장음표시 사용
41쪽
ficiendum pauci vero aggrediuntur. Μercurio et cicuta multi utuntur ; exempla autem, quibus profuerunt, non sunt tam multa, quae nos
illis confidere inducant. Tali in casu, nihil ego moliri vellem, nisi ut, fluida corporis superficiem versus inclinando, effusionem, ne magnopere augeatur, prohiberem. Quam ob causam, primum vestimenta calida induenda, et indusium laneum cuti proximum, die quoque quinto vel seXto mutandum, et modicam equitationeri adhibendam . vellem. Crescente aqua, ad ea, quae consilio nostro primo scripsimus remedia, confugiendum est. Nusquam, quantum ego scio, memoriae traditur, aliquem, hydrope, quam ruptum quoddam vas magnum induXerat, laborantem, convaluisse. In hoc malum, quod rarissime quidem occurrit, nil valet ars humana.