Dissertatio medica, inauguralis, de ascite abdominali : quam, ... pro gradu doctoris, ...

발행: 1785년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

DE ASCITE AB DOMINALI.

I9vas in abdomine ruptum, raro admodum occurrit. Pauca proferunt scriptores exempla vasis magna eX Corporis luctatione rupti. A Doctore Morton de puero accipimus, quem annum secundum agentem, multisque malis anni tempore

oppressum, tumor abdominis hydropicus invadit. Iotum corpus praeter faciem, qui floridum retinebat colorem, macie confectum fuit ; cibum us que ad supremum diem appetebat. Antequam mortuuS. est, Operationem paracentes eos subibat; emisitque erant complures sextarii chyli lact ei dulcisque, qualis in ductu chylifero reperiatur. Inciso cadavere, magnus numerus glandularum durarum, post arteriam asperam positurum, si- gura non ita parva, quae ductum thoracicum ita presserunt, ut impossibile esset, chylum in venam subclaviam influere, inventus est. 3tio, Cum totum systema, praecipueque cum vasa absorbentia vel exhalantia, sint debilia, quam causam ascitis diximus tertiam, hunc morbum saepissime oriri, persuasum habemus; quippe qui senescentibus, vel quibus est malus corporis habitus, tam saepe adsit. Hac debilitate, in his partibus

22쪽

sto DE ASCITE AB DOMINALI.

partibus eXtremis, ita praeValente, augentur Carum diametri, eoque magis, quo plus est debilitatis. Hinc itaque sine ulla magna vi a tergo,

sisne magno vasorum impetu, eorum ob atoniam, plus multo fluidi serosi secreti in cavum proXimum ductibus ejicitur excretoriis. Fluidi

serosi secretio aucta, eX rubrorum Vasorum inertia, eorumque in sanguinem actione impcr-fecta, oritur. LX quo accidit, ut partes hete- Togeneae, 'quae summam istius suidi commixti faciunt aggregatam, minus agitentur, minusque diffundantur. Igiturque, par: aquosa parti vis cidae disjuncta in prima vasa eXcretoria, qta ac ad eam recipiendam sunt apta, se recipit. Interea, dum exhalatio hoc modo augetur, absorptio, vasis lymphaticis se ita ut vasa exhalantia habentibus, diminuitur. Qua relaXata parte,' hoc facile concipere possumus, ut, quo plus est vasis lymphaticis atoniae, eo minus fuerit absorptionis. Absorptio enim, quantum ab attractione capillari illam pendere putemus, erit perinde ut diametri vasorum, in quae influant, fluida absorpta, contractae Parvaeque fuerint ; per hanc autem atoniam, Vasis lymphaticis, praecipueque extremis vasis absorbentibus diametri amplae admodum et saccidae redduntur, igiturque at-

23쪽

DΕ ASCITE AB DOMINALI.

tractionem capillarem habere nequeunt. Atoniam etiam, quantum a Vasorum actione pendeat, attractione capillari submota, absorptioni impedimento fore, haud minus constat. Ex absorptione diminuta, et eXhalatione aucta, flutida aquosa serosaque, mediis in Cavis, accumulentur, necesse est. Hujus relaxationis atoniaeque, cum multa alia, tum haec causae su ni habenda ; calor nem-

pe ingens, potus aquosi, magna praesertim in copia, liquores spirituosii plus nimio, adhibita, sanguinis, ista qua alitur materia deficiente, penuria, exercitatio nulla, vel nimia, evacuationes immodicae, frigus, cui potissimum si adsit humiditas ; quae omnia, frigusque, imprimis et aqua, ad istana, quam lassitudo aestusque essecerint si ii compescendam, large ingurgitata, ad hydropem inducendum magnopere conferre Videntur.

Liquores spiritu i diu epoti totum debilitant

corpus, Vasorum Vim Corrumpendo, ea ille, ne

ad propria fungenda munera sint apta, essicienda ; inde sequitur diathesis hydropica, quae aliquando asciten adfert. Observat Sydentiamus, biba-

24쪽

ul DE ASCITE AB DOMINALI.

bibacissimos quosque helluones saepius hoc

morbo, quam caeteros mortales, conflictari.

Exempla sunt multa, victum tenuem et aqUO- sum asciten intulisse. Qua de causa, pauperes huic morbo maXime sunt obnoxii, quippe cui vegetabilibus farinaceisque plerumque vescan

tur.

Exercitatio cum nulla, tum nimia, aeque ad hydropem inducendum, Vasa relaXando, conferunt. Illi enim, qui fere semper sedet, haud satis agitatur systema, quod suam vim retineat; circuitus fluidorum languidus fit, vasa denique sua munera obire nequeunt. Idem efficit nimia exercitatio, vasorum potestate agendi gradatim diminuta, prout eXcitantur, donec vis eorum adeo fuerit diminuta, ut ad absorbendum parum eVadunt idonea. Etacuationes immodicae.-Hydropem saepisti- me oriri ex magnis evacuationibus, praecipue eX haemorrhagiis, quae plus quam ullae aliae evacuationes, brevi tempore, aegrotum debilitant, ex medicis annalibus constat.

25쪽

DE ASCITE AB DOMINALI. as

Quemadmodum frigus hydropem inducat, haud mihi in promptu esse videtur. An, Vasis corporis eXternis vel Ventriculi a frigore contractis, fluida ad abdominis cavum propellantur ;an corporis calore, per id, imminuto, stimuloque exinde caloris, aliqua ex parte, Massis adempto, ea relaXata debiliaque frigus reddat, eoque morbum hydropicum inducat modo, pro certo aflirmare nequeo. Multa vero quae tum accepi, cum ipse, quibusdam adolescentibus adjutus ingeniosissimis, ut, quid frigus in corpus humanum eiu cere possset, me certiorem facerem, experimenta institui, hanc potius, quam illam opinionem, me sequi inclinant. Si quis manus suas in aquam gelidam immerserit, quod omnes cum experiri tum intelligere possunt, eas intumescere sentiet.

Amicus mihi Dr Wistar Philadelphiensis,

ad pulsum arteriarum, quemadmodum se haberet, animo prius verso, quam ad pontem Edinbur- gensem se reciperet, cum ad columna S pervenit, vento saeviente, facies rubicunda, pulsusque arteriarum perdebiles fiebant. Quodam alio tempore, multa glacie ad faciem admota, rubuit

26쪽

αι DE ASCITE AB DOMINALI.

it valde, et intumuit, quae igni admota, pallidat

cito evasit.

Refert Dorn. Marcellini Berotinensis sibi quondam in Prussa, aliquot ante annis, cumifrigus, totam fere noctem, subiret ingens, adeo iintumuisse crura, Ut Ocreas, quibus tunc indutus: est, prius esset incidendum, quam eas detrahere posset; sanguinemque supra femora effudisse. Hoc quoque experimentum, in balneo Nos - .comii Ebinburgensis hoc anno perfectum, Corpora, frigore admoto, tumescere docet. Die

6. kal. Mart. ; hora dimidia post sextam horam P. M. Dr M Moran, brachio prius ligato, in balneum, cui erat 62 ' gr. temperamentum, descendebat: Temperamento haud ita multo post ad gr. 34 diminuto, nullus in ulla arteria pulsus percipi potuit. ao minutis post horam septimam, cutis ejus magis rubicunda, ligamentumque constrictius quam antea evasit. Urinam reddidit in balneo, quamvis ante reddendam cUra-Verat, quam descenderat. Hora 8 va temperamentum erat ad gr. 53. Auctum deinde paullatim

' Scalae Farentaeit,

27쪽

DE ASCITE AB DOMINALI. 23

latim fuit ad gr. 8O; ligamentum tunc, quod, cum frigus esset summum, altum in brachio sulcum, non sine quodam dolore, fecerat, laxari manifeste constabat. Post horam 8 vana 33 minutis exactis, balnei temperamentum erat 97 gr. CO-que tempore ligamentum multo magis laXatum est, quam ubi primum ligatum fuerat. Cutis, i oloris, antea rubicundi, nunc speciem albam eximie, nitidamque exhibuit. 'ΕXperimentum quod ego, Doctor Μ Donnellet Do m. Throckmorion, op imae spei adolos centes, in colle ad Edinburgum, qui vulgo dicitur Arthur's Seat, proXimis nonis Januariis, cum aeris temperamentum esset ad gr. 32, nudati instituimus, hanc mihi non parurn confirmat Opinionem. Multis, utpote alienis, omissis, ea tantum referam, quae ad rem nostram spectant. Observavimus, quo longius frigori expositi eramus, eo frequentiores pulsus arteriarum esse ;gradatim autem debiliores, donec in arteriis brachii totius percipi non poterant. Dr Μ DOnnesi, qui supra nivem incumbebat, adeo fuit debilis, ut, nisi adjutus, exsurgere nequiret. Quaecunque pars corporum nostrorum glaciem tetigit, ea tumescere semper et rubescere, eodem tem

28쪽

pore pulsus perdebilis fiebat. Tumor ruborque paullatim crescebant, donec finem experimento, vestimentis indutis, imposuimus. Glans mei penis adeo intumerat, ut supra illam praeputium aegre retrahere, nec ea, qua solitus eram, Vi, urinam ejicere possem. Penis quoque Doctoris ΜεDonneli magno tumore affectus erat. His rebus rite perpensis, nonne possibile videtur, vasis cum exhalantibus tum absorbentibus, iisque praecipue, quae in abdomine simi, aliis magis partibus, prius debilitatis exercitatione nimia, vel quavis alia, quae debilitat, re, tunc ingente admoto corpori frigore, majorem fore relaxationem atoniamque, adeoque ut effusio produci

possit 8

Aquae magna copia inhausta, quem diximus effectum, nisi systemate prius debilitato, neutiquam edet. Corpore enim Valente, aqua epota, nisi quae parva admodum pars cum aliis sati-guinis partibus miscetur, per Vasa omnia rapta, aquosis excretoriis ejicitur.

RATIO

29쪽

Ut ab variis istis, quibus inducatur hydrops,

omnibus multum functionibus animalibus, sic visceribus chylopoeticis, ante omnia nocetur. Qui in ventriculum assumitur cibus, haud id praebet nutrimenti, quod ad actionem systematis vascularis sustinendam sussciat; quod igitur systema, ad ea, quae continet, corporis supersiciem versus propellanda, minus valet. Fluida quoque varia non adeo secernuntur copiose, neque adeo possident vim stimulatricem, ac, ad ventriculum et intestina excitanda, necesse est. Hinc pallor, nulla cibi appetentia, alvus adstricta. Si qua in parte secretio augeatur, aliis in partibus diminuitur, quod utique cutem aridam, copiam urinae parVam, sitimque efficere potest. Prope finem morbi, urina forsan sit parca, quo quidem tempore est perexigua, quia aqua in re- deS premat. Quae opinio vera esse videtur, quia

30쪽

DE ASCITE AB DOMI NALI.

quia post operationem paracentes eos factam urina aliquando magnopere augetur. 'spnoea. -Abdomine aqua distento, dia-phragma, cum inspiratio sit, minus commode descendet; qua de causa magis dissicile dilatabuntur pulmones. Quaeratur autem, si haec sit causa dyspnoeae hydropicis, cur non se tamdiu

ostendat, quamdiu adsit distentio 8 qui enim hydrope, non perpetua, sed intermissa dyspnoea,

laborat. Tumor crurum atque femorum.--Chana abdomen

aqua impleri coepit, tumor in regione epigastrica primum percipitur, quo multum ingravescente, Comprimuntur partes regionis inferioris venaeque iliacae, unde tumor femorum crurumque oritur. Qui diurno ingravescit tempore, levior autem, noctu, fit, quum sanguiS Venarum, recumbente aegroto, magis facile ascendat.

Dolores Gigasricae regionis. luidum prope finem morbi eXpromitUr, adeo acre, ut febrem putridam, pustulasque, in quas inciderit partes, nonnunquam intulerit Horum yhil. Transact. No. 4 l. Se t. q.

SEARCH

MENU NAVIGATION