장음표시 사용
21쪽
1 LIBRI PRIMI sed ad multiplicem eruditionem excultos , de societatis
humanae vi ac jure ancipites esse : nutare saepe in agno.
scendis officiorum principiis , praeceptisque: prima summa
legum capita, non ab aetema Dei o. Μ. voluntate, sed a callido vastoque quorundam prudentum ingenio repetere. Ρropterea commemoratae a nobis fiunt praestantiorum Ρliblosophonim invicem pugnantium sententiae, quorum alii reprobantes alios, nihil certi de legum sontibus atque orbgine docent. Ρorro ex eorum altercationibus factum est ,
ut hujus etiam aevi plurimi ansam sibi si serint dicendit de his rebus liquere nihil, cuncta opinionibus conflare , nullumque locum veritati patere. Ad indaganda itaque celsissima principia , unde secundaria ex illiis orta sunt , a
quibus pendet universa vitae degendae rerumque gerenda rum doctrina , convertimus sermonem. Animadvertimus
primum Philosophos Ethnicorum deficere multis in hac disquisitione ; idque propterea esse, quod, si de veteribus
loquamur, careant illa constructione doctrinae , quam systema vocant. Non esse satis, praeclare dixisse de moribus quibusdam , caussas quoque aliquas illorum probabiles ab tulisse : manare latius vitae moralis disciplinam : hanc padilibus quidem stare suis , sed complexione tota corruere , nisi sitndamenta jacias , quibus aeque nitatur, undecumque illam Bectes. Statuerunt quippe Ethnicorum Ρhilosophoerum plurimi dogmata multa honesta, S. laudanda tradiderunt , at mira varietate distractos de juris origine , ac definibus pugnantia dixisse, quorum comprehensione illorum mem nequit partes omnes devincire ; neque dissoluta &divulsa membra apte conglutinare, ut quaelibet objecta in punctum veluti unum desinant, a quo ad ambitum aequa lus lineae ducantur. Quotus autem quisque antiquorum Philosophorum est, qui haec universa praestiterit, momenta cinjuique
22쪽
CAPUT PRIMUM. 3iusque veritatis ponderibus suis examinet, adversaria evertat , consectaria quaelibet eliciat, verbo dicam, ostendat, nihil assentari sibi vel in praeteritis relinquere λ Ραterea tantum abest, ut principia firmitatis nacta sit recens quo. que Philosophia, ut in deliciis habeant eruditi complures iacilli hujus Philosophiae viribus extenuare quaecumque scita di jussa de legum origine hactenus prodierunt. Philosephorum itaque placitis sublatis, aliorum memtio facita est, qui dum de celsissimis principiis, jurisque orbgine ad Sacras Scripturas se recipiunt, satis consultum esse putant, deque impiorum caussa conclamatum. Quum autem impii Scripturis sanctis fidem negent, hoc pacto non dirimitur quaestio. Etenim tametsi ii, qui divinis Scripturis plenam fidem habent, nec fallere alios , neque selli possint ; si de altissimis principiis congrediamur cum infideli homine, offendunt in eo, quod hostibus Divinitatis nihil
incommodi serunt 3 propterea mente retinemus Divinam, qua pollent sacm littem, auctoritatem, ab adversariis interea eam enorquere supersedemus , donec irrefragabilibus omnium nationum monumentis celsissima principia, umde secundaria sponte fluunt, & a quibus vim gerendae do. ctrina pendet, totius orbis consensione sacrata, non a solo sacrarum litterarum testimonio, verum etiam a primigenia vaditione, apud omnes gentes pervulgata, pendere. Hinjuste Traditionis indolem altius excutienti liquido patebit, in ea mire concinere partes omnes , quas hucusque ad subblienda Divini Naturalisque Iuris principiti quaesivimus 3 praeterea manifestum est, Traditionem hanc vires addere Philos horum argumentis , ut ex probabilibus evadant certa , neque sulciantur principiis precariis imbecillium disputationum nostrarum , sed luminis Divini, veluti sy-dere, illustrentur, Traditione videlicet primigenia , qine A E altum
23쪽
altum perpetuo teneat, faeculorumque omnium suffragis quasi aquarum mole seratur. Utpote quae habenda sit inter subsidia humanae natu , ab optimo Conditore trad, in homini primo, a quo filiis di nepotibus accurato magisterio oratis Traditionis commendata, posteri omnes, non disquisitione , sed narratione majorum illam traduxerunt , delendam numquam , neque mutandam. Inani quidem sapientiae jactantia , vanisque hominum commentis , indiditationes meditationibus cumulando, primigenia Traditio
deformata fuit, Et quo magis Philosophi a simplici Traditione recesserunt, eo magis in absena & devia abierunt, ut merito Vellejus apud Tullium , lib. primo de Nati
Deo , eorum estata vocaverit is miracula cc portenta mi-Μ losophorum, non disserentium, sed somniantium. Asmissis autem principiis consensione totius orbis sacratis , desinet Philosephus fluctuare de hominum ossiciis, de animorum nostrorum vita sempiterna, deque futuro extremo
judicio ; etenim si perspexerit, Traditionis oraculo, capita summa , & celsissima principia ab ipsius mundi incunabulis ad haec usque tempora apud omnes Gentes descendisse, quod est peremtorium argumentum , non erit cur diffici. lam arguat earum rerum intelligentiam, quae ab illis primcipiis sponte hauriuntur ; immo in hac primigenia Tradbtione compertum habebit , momenta esse maxima ad pie justeque vivendum ; sed & per istam , extra natum cancellos minime egressus, videbit rationem connexionis, uae inter humana & divina intercedit: & filo veluti ducius Traditionis exitum reperiet intricatissimi labyrinthi illius, quem tot mortalium de jure primo dicundo sententiae innumeris ambagibus interclusenint. Propugnator quoque religionis nullo negotio conficiet, unius Dei cultum, an, morum immortalitatem, p;mia, aut supplicia in vita sintum ,
24쪽
CAPUT ΡRIMUM. Itura; quum compertum erit, haec omnia ab omnium Gemtium nrmissima persuasione pendere , ut autem hoz systema firmari possit, evolvenda sunt saecula fere singula, quae Mosen praecesserunt, & consecuta sunt. Atque hi fere sermones fuerunt, quos invicem com servimus , & disputavimus una , ut Ansaldus ipse in exodidio siti operis fatetur. Quum autem familiares curae me in Urbem revocassent ; ille labori minime pepercit, atque in id
incubuit, ut conficeret Opus, hoc aevo maxime neressarium , ad evertendam pravorum hominum impietatem ;utque a Scepticis, quorum numerus late propagatur, stirpitus evellantur fibrae omnes dubitationis , quas in animis imbecillium speciosa atque exquisite disposita impiorum adigumenta defixerunt. Suum opus scriptis mandavit Ansabdus , publicique juris factum , eruditorum judicia subiit. Utrum nec ne seliciter sitsceptum munus impleverit, aliorum judicium esto. Ρorro qui Italas, Transalpinasque Ephemerides componunt, vim quidem systematis hujus ultro sessi sunt, as averruncandam impietatem aptissimi ; attamen animadvertunt, Ansaldi opus deficere in multis, ma. ximeque necessariis, ut veritas & duratio assertae Traditio. nis solide firmetur. Illorum itaque sententias, qui ejusdem operis medullam critico examine scrutati sunt, strictim referam . Doctissimus Auctor Ephemeridum Florentinarum de hoc opere sic a) loquitur: Pulchrum monitum, laudeque dignum ; at in eo dissicultas omnis sta est , quemas modum possit hujus Traditionis veritas probari, adversam tibus Atheis, Spinosa, ejusque sectatoribus. Numquid Traditionem hanc tamquam veram recipient hi λ An eo proebationum genere opus erit, quibus ad tam aequum , tamque rationi consonum principium admittendum compe,
25쪽
6 LIBRI ΡRi Μ Ilantur λ Numquid sacile erit refractaria eorum ingenia loeribus quibusdam adductis vestigiis primaevae Traditionis, vel inter idololatriae tenebras apparentibus , in sententiam pertrahere λ Quis Moysi de A miticis & Antediluvianis temporibus loquenti credat, quum fides eorum , quae morantur , tantummodo sit penes Auctorem λ Quis denique Hebrais assentiatur, asserentibus se certa hujusce Traditio.
nis monumenta tenere , quando natio illa caeterarum Gemtium fabula & ludibrium fuitὸ Non itaque promta adeo expeditaque res est, ut de hac Traditione affirmari quio quam possit, quamquam studio dignum & eruditorum M. gotium istud videatur. Atque his plane consona sunt, quae Batavi, eruditissimi Ephemeridum Auctores, exacte per pensis iis , quae ab Ansaldo edita erant, protulerunt. Finsus tamen rem a tractant. De humani quippe intellectus acie , ac vi disserentes , illam deprimunt, floccique faciunt. Ρropositae autem Traditionis veritatem, & dumtionem probationibus carere putant. Ad illam stabiliemdam Opus esse , ajunt, per omnes nationes discurrere , ibiarum Traditiones, historias, mores, doctrinamque sedulo rimari, ac diligentissime investigare , an de hac re vest, gia haud obscura appareant, ut ab objectis vindicata hinjuste Traditionis veritas satis pateat: denique subdunt, negotium istud inter audacia lacinora reponendum , quum nullus mortalium illud attentare ausus sit. In actis vero Eruditorum Lapsae de hoc opere inter caetera sic b leg, tur : Cl. Auctor, Traditionem juris Natum principium comstituendo, hypothesibus Ecclesiae suae aliquid declisse videtur , quae, quod abunde constit, in doctrina religionis rinvelatae multum huic concedit. Sed per Traditionem quid intes
26쪽
CAPUT PRIΜUΜ. 7 intellectum velit, non definite exponit, modo illam de doctrina morali, in sacris litteris contenta, modo de se, tentiis moralibus, inde a primis mortalibus , per reliquas orbis Goreeeo propagine quadam sparsis , di jugiter conser.
Perpense a Claro Ansaldo oppositis momentis, quae ab eruditis Ephemeridum auctoribus edita fuerunt, in commentario adversius Clericum o seurn 0stema confirmare studuit , & scripsit his verbis : Non arbitror hic prosecto
Viros Clarissimos a me postulare voluisse , ut Graecorum Latinorumque in medium producerem testimonia, quibus illa de re certiores evaderemus i qui nempe Ρhilosophum non eiungere I sed cum eo me disputare , secundum spe. ctatas & cognitas Eruditorum lucubrationes prosemiseram; neque enim aetate nostra Grotii, Vota, Seldeni, Spence.
ri, Bocharti, Marchaici, Huetii, Blanchini, sexcentumque labores Germanorum , quorum ess innumerabilia ac infinita congerere , congestisque iterum iterumque adjicere , non admodum etiam doctis ignotos arbitrari sinit albqualis Sculi selicitas. Eorum quidem systematibus haerem dum penitus non duxi ; neque in eorum sententia unquam fili, qui Gentiles omnia ab Hebraeis mutuatos esse volue.
runt , ex iisdem tamen , exque vulgatissimis , qui reliqui adhuc sunt Ethnicorum libri, sit constare certo credidi, eos nobiseum in existentia principionim illorum adserenda convenisse nempe in populorum Historiis sabulisque ipsis, quae vel antiquitate diversitateque sea nobis prima fromte minus videntur interesse, nexus adest rerum tamen maeximarum; stilicet idonea consenso de originibus nationum, deque eversis per eluvionem terris , de humano genere in
rias in regiones distracto , de institutione societatum i qua
27쪽
re aures voci Moysis claudentes, Populorum omnium cID mori eas reserare coacti esse videantur. Unus rennerus in systemate Theologia: Gentilis purioris, qua quam proprie ad veram religionem Gentiles accesserint, per cuncta fere ejus capita ex ipsis praecipue illorum scriptis ostenditur, tot
ac tanta contexuit, tantamque congessit messem , ut nullam spicam visus sit caeteris reliquisse colligendam. Baldas fir Becherus, qui de Graecorum Veterum atque Latinorum relate ad Daemonas doctrina sese seripsit, relatis perpensisque mortalium omnium, quotquot recenseri potuerunt, de religione opinionibus, in eo convenisse convenireque adhuc Populos omnino omnes apertissime evincit. Numen ut crediderint credantque adhuc providentia donatum s spiritus, ut ita loquar, sive Genios quoque exsistere, bonos quidem alios, alios vero malos , haud mori animas cum corporibus 9 supplicia impiis, praemium altera in vita superesse ; hisque in principiis Barbaras politioribus cum Gentibus , cum integris corruptas, antiquissimis cum populis inferioris aevi homines praesentesque convenire Uid. Biblioth.Univers Tom. XXI. mg. i 26 . Argumentum hoc exhausit tamen , aut certe sallimur, Edoardus Herbertus de Cherburii in libro de religione Gentilium, ubi, cap. xv. de caussis agens p imordiisque cultus vetustissimi, eos veritatem eximiam verisimilibus , possibilibus, & falsis quidem temerasse fitetur opinionibus , atque sere depressisse ; perindeque secisse aequi AEdificium in se ipso solidum, ex recti pondere prope
modum obruerunt nihilo tamen minus summa apud eosdem stetisse capita : Esse Deum summum : coli debere rvirtutem esse praecipuam cultus divini partem : resipiscem dum esse a peccatis: dari denique praemium ac poenam, tum
in hac vita , tum post hanc vitam 9 quorum, inquit, fides stetit in aeternumque stabit. Quantumvis enim supra eorum basim
28쪽
CAPUT ΡRIMUM. 9basim sexcenti errores accumulentur: ex quinque tamen hisce columnis inter se nexis, ita sulcitur cultus divini ratio,
ut moles quaecumque uti in sornicato opere videre est libsce superposita , haud labefactari, vel loco moveri possit
AEdificium. Haec igitur providentiae divinae universalis cmstaeque religionis simi standamenta illa, quae nullo defuere, vel deesse possunt saeculo , vel regioni, unde etiam ea Omnia , quae sub verborum involucris , fabularum mysteriis , revelationum figmentis, somniorum interpretationibus, rituumque ambagibus promulgabant olim sacerdotes , & in faciles declivi Ρopuli animos inducebant. Hactenus com cervata ex Ansaldi diligentia quae quidem laudabilia si int,& vera. Quum autem , ad evertendam impietatem, non sit satis vera loqui, sed sit necesse vestigiis omnium Gen. tium haud obscuris hasce veritates demonstrare , quae factum postulant i propterea servata Verae amicitiae , oc proebitatis lege, qua, non obtrectandi consilio , sed studio imdagandae veritatis, licet omnibus uti , ad examen revocanda stini ea , quae in silo commentario congessit Anseldus ;& exacte disquirendum est , an nodos omnes impiorum hac via idem Auctor resciderit. Porro praecipua impiorum dogmata fiant : Deum n gare, aut ejus Naturae attributa minuere : Divinam providentiam negare : Animas humanas mortales dicere , aut saltem in dubium vocare : Spirituum, seu Angelorum binnorum & malorum exsistentiam impugnare: Vaticinia itemque miracula proscribere : Scripturae sacrae auctoritatem ludibrio habere: Religionem callidorum hominum versiitia in orbe fuisse invectam ; eamque immediata aut mediata cum Hebraeis consuetudine Gentes reliquas didicisse ; neque desunt impii homines , qui Mosen ipsim impostum per turpis limam calumniam redarguentes, ab ipso Mose ob
29쪽
io LIBRI PRIMI politicas rationes religionem suisse institutam ; hinc nullasesIe a Deo, sive a natura regulaS morum constitutas 3 propterea nihil sanctum, nihil natura sua esse justum. Ρrofecto si de his congrediamur cum impiis, intra naturae fines cohiberi debet disputatio nostra, quae hauriri opus est ex Historia ratio. cinata, ne adhaerescat tantummodo scopulis imbecillium disputationinn, quae vitio non uno premuntur , potissimum ubi ea involvantur , quae a sensibus nostris longissime distant. Servata igitur, ut dicebam, amicitiae & societatis lege, qua non obtrectandi consilio, sed studio indagandae veritatis , omnibus uti licet, propius accedendo, ad trutinam revocabimus Ansaldi responsa ad ea, quae Ephemeridum Auctores postulaverunt, ut propositum Traditionis systema solide fise mari possit. In Commentario o itaque adversus Clericum,
jam memorato, inquit Ansaldus: Μ Non arbitror hic pros si clo Viros Clarissimos a me postulare voluisse, ut Graecinis rum Latinorumque in medium producerem testimonia. Ρorro non est hoc solum, quod Batavi postulant loco citato ;verum, ad illud firmandum opus esse, ajunt, per omneS nutiones discurrere , Traditiones earum , Historira , mores , ac doctrinam sedulo rimari, ut videri possit, in quibus revera omnes nationes consentiant. Demum subdunt negotium istud inter audacia facinora reponendum , quum nubius mortalium illud attentare austis fuerit. Ρlurimi quidem
Christiani nominis Viri, quod de facili praestari potuit,
Graecoriun Latinommque Historias, mores, doctrinamque investigaverunt; quae etiam in unum congesta scriptis mandanant propterea nonnulli eorum crediderunt, & scripserunt, omnes Gentes in iisdem principiis convenire 9 quae quidem consecutio recta ratione hauriri nequaquam potuit iHistoria enim Universalis, in qua exhiberi possit totius humani
30쪽
humani generis prospectus, componi debet ex singularibus omnium Gentium monumentis ue illudque est quod rite postulant Emditi Batavorum , esse faciendum : quodque nemo hactenus, quod ego stiam , praestitit. Neque Ρfan-nerus , celebris Auctor , hoc egit de quo seribit Antil. dus is tantam congessisse messem , ut nullam spicam viis sus sit caeteris reliquisse. Ille enim , de quo in hoc meo opere pluribus in locis erit sermo , extra terminos nostri Hemispherii vix egressus, puriorem Ethnicorum Ρhilo sephiam spectandam exhibuit , neque ea m2nte , qua pintat Ansaldus, id praestitit, scilicet re de qua agitur: propterea spicas uberrime colligendas reliquit. rice autem Amsaldi admonere licet, non sitis esse referre, ad suum syst
ma firmandum , Christiani nominis Clarissimorum Viro. rum tumultuario quodam modo sententias ; dum enim agitur de novo systemate condendo, necesse est in eodem contextu addere expresse monumenta , quae sactum postiniant , sed & seriptores, & loca , a quibus excerpta sunt,
unde comprobari possit a quolibet assertionis veritas , quae sere omnia in ea parte Commentarii desiderantur. Ustis iste in omnibus Eruditorum operibus servatur 3 immo Antildus ipse in aliis sitis lucubrationibus hac lege ustis est. Verum etiam praeterire non possum, quod certe idem Ain istor in suo Commentario facere debebat, veritatem stilicet, & durationem propositae traditionis Ethnicomm, saltem Graecorum & Latinorum monumentis Ostendere, ut corrigeret ea, quae ex adverse, haud sibi constans, in libro
de traditione scripserat, ubi sic a Iegitur: - Αst utis e iguo invisoque in populo hoc est Hebraeorum seis Vettin haec demum recepit traditio, Graecorum sapientes,