장음표시 사용
31쪽
rum igitur causae sunt dolorum suidum hoc acre, saepiusque partes, quae illud continent, maxime distentae. Adeo, quandoque distenduntur partes, ut ruptura Umbilici, quae pars totius abdominis superficiei infirmissima est, eveniat.
Prognosis ita erit, quemadmodum causas morbi compertas habuerimus. Si causae sunt topicae, huic plerumque morbo, his saltem, quae adhuc in usu sunt, remediis, nequicquam Obviam itur, minimeque saepe penitus fugatur. Si ab assectione universali oriatur, si aegrotus parum ProVectu8 sit aetate, si corporis status haud multum aflictatur, nec magna copia eL fundatur aqua, felicem fas est sperare exitum. Sin autem omnia haec longe aliter eveniunt, si insuper accedat iustis sicca, anas arca; sit postquam aqua emissa fuerit, rursus repente colligatur, Vel emissa, foede oleat, nil sit reliqui misero aegroto, nisi aerumna ineluctabilis, certaque mortiSexpectatio.
32쪽
Duplex est in hoc morbo curationis consili
Primo, aquam auferre ; deinde, ne redeat pro- , hibere. Primum consilium remediis, vel interne vel externe adhibitis, perfici potest.
Ea sunt interna remedia, quae absorptionem lessiciant vasa excitando absorbentia, quo ad sua propria munera obeunda magiS Valeant; ut e- metica, cathartica, diuretica, et diaphoretica. Remedio externo, aquam eXtemplo parti aD sectae demovemus; quod fit operatione para
Emetica.-ProXyma hyeme, emetica, auctore lillustrissimo Gregorio, qui apud aegros in No- ,
33쪽
secomio decumbentes quam felicissime versabatur, cum maximo cujusdam Μ Beth commodo, erant adhibita. Hunc hominem septimam jam hebdomadam hydrops tenebat; omne adhuc re medium inane redierat; Vires multum affectae ;pulsus perdebilis; dyspnoea molestissima. Die
7. kal. Maias emeticus tartarus praescriptus, prospere respondit; magnamque rei cujusdam
viscidae et amarae massam evomuit. Spiratio tunc, vultuS, VOX, pulsus, meliuscule se habere. Emeticus tartarus iterum Vespere adhibitus, maiore etiam cum fructu. Die 6. emeticum ex
vitrioli albi semidrachma praecipitum est, quod
vomitionem tantum semel concitavit. s. iclem emeticum, dose autem ad drachmam aucta, semel ut antea vomitionem, sed copiosam, eXcitavit. Tormina deinde gravia, quinque et tenues admodum alvi deject iones ; urina ex uria ad duas libras aucta, minor multo abdominis tumor ; et reliqua mala maxime erant levata. Adhal. Maias urinae decem libras reddebat ; tumorque vix percipi potuit. Emetica ad absorptionem efficiendam valere, usus tum multorum qui medicinam faciunt, cum praecipue Dom. Joannis Hunter docet. Do m.
34쪽
Hunter rem quidem mirandam narrat, bubonem, qui tam Vere fuerat suppuratus, ut illum jam incisurus esset, ex trium vel quatuor dierum nausea marina penitus absorptum fuisse. Qua inductus re, emetica multis in silmilibus cassibus, non minus feliciter adhibenda, jussit '. Cum primum aegrotum curandum accipimus, nisi multum debilitetur, catharticis feliciter admodum uti licet. Cathartica debent esse drastica, ut elaterium, gambogium, fol. digital. &c. nec multum intermittatur temporis, quin adhibeantur. Si haec medicamenta aliquamdiu exhibita nullo fuerint tumori levamento, Viresque multum fuerint assec- tae, ad diuretica et diaphoretica confugiendum est. Omni morbi tempore, omnique medicamento accedant, utpote ipsa praestantissima, cibus nutriens, idque exercitationis, quod vires aegroti ad subeundum, sussiciant. Diurefica. Hujus magnae medicamentorum classis nulla sunt, quin, alia, alio tempore, pro- fuerint. Quoniam
35쪽
moniam omnia recensere longius esset, ea tantum, quae minimi habentur, recensebo, ut
cantharides, scillam, baccas juniperi, chrystallos
tartari, et optum. Cantharides. Non multi sunt qui cantharides laudant, quippe quarum in Vesicae cervicem effectus nimis sint vehementes. Quod incommodum haud adfert parva dosiis, cum qua incipere licet. Pitula grani unius cantharidum cum camphorae duobus granis effectus nonnunquam magnos bonos edidit. Scilla.-Μulti scillae praeparationes malunt, quibus si juncta fuerit aqua cinnamoni, Vel quaevis alia aromatica, ista nausea, quam saepe adfert scilla, auferetur. OXymelitis drachma una, tertia vel quarta quaque hora, vel scillae forma sicci pulveris, unum granum mane et Vespere quotidie, quam dosin augeas, donec diureticum effectum, vel nauseam ediderit, maXime sunt utilia.
. Infusio baccarum juniperi fortis, in vino potissimum, ad asciten tollendum, saepenumero valet. Juniperi baccarum oleum, in quadam
36쪽
forma grata, dosi 4o vel 5o gut. exhibitum, aliquando proderit. Chrystalli tartari multos iam annos in usu sunt. Drachma una pro dosii tertia vel quarta quaque hora adhiberi debet. Tum maxime prosunt, cum simul magnam bibat aquae copiam aegro
Diaphorolica. ujus Clastis maxime laudantur antimonii praeparationes Cum liq. laud. Conjunc- tae. Pulveresque DoVeri quoque usurpantur. De his in Nos comio Edinensii observatur pulveribus, multo magis prolaturos, mercurio ital
prius adhibito, ut os leni ptyalismo assiciatur.
Quibus perspiratur Vasa, abdomine verriculo ilfricto, optime concitari possunt. lMagna per se opii dosis, aliis omnibus ne- . quicquam adhibitis, non semel asciten fugavit. Sed pro ea, quae nunc vulgo obtinet de hoc remedio, argumentatione, nulla fas est sperare CXperimenta, quae litem dirimant, nosque illud in hoc morbo vel ex toto laudare, vel prorsu.
37쪽
Documenta ejus utilitatis sunt plurima. Quorum duo tantum, quae prae aliis notatu digna videntur, hic proferam. Generosum quendam, quem dolores nocturni, ex lue Venerea male curata orienteS, vexabant; quosque ad tollendos nihil nisi liq. laud. uti voluit, in hydropem tandem universalem incidere accidit. Utpote qui a medicamentis abhorreret, medicum Willis arcesilium consuluit,' an liq. laudano, ad dolorem solummodo fugandum, uti liceret. Quod, quibusdam rite monitis, medicus non recusavit ; abiitque eum paucis post diebus moriturum ratus. AEgrotus extemplo magnam liq. laudani dosin assumpsit ; dosi quotidie usque aueta, ad copiam
pene incredibilem. Viae dum elapsus esset mensis, cum omnes tumores hydropici, omnesque nocturni dolores discesserant; bona erat cibi appetentia, forasque prodire valebat. Opium, ut copiose, noctu, sudorem emitteret, magnamque urinae redderet copiam, effecerat Mariae Gudfrey, quod in medicis observationibus videte licet, Anno Domini I 766 cum annum aetatis ageret quadragesimum, febris intermittens erat; suXus mensi rui impediti, et anno prope
38쪽
jam exacto, abdomen, mirum in modum, intumuit. Bis operationem perpessa ; totiesque re.
diit tumor; quo CVenit, ut, magno affecta dolore, opii parvas dolas sumeret. Semi drach- .ma opii in spiritu gin infusa erat, cujus semel vel bis sin die parvum assumebat cochleare. . Quod cum adhiberet, dolor ejus minutuῖ, Urina majore in copia emissa, tumorque Cito mul- . to rhinor fuit. Ex quo tempore, quamdiu opi- lum sumeret, mali fuit expers; medicamento autem intermisso, dolor tumorque paulatim re--ldierunt; simul atque vero ad optum rursUS COA- lfugerat, tumor abdominis abiit ; et urina copi- ose reddita fuit '.
Mercurius, multis in cassibus absorptionem Op-- time fecit ; parvis debet assumi dosibus, donec salivationem leniter moverit, saepe cum scilla jungitur. A frigore inter mercurii usum mag- nopere cavendum est aegroto. l
Cum his remediis hydrops obstat, cum auge- ltur tumor, imminetque suffocatio, nulla sit, ne
39쪽
puncti quidem temporis, mora, quin paracentes eos operationem faciamus. De operationis, ineunte morbo, utilitate multum fuit jactatum. Dr Fothergit ', operationem prius facere, quam multum processerit morbus, magnopere hortatur ; multaque commoda inde accipienda profert ; quod si factum fuerit, viscera ne assiciantur, quod saepe sit, longum manente aqua, prohibere poterimus. Μulti autem sunt medici, quibus non placet matura operatio. Operatione, utpote perfacili, hydrope incipiente ;praecipueque malo, post ista adhibita, quae jaui
recensuimus remedia, haud diminuto, saepius utamur oportet. Inter operationem, postque eam factam, quo voluit Dr Μonro, qui nuper decessit, cingulo indui aegrotus, cardiacisque u--ti debet. ado, Consilium nostrum secundum, aqUae nempe reditum prohibere,. morbo a debilitate
Oriente, quacunque re corpu8 roboratur, perfici potest. Peruvianum itaque corticem, Praepa, rata Μed. Observ. and Enquir. by a Society of Physi,
40쪽
rata ferri, vinum generosum, tantumque eorum, quae nutriunt, quantum cum commodo suo fieri
potest, sumat aegrotus. Si carne vesci minus potest, magnam justuli copiam, ex bubula, vitulina, vel carne pullina laute confecti, capere debet. Prout vires redeant, carne utatur. Omni labore est interdicendus ; gestatio autem primum, dein modica eXercitatio, quippe quibus vires reficiantur, magnopere laudanda. Utque frigus, praecipue si adsit humor, imprimis ad hydropem inducendum valet, sic locum habere apricum aridumque, convalescentis maxime refert. iCum morbus ex reditu sanguinis ad dextrum cordis ventriculum impedito nascitur, causae hujus mali propriae tam multae sunt, tamque profunde positae, ut illas saepe nequicquain investigemus. Multi sunt scriptores, qui asciten, ex causa topica Ortam, schirro praecipueque jecoris, quippe quod, cadavere inciso, affectum reperiatur, quod tamen effectus potius, quam causa nonnunquam potest esse, tribuunt.
Ne redeat effusio hydropica, schirrum alias ve structiones tollamus, necesse est ; ad quod efficiendum