De Juris divini et naturalis origine Caroli Polini S. Martini Abbatis libri tres..

발행: 1750년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ia LIBRI ΡRIMIn pertentare ausi aequor, essentiamque supremi Numinisse infinitam imbecilli humanae mentis virtute rimari posse se arbitrati. Idem alibi in suo opere inculcat, ex quo proepositae traditionis systema evertitur, quod consensione omnium Gentium firmandum est 3 quum praecipua hujusce systematis vis ex hac ipsa consensione hauriatur. Praeterea dum venis asserta traditio in solo populo Hebraeo se demum recepisset , hujuta veritatis testimonium a solis Hebraeis penderet ; quae gens Ethnicis & impiis invisa semper fuit , hinc fidem quoque negant sacris Hebraeorum scripturis. Alia quaestio ab Eruditis , nostri quoque aevi,

acerrime agitatur, asserentibus aliis capita simina ab H braeis Gentes didicisse , negantibus aliis , hinc inde variis rationibus ac monumentis in medium productis. Ρorro si ammativa sententia vena esset, assertae primigeniae traditionis veritas Gentium testimonio probari nequaquam posset ; ex quo sponte fluit consecutio, quod scilicet omnium Gentium consensus nullam omnino vim haberet, ad solide firmandum propositae Traditionis systema ; propterea laborandum erat in emenda veritate, solvendo opposita adversiriorum argumenta , hinc nemo non videt haud fuisse satis

dicere , ut Ansaldus inquit: is Neque in eorum semn tentia unquam sui, qui Gentiles omnia ab Hebraeis minis malos esse voluerunt 3 nullam penitus addendo ratio

nem, qua sita sententia fulciri possit. Sed vindicanda quinque erat impiorum calumnia, dicentium , ob caussas pol,licas callidorum hominum versutia , inter quos insen i sum recensent, religionem in orbem fuisse invectam. Hoc est maximum impiorum momentum , quod ni radicituSevellatur ab animis impiorum, falsiimque omnino oste datur, religionis caussa caderet , agit enim haec vetus calamnia

32쪽

nia, ab impiis succedentibus temporibus renovata, radices in mentibus impiorum , alteque inhaeret magis , quam quod a natura anticipatum erat & informatum. Ansaldus autem ad hoc oppositum momentum, quod est praecipuum in systemate impietatis, nihil sere respondit. D tam, imis quit ), posteriorum temporum religionem artis ac po- is liticae potius effectum fuisse , quam pietatis , eo scilicetis ut consilio vulgares homines in ossicio detinerentur, ait ,, notum cuique est , ait tamen probe ac diligenter perspiis cienti satis illud idem ostendit vidisse compertissime hinis mines , absque umbra saltem religionis humanam nonis posse consistere societatem. At impii non calumniantur

tantummodo posteriorum temporum religionem, sed omnem de medio tollere conantur , pertinaciterque contendunt, & asserunt: omnem religionem ob politicas caussas callidorum hominum versutia in orbem fuisse invectam.

Hoc autem fatendum est, quod si ab Ansaldo , Viro doctissimo, amplissimum Traditionis systema primis curis solide firmari haud potuit, Clarissimo Auctori non potest tribui desectus ; tunc enim exiguo in Castello degens, ni, mium tenui libronim suppellectili laborabat 3 propterea ex hoc ipso, quod praeclarum in eodem Traditionis opere videtur, eximia suae mentis acies evidentius ostenditur. Neque in memorato Commentario de futuro seculo adversus Clericum mens suit Ansaldi, addere quae deessent operi Traditionis , ut undequaque fultum munitumque a nemine quiret convelli, sed aliud agendo , nonnulla scripsit in

Commentario de Traditionis systemate, ut mentem suam candide exhiberet ; & magis definite traderet, quid inte, lectum per hanc Traditionem velit . Neque mirum videbitur, Ansaldum ad maturitatem incceptum opus non per duxisse ,

33쪽

i LIBRI ΡRiΜi duxisse ; quum in Coenobio suo Prosessor in docendo sui ordinis discipulos toto pectore incumbat, aliisque libris

componendis , exquisita eruditione resertis , indesinenter vacet , propterea studia ab eo instituta aliud agere non

patiantur.

Ρorro , in repetito hujusce rei examine , dilucide comperi, addenda esse ea omnia, quae ab acutissimis Viris Ephemeridum Auctoribus postulantur 3 verum & alia plinra , ne ulla ex parte primigeniae Traditionis systema nut, re videatur. Operae itaque pmtium me factitrum putavi si nova prorsus methodo ac Via, de monumentis mea praecipua cura industriaque congestis , inter quae nonnulla , quae potiora mihi visa sunt, ex lucubrationibus variis Amsaldi excerpta videbuntur, volumen conficerem, ab eo quod de Traditione Anialdus composuerat, sejunctum, in quo

assertae Traditionis tum necessitas , tum veritas , tum duratio comprobetur. Atque hae caussae silere , quae me adscribendum impulerunt. Quod autem ad necessitatem hujusce primigeniae Traditionis attinet, paucis me exstediam, quum sere nemo Emditorum nostri aevi eam inficietur , irrefragabili enim experientia magistra sapientiores agno verunt , quam acies humani intellectus imbecillis sit, indisquisitione altissimarum rerum, quae omnino silpra sensus sint ; & maxime dum agitur de ineffabilibus Divinae Natum attributis Propterea de ortu,& conservatione prim, geniae Traditionis susus agam, unde Divinum & Naturale jus ortum duxit. Ut autem propositum systema selide firmetur , de re , de qua agitur, in medium proferam firmam constantemque cunctatum nationum persuasionem , quam omnes Gentes de altissimis siminisque capitibus tenent 3 unde jus Divinum , & Naturale sponte fluxit. De

Ethnicorum autem Theologia ea mente loquar, ut ea pu'rior

34쪽

rior dignoscatur, quae a primaeva Traditione hausta fuit, quaeque ab illa non recessi. Maxima igitur hujus systematis difficultas in eo videtur quod certe spissum ac silebro.

sum est ut ostendatur non obscuris monumentis omnium nationum, in omnibus indesinenter firmam fuisse persum sonem , unum summum esse Deum , mundi opificem , nutu suo cuncta regentem , omnium bonorum liberalem datorem, inlue ac justum ultorem adversiis scelestos & ii pios , praecipue in vita sutura , hinc apud omnes populos esse firmam persuasionem de animorum humanorum timmortalitate , de extremo judicio , de praemiis paenisque insuturo iaculo i ex quibus omnibus Divini cultus ratio evincitur; & hominum ossicia constituta cernuntur, ad pie justeque vivendum. Propterea tot elapsa tacula percurrenda sunt, totusque terrarum Orbis discurrendus , scrutandum.

que quicquid ad rem conserat, ut quod commune , apud

omnes nationeS, in unum coacervatum proferatur. Ex sim

gularibus quippe Gentium historiis, traditionibus, aliisque

certis monumentis Universalis Historia, quae verum totius humani generis prospectum exhibet, rite consarcinatur ,

quod optimum so) Polybio, quamquam impietate pollinto , visum est. Basis igitur hujus structurae erit sacra , ac Irofana Gentium Historia. Moses antiquissimus scriptor, istoriam in suis annalibus generis humani ab orbe condito tradit 3 antiquorum Ρatriarcharum Deum colendi r, tum , morumque disciplinam ; quae omnia a Deo tradita fuerant homini primo, posteris omnibus propaganda Tra ditione majorum, ne quaerendae & exspectandae essent semper novae & peculiares Traditiones, ad rerum initia digno-lcenda , & ad hominum ossicia constituenda S idcirco in Mosis annalibus graphice antiquissimorum Patriarcharum

35쪽

16 LIBRI ΡRIMI Traditiones descriptae sunt: scilicet de Deo, Universi com litore , ac moderatore, de norma vitae priorum hominum in actionibus regendis , ex quibus praestantissima humanvisocietatis serina cum sic tum civilis elucet ; quaeque iudirit antiquarum aetatum facies. Vitia quoque & lapstis sem- morum Virorum describuntur , item magnorum Virorum constans pietas ac justitia innotescit , sed & quam admiranda Dei providentia justa vitae moralis disciplina conservata sit, quae durat adhuc , durabitque ad finem usque

saeculorum. Ρrofanorum autem Hissericorum deseciusquam plures enumerantur, quorum alii maxime utilia pra, terierunt 3 alii negligentius reserunt ea , quae prolixius enarrare debuissent, eaque potissimum, quae ad totius humani generis utilitatem reseruntur. Excerptis igitur a noe

bis selectisque ab Ethnicorum Histaricis & Philosephis

iis omnibus, quae ad rem nostram conserunt, ut facta coblatione cum Mosis annalibus , horum veritas Ethnicorum

testimonio comprobetur, & Mosis histitia prestantissima& ab omni corruptela immunis videatur. Animadvertendum autem est , nationis populique nomine me nihil aliud intelligere , quam potissimam , majoremque incolarum alicujus regionis , aut civitatis partem non enim nationis, aut populi vocabulo appellantur, qui alicubi degentes patrias leges, probatosque illius regionis mores sper nunt, atque a reliqua multitudine dissentiunt. Ubique enim phanatici, aliique essi nata libidine vitam agentes inveniuntur: cujusmodi vero homines ad Reipublicae partem revera haud pertinere notum est , quum eorum moeres, sive opiniones nullis patriis legibus, sive institutis, sive probatis ulibus , communire sententia approbentur. Ρ terquamquod , de impiis loquendo, sive illorum ratio habeatur, qui olim inter Gmcos, Romanosque vixerunt: sive

eorum Disitigod by Cooste

36쪽

eorum , qui in Sinarum & Iapponensium Regnis, veteri memoria fiterimi & nunc quoque sunt : sive denique eo. rum, qui Spinos e scripta adamantes, impia dogmata prosetentur , hi omnes aliique impietate polluti nunquam certe

populum aliquem nationemque composuerunt, immo patriam religionem aut subdole simulamni, aut si palam in pietatem aliqui potentiorum prosessi stini, ita ut a populi

multitudine & patria religione discrepare viderentur, aboeminio & execrationi apud cives filerunt , quamquam admodum paucos impietatem praesutulisse litteris proditumst. Reliqui autem, teste a) Tullio is Epicuri callidit,

D tem imitantes , qui non magnopere de Diis immortalbis bim pugnabat, tantummodo eos negare non audebat,

se ne quid invidiae, aut criminis subiret. Porro per Atheiς mina in propria & genuina significatione accipimus vocem hanc , qua homo sibi persuadere nititur , non dari Deum. Solet autem subinde ambitus hujus vocis ad eos extendi, qui falsos & erroneos de Natura Dei conceptus fovent, ex quibus consequitur, ut homo in practicum Athessimum, sive in impietatem abeat. Si enim cuncta inessentiam divinam reducantur, sive res Omnta creatra in Deum mutes, in laxiori Atheismi significatione accipitur. Inter Atheos hujusce generis quoque numerantur ii, qui OmneS contemnunt rejiciuntque religiones. Idem est &de Scepticisino dicendum hic enim si universalis sit, Numinis etiam exsistentiam in dubium vocat. Perinde vero tandem est, sive Deum esse quis neget, sive an exsistat dubitet. De Sceptici no autem particulari, ex quo impietas haud deduci potest, etsi is vitio non careat, aliter existimandum. Atheismus igitur vel scepticus est, vel dogmaticus. Scepticus illorum est, qui nullius rei certam

37쪽

,3 L I B R I Ρ R I Μ Ise habere posse notitiam putant : dogmaticus illorum est , qui Atheislica Philosophia nixi, opinantur, ex nihilo nihil posse fieri ; propterea negant , Universum hoc spectae

bile a Deo suiste creatum. Porro rudis vector super navem imponor, qui necdum scalmum in lacu rexi, tetri maris credor fragoribus. In immenso enim pelago hujusce systematis , evanescem te sacramm Scripturarum litore , undique Ρontus est. Verum ad stisceptum munus pmstandum , si minus inge. nio potero, in subsidium mihi, Deo adjuvante, diligemtiam vocabo. Quod si aliqua deerunt, quibus res omnino conficiatur, hoc saltem consecutus ero, pmmonstratam aliis a me viam illuc perveniendi , quo maximi momemti negotium vocat, ut de hominum mentibus impietate svndiciis eradicata , & a Scepticis si ablatis fibris omnibus dubitationis, vera religionis & primigeniae Traditionis ope semina purae moralis disciplinae inserantur. Hactenus non modo consili mei fiuminam exposui, verum etiam totius

operis argumentum , quamquam autem vitio non uno hoc idem opus premeretur, voluntatem meam certe nemo flagitare poterit. Ρrofecto quodcumque vitiosum erit, mihi imputa , non hujusce systematis firmitati. Veniam quoque mihi dabit Lector benevolus eadem aliquando in progressu operis repotenti ; quum alium in finem afferam

tur quae repetita videbuntur. Verum antequam ultra procedam animadvertere placet, Philosophos bene multos humanae mentis aciem, supra quam a natura concessum est, extollere, nihil ut tam

impervium , nihilque tam abstrusum sit, ad quod percipiendum sitis ipsa viribus nequeat pervenire : alios ex ad verse de illius calamitate nimium conqueri ; quod mentis acies erroribus obnoxia modo huc, modo illuc seratur λ sadipe

38쪽

pe impmbam quod ante pmbaverat, saepe probans , quod prius improbaverat , hinc factum est, ut ab iis humana

mens rationis ludibrium fuerit nuncupata. Alii autem indiliores ratiocinatores medium tenentes fatentur su) cum Plinio, quod quidem assequi omnia humanus animus nequeat, ad multa tamen cognoscenda humanae mentis aciem non esse obtusam. Quorum sententiam amplector ; sive

quod attinet ad ea, quae sensibus percipi possunt ; sive quod

spectat ad ea, quae rationis adminiculo eliciuntur ex illis, quae per sensus exteriores ingressa sitnt in sensum interio. rem. Ρropterea hoc tam aequo principio innixus ad proepositum systema stabiliendum aptissimo , Historiam universalem, cujus cognitionem sensibus haurimus, cum ratiocinatione conjunctam, sponte fluentem, tradere institui; quum

multo certior tutiorque modus iste disserendi videatur, nihil aliud humana mente praestante de suo, nisi consectaria quindam, quae cum factis ab universali historia memoratis evidentem necessitudinem habent. Historia autem illa a nobis proposita, si testimonio totius orbis terraquei firmetur, quamquam aliis de caussis alia orbis pars ab alia discedat, aut alia aliam orbis partem ignoret; attamen id, in quod omnes conveniunt, ab omni calumnia vacabit ; immo ex hoc ipso irrefragabilis historiae veritas ostendetur. Neque vero quisquam dictim illorum mihi objiciat asserentium, consensum majoris hominum partis probare nihil ; propterea, inquiunt, si hoc ita esset, verae religionis caussa caderet, quum idololatria longe lateque per orbem diffusa majorem viventium numerum suis ritibus obstrinxerit. Id enim nullius roboris est ad propositum systema infringendum , quod annititur non majoris numeri testimonio, sed nationum omnium, quae ex populo Dei, & ethnico componia tur.

39쪽

L 1 ARI PRIΜIIllos etiam, qui hoc opus nostrum aliquando legent monendos censeo , ut librum hunc , quantumvis plura complectentem , quorum alia ab aliis penitus sejuncta &discreta videbuntur, totum tamen percurrere non dedi. gnentur ; cuncta enim in eum congesti , tanquam plures

lineae ad unum punctum tendentes, eo diriguntur, ut primigenia Traditionis systema omni ex parte solide confidimetur. Insuper benevolos Lectores rogo obtestorque , ut dare velint tanquam primum di verum id , cujus origo

non invenitur, nisi in ipsis mundi incunabulis , illudque etiam quod cunctis nationibus commune videbitur. Quod enim universis videtur, ut ex Aristotele a) verum est. Unde b) Seneca inquit: apud nos veritatis argumentum est, aliquid omnibus videri. Item c) Cicero: omnium consensus naturae vox est. Similiter Flavius: Ueritatis judicium est, si de rebus iisdem omnes eadem dicant, &seribant. Opinionum autem commenta delet dies. Quod si quis mihi tam aequa justaque postulanti renuat, nullus profecto erit cum eo disserendi modus. Quod prosecto non faciat quicumque ratione Vivit.

40쪽

CAp UT SECUNDUM. MDe Homine in sotu mere naturali.

DE prima var Traditionis veritate atque constantia dicere instituenti haud absurdum mihi visiim humbnam tantisper in antecessum spectare naturam , & quantum roboris atque nervorum habeat ipse per se cum ad veri cognitionem, tum ad ejus sinis assecutionem, ad quem reseruntur virtutis studia, declarare. Non inquiram hic in ea diligenter, quae in ipsius humanae naturae recessibus poesita Ρhilosophorum aut sesellerunt industriam, aut delati, runt , sed ea dumtaxat persequar , quae facile cuique oocurrunt non oscitanter hominem consideranti. D Neque enim enuntiationibus novis, quod scites a ) Epicurus admo- ,, net, aut legum .decretis philosophandum est , sed eo D modo , quo ea quae videntur postulant. Est autem ii, mo ex duplici substantia temperatum animal, omnisque ejus vis in animo & corpore sita ,, quorum alterum nobis,, cum Diis, ut Sallustius loquitur, alterum cum belis luis commune est. Constit ex utriusque complexu vissensus , quae certis conclusa organis, & pro eorum varietate distincta , certis etiam rebus perinde atque pomoeriis quibusdam definita est , quae ultra sese porrigere neut, quam potest. Contra vero in animo vis tota residet mentis, quae intelligentia ac libertate explicatur, atque ad uni-Versa pertingit, sive qiue sensus solicitant, sive quae ab horum consuetudine & assinitate aliena fiunt. Hoc tamen praestans tamque excellens animal tam multis malorum generibus obnoxium est , ut iisdem dinumeratis Ρlbdalus

SEARCH

MENU NAVIGATION