De Juris divini et naturalis origine Caroli Polini S. Martini Abbatis libri tres..

발행: 1750년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

MAIEsTATEM sustinere possit, cum tamen in re gravissima versetur , ac PATROCINIORUM VESTRORUΜ apprime digna, integrum mihi

audere arbitratus sum , eaque deprecando observantiae declaranda voluntatem expromere diu pectore inclusam, s aegre moras passam hactenus atque silentium. Originem nempe Divini omnis humani Iuris pervestigare aggressus sum per ea, qua Gentium ferme omnium sunt monumentis tradita , nihil a me utilius fieri posse ratus hoc tempore, quam si praeteritorum studiorum fructus diligentiamque omnem ad summa utrius, e Iuris capita illustranda conferrem ae vindicanda . uuamquam enim negotium hoc eruditionis ac doctrinae copia jam dum exornarint Viri claris i , ad declarandam veritatem s consi mandam , cum tamen invaluisse nihilosecius via nandi licentiam sentirem , virium ipse quoque mearum alia methodo ac via periculum facere decrevi, s quod in me erat prospicere, ne progressa altius rationis ac Religionis obsequio abducat hominum mentes , ac foeda serium omnium

12쪽

perturbatio S confusio consequatur. In quo duo mihi cum essent agenda, alterum ut Divini δε-ris ac naturalis principia bono in lumine collocarentur , alterum ut captiosis Philosophorum argumentis , atque commentis occurrerem , qui aut no-

mandi prurigine incitati , aut ingenii pravitate abrepti dum fastidiunt omnia ac nauseant , qua novitatis fucis atque illecebris commendata minime sunt , Religionis ac societatis humanae Iura in contemtionem ac discrimen adducunt, utrumque una opera exsequutus sum , ac primo profecto , in quo plus ponderis ac momenti inesse existimavi , alterum pro re nata sum persequutus , iis pos habitis , quae aut recocta s refutata jampridem obsoleverunt, aut exsecratione potius quam refutatione digna haberi debent ab iis, qui de hominum cogitatis non tam ex verborum leporibus Norationis concinnitate, quam ex veritatis candore decernere sueui. Actum ne egerim , an vero

Glumenti quidquam ad veritatem cognoscendam tuendamque adtulerim aliorum erit judicium, δε-

stri in primis PRINCEPS SERENISSI ΜΕ.

13쪽

PATREs AUGUSTI, apud quos sapientiae flu-dia. Religionis sanctitas , legum auctoritas nec impiorum unquam patuere conatibus, nec humanarum rerum vici tudines aliquando experta sunt.

In quo sane esserunt sese mirifice artes ilia, quibus M AIORES UESTRI admirabilem istam

Aristocratiae Molem erexerunt , perduxeruntque ad amplitudinem plane invidendam. Permiderunt

quippe VIRI illi sanctissimi in amitae Religionis studiis , legumque custodia, quibus societas hominum continetur , reposita esse praesidia firmissimas publicae is privatae felicitatis. Itaque inter gra Gissima negotia ac bellorum discrimina , quibus diutissime cum sasissimis hostibus consiletati sunt,

nihil antiquius habuerunt quam ut eumdem semper Religio vultum . eamdemque leges retinerent auctoritatem. uuod sane magnum adeo ac prα- clarum est, nihil ut eo ad summae prudentiae laudem , animique declarandam excellentiam cogitari

postsi magnificentius. Hoc enim non servata semel, vel aucta Respublica , quod plerumque fit bellorum periculis , sed bene constituta DP confir

14쪽

mata, omninoque formata ad constantem gloriam minimeque interituram. siuamobrem tametsi bellicam rem minus tractassent strenue, quam ii tractare debuerunt, qui rebus fortiter Terra Mari

que gestii florentissimi ΙΜ PERII Jura imposue

re esseris Gentibus , ac longissime dissitis regionibus intulere, nihil eis defuisset tamen ad celebritatem nominis ac decus perfecta virtutis . Neque enim tantam ac tam eximiam haereditatem ad

VOS una cum Imperio transmittere potuissent . nisi magnas virtutis opes complexi essent animo, neque VOBIS iEius splendorem integrum tueri licuisset incorruptumque . nisi imitatione factorum perfecissetis , ut cum ejusdem generis dignitate eamdem s virtutis pulcbritudinem , s consiliorum gravitatem in V o B I S mortales cuncti admirarentur. Sed enim vero haec in UOBIS non sine ingenti animi exsultatione colunt , qui POTE-sTATI VESTRAE subjecti sunt. Non eis me tuenda acerbissima ilia de Religione disdia , qua

opulentissimis Regnis clades teterrimas adtulerunt neque advigilandum , ne perditorum quorumdam homi-

15쪽

hominum fraudibus obnoxii silist , qui opiniones falsas s impias vel Religionis obtentu imperitis

obtrudunt. Nulla ipsis ex eorum scelere calamι-tas admodum pertimescenda , qui Divina omnias humana sollicitare s commovere haudquaquam verentur , ut ambitioni , aliisque pravis cupiditatibus obsidia s irritamenta suppeditent. Non vota sisdem facienda , ut probis AUCTORITAS VEsTRA praesidio sit , improbos vero poenarum severitate coerceat: Omnia namque ipsis ut securas tranquilla essent curis consiliisque VESTRI sperfectum est , quibus f nativus Religioni nitor,s suum perflat legibus pondus , s jura cuique sua ita descripta s constituta sunt , ut nemini

migrare propria s aliena invadere impune liceat, omninoque RE 1 PUBLICAE ac privatorum bono ita prospectum est, ut illius administratio sit cum istorum commodis utilitatibusque conjuncta . Vuare ita vitam transigunt, ut dum in UESTRA POTEsΤATE REGNI MAIESTATEΜ v rentur , PATERNAM etiam beneficentiam colant , in qua tuti Letiqv conquiescunt. Equidem

cum Diuitigoo by Cooste

16쪽

eum hae mecum ipse reputo virtutis speciem menti obversantem intueor , cujus amplitudinem smagnificentiam suspicere cu que in proclivi est . assequi vero s corde complem nequicquam nititur , qui magno excelsoque animo haudquaquam sit, atque ad optima quaque s ardua capessenda mirtutis ipsius disciplina subacto. Non ejus instituam hic partes recensere singulas , neque committam , ut quis existimet me ejusdem magnitudinem angustis Epistola finibus concludere voluisse; sed in C LEΜENTIAE incredibilis VESTRAE cogitatione defixus , obsecro UOS obtestorque, ut ausus hosce meos aqui bonique consulatis. uuod enim oculis VESTRIS a me nitur opus, non modo ob argumenti gravitatem , sed ob felicit tem etiam temporum, quibus susceptum s ab

solutum est, favoris s gratia UESTR AE -gitat AUCTORITATEM; otii enim illius f tus est, quod proximis superioribus annis, dum Europa atroci ac diuturno bello conflagraret , exercituumque pondere oppressa Italia fere universa eorumdem redundaret sanguine , nobis cura

17쪽

LIBER SECUNDUS.

CAPUT I. Homines a Deo primum , deinde ab Angelis sanctis edo.ctos fuisse ostenditur ; jdque apud Gentes continuata traditione pervulgatum. Pag. IEI.

CAPUT II.

De praestantissima Dei Natura , di maxime de ejus omnipotenti voluntate , quae in mundi creatione , & gubernatione potissimum ossenditur. 146.

CAPUT III. De Homine primo , primaque mundi aetate , ac Iuris Di- vini , ct Natural s Origine. I Ur CAPUT IV.

De animorum humanorum immortalitate , de extremo Iudicio , praemiis poenisve in vita futura. 92.

CAPUT V.

De portentosa totius orbis inundatione , deque Noacho , unde nova humani generis procreatio. 2II.

CAPUT VI.

De Μundi aetate. 224. CAPUT U I I. Capita summa , & quidquid ad religionis substantiam speetat, non ab Hebraeis in Gentes pervenisse ostenditur. 233. CAPUT V ΙΙΙ. uomodo in Hominibus conservatae sint notiones , de quibus supra dictum est , studiose inquiritur. E 7. I KDiuili od by Corale

18쪽

INDEX.

LIBER TERTIUS.

CAPUT III. De origine , & progressu Idololatriae.

CAPUT IV.

De cultu Heroibus vita functis , interdum etiam viventibus a Gentibus praestito , in quo tetrior Idololatriae facies exhibetur attamen in hisce quoque dentioribus Idololatriae tenebris capita summa aperte elucent. 32s.

CAPUT U.

Deteguntur Daemonis artes , quibus ad corrumpendam Re-sgionem, depravandosque Hominum mores usus est. 3 9.

Exeutiuntur quorundam Philosophorum rationes, Divinam Providentiam negantium, aut calumniantium. 368.

CAPUT VII.

Ad examen revocantur, ac refelluntur aliquorum rationes, quibus Relisionem Reipublicae caussa a Sapientibus invectam fuisse, pertinaciter contendunt. 3 3.

19쪽

AVendo vedulo per Ia sede di revisione , ed approvMetione det P. F. Lorenm Filippi Inquilator delS. Ossicio di nova nes Libro intitolato De Iuris Dimini

σ Naturalis Origine Caroli Polini S. Martini Abbatis Liabri Tres, non v' esser cos' alcuna contro la Santa ride Cattolica , e parimente per attestato dei Segretario Νω1lro niente contro Ρrincipi, e buoni costumi , concedi

Registrato in Libro a Carae 42. at num. 339. Michiel Angelo Marino Segret.

20쪽

DE IURIS DIVINI,

ET NATURALIS ORIGINE

CAΡ UT LDe caussis, quibus bustus operis Auctor adductus es, ut in hoe opere Persaretur

U U M autumnalis rusticationis temno. re Calvi anum, Brixiani agri Cauebium , me contulissem , V. Cl. Amsaldum tunc inibi degentem inveni ;& cum ispe una essemus , variaque pro re nata haberentur colloquia, in eum aliquando sermonem incidimus, quo graviter questi sumus, unde commultos , nec rudes , nec imperitos.

A sed

SEARCH

MENU NAVIGATION