similibus , in ora cum fornicato ponte, qui regiam uiam sternit, Camogia torrens, atque inde Colonium ignobilis pagus. Tum uero sons largus, frigidus, perennis, ab olivetis inumbrantibus nomen accipiens. is saxeo naturali cratere tantisper retentus, dum uiatores θ nautar potant, in lacum es unditur . Sala demum pagus occurrit, cum uetusta arce in adito, negociosis piscatoribus frequens. hinc enim incipit Euripus ille Gemmeus Caecilii Plinii, a multa intercurrentium piscium captura pernobilis. Contra id Salaniani litoris spatium porrigitur insula, protenso in longitudinem dorso,
cadauer antiquae urbis decreto Comensium nauigantibus ostentans: ut eius poenae exemplo
Lariani populi parciem suam Comum urbem fidelius
30쪽
fidelius colere moneantur. Fuit haec clara Gothorum temporibus; qui tantum in eius urbis munitione confidebant, ut in ea totius gentis thesauri conderentur. Paulus Longobardus in
historiis scribit, Comacinam insulam in Lario lacu ab Ariperto, Longobardorum Rege, captam, eversamq; suisse, quum forte in eam Au sprandus, Luitperti pueri Regis nutricius, Riutor, proelio ad Nouariam uictus profugisset. Ceterum post Caroli Magni aduentum, qui
Longobardicum regnum euertit, instauratam insulam inuenio. Ab hac Ioviorum familia no- Iouiae fa stra originem trahit, extantq; opulentia maio- o te' in 'rum nostrorum monimenta, divae Mariae Maga rui-dalenae templum, in Stabio uico contra insulam per Euripum breuissimo duorum stadiorum traiectu distans. ei maiores Iovii agros ex fundis suis, in alimenta egenorum, uiatorumq; liberali pietate contribuerunt: ct per sexcen-tOS annos manet apud nos incorrupta dicendi
praesecti, ct sacerdotis praerogativa. propterea ct hodie quoque in gentilicio insigni, ad argumentum originis, castellum insulae, ambiente Lario impositum, gestamus, addita Romana Aquila, qua Federicus Ahenobarbus domum nostram honestavit; sicut&dudum columnas Herculeas, munere Caroli V. Caesaris, studiis nostris