Oratio de Institutione Academica, at futurum sacrorum antistitem formandum aptissima

발행: 1856년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

quid et inauditum proserunt, qui ita loquuntur.

Fuisse jam in alma hac Musarum sede accepimus, BUBNKENII et vero, qui hunc praecessit, HEMSTER HUSII quoque aetate, qui historiam libris legendis rectius disci perhiberent, quam adeundis

Prosessorum scholis. D Solitus erat IIEMSTERIIU-χsIOSV, ut ejus utar exemplo, D historiam reipu-χblicae Batavae enarrare, tanta audientium mul-Mitudine et adprobatione, ut illa non solum χ historiae, sed et prudentiae civilis institution haberetur; at WAGENAnii de historia patriaenopere edito, paulatim deficientibus ad id, quod, nut quidem putabant, jam editum legere possent,

χ studiis, illae nEMSTERBOSII Scholae vacuae relin-nquebanturV. Ita quidem de BEMSTEnulisio ejusque seculi, quam vocat, Pervet Sitate WYΤΤΕΝ- Bacuius in celebrata illa, quam edidit, nunN NII praeceptoris vitae enarratione. Quem tunc temporis recentem errorem ad haec nostra usque tempora non tantum permanasse, sed et, quod de fama dici solet, crevisse eundo, vehementer Sane dolendum cst. Falluntur enim egregie, me quidem judice, qui librorum usum domesticum lectionibus publicis frequentandis Praeserunt, nec sua bona norunt cives Academici, qui has lectiones negligunt, ne pereant scilicet domestica illa studia. Quae quidem studia longe abest, ut parvi laciam aut Supervacanea existimem, quandoquidem sine sedula exercitatione privata, adhibilis, quae Prae-

12쪽

slO sunt, doctrinae adminiculis, ne optima quidem quidquam prodesse potest publica institutio. Sed idem silenter affirmare ausim, in futuro Sucrorum antistite longe plura et promus alia etiam requiri, quam quae sibi per librorum usum parare possit Theologiae studiosus. De quibus si me interrogaveritis, habeo quod respondeam. In eo enim

non doctrinae veluti sarrago requiritur, undecunque conflata et coacervata, sed ipse doctrinae ope excolendus est et quasi nutriendus homo ejus interior. Acuendum est ingenium et mens

collustranda et vero etiam commovendus animus atque ita dirigenda et ad omne, quod Pulcruin,

bonum verumque est, omni virium intentione sectandum nectenda voluntas, ut, penitus ipse intus excultus et informatus, homo tandem reddatur vere humanus idemque vere Christianus. Haec autem veri nominis institutio sive, ut apud PLATONEM dicitur, τροφη καὶ παιδεια doctorem

requirit peritissimum ac Prudentem, qui tirones, suo cujusque con enienter ingenio, benigne excipiat doceatque et doctrina, monitis, consuetudine, exemplo illum boni verique nagrantem amorem studiumque indusessum in discipulorum animis excitet alatque perpetuo. I alem vero in eos vim emcacissimam habere posse libros illos, qui bus tanquam inanimis et mutis utuntur magistris,

mihi sane, quidquid sibi persuadent alii, pro

sus incredibile est. Qua de re mecum sentientes

13쪽

haud pauci in omnia contraria ruunt. Scholas condendas esse clamitant et aperienda angustiora, quae dicuntur, seminaria, ubi una viventes ad certum desinitumque modum erudiantur et exerceantur generosi juvenes, ad munus Sacrum destinati; haec autem seminaria ita esse ordinanda, ut ne a recto tramite vel latuin unguem denectant studiosi, summa Cura caveatur; proPterea quoque haud aliam, quam quae ad symbolorum Dormam diligenter exacta et Ecclesiae auctoritate sancita sit, ibi tradendam et sere eorum animis insculpendam esse doctrinam Theologicam; quinet strictis agendi vivendique regulis observandis assuefaciendam esse imperitam et temerariam eorum juventutem et severa morum disciplina coercendam esse ejus petulantiam atque ita domanda libera eorum ingenia. Quam quidem Opinionem ne quis Verbis a me exaggerari putet, Jesultas testor aliosque iis haud dissimiles λ-clesiae Romano-Catholicae doctores, qui magnu quidem eruditionis mole res ei cire solent discipulorum memoriam et intellectum, at simul ingenium opprimunt et, de cura animorum parum solliciti, ita eos fingunt et exercent, ut haud secus atque jumenta ad vehendum trahenduin ve et canes ad venandum exerceri videantur. Nec desunt, eheul nostra saltem aetate, inter variarum sumiliarum Protestantes, qui simile quid praeliberaliori institutione Academica in votis habeant.

14쪽

Sed nulla potest, nisi salior, in rem Christianam capitalior pestis importari, quam hujusmodi illiberalis agendi ratio, cui vel effrenatam studiosorum licentiam paene praeserendam duxerim.

Quid Τ quod ne praeclaro quidem institutionis,

quam descripsimus, nomine abutendum est, ubi de talibus, quibus ipsa subvertatur humana natura, sermo est. Jam vero si inter has sere oppositas hominum opiniones media quaedam ineunda via est, quam tenuisse dicuntur beati, ultro se nobis offert memorata illa Academica institutio, quam a majoribus nostris, viris prudentissimis, traditam accepimus. Est enim, sapienter adhibita, institutio veri nominis, nec tamen aliud quid quam mera institutio. Et hanc quidem eos institutionem ad suturum Sacrorum antistitem sol mandum longe aptissimam habuisse, vel inde licet suspicari, quod in condendis Academiis Ecclesiae maxime salutem Ob oculos habuerint.

Voluerunt enim, ut hic et alibi cum aliis disciplinis bene multis praesertim Theologiae disciplina , lanquam in sede tranquilla et Oppo

luna, habitarct et excoleretur Strenue, unde

quotannis bene praeparati prodirent Sacrorum antistites, vero ingenii animique cultu commendabiles. Cujus rei egregium habemus atque omni dubitatione majus documentum historicum in literis, a svLIELMO IM', principe Arausiaco,aὰ illustrissimum hujus Academiae senatum missis

15쪽

de DANAEI negotio, anno MDLxxxii , ubi s mihin sane,'' inquit, D cum Primum auctor essem

Binstituendae scholae, illud inprimis propositum verat, ut studii Τhe0logici prima et summa χ haberetur ratio.'' Quod idem de ceteris omnibus valere, postea conditis in patria nostra Academiis,

vix est, quod moneam. Haec autem de institutionis Academicae in Ecclesiam vi saluberrima, per longam annorum seriem usu comprobata, opinio ita invaluit apud nostrates, ut de alia Sacrorum antistitis formandi ratione ne cogitaverint quidem et a condendis, quae diximus, seminariis I heologicis omnes hodieque abhorreant Theologi liberaliores. Imo vero nuperrime lege apud Resormatos ecclesiastica denuo sancitum est, neminem prorsus ad munus sacrum, instituto examine, rite Promoveri Posse, nisi qui per tres quatuorve annos, probantibus Prosessoribus, Academiae studiisque in Academia Theologicis dili gentem operam dederit. Audiuntur tamen , ut jam significavi, hac nostra aetate, hic illic obloquentium et nova molientium diversae voces. Quibus equidem motus, et personae meae et aetati et vero etiam muneri, quod hodie SUScipio, gravissimo optime convenire ratus sum, hae utens solemnitate, antiquam illam, nec tamen antiqua-lam , de Theologorum institutione Academica, omni alii longe praeserenda, sententiam pro viribus ita probare, ut de eximia ejus boni lato et

16쪽

utilitate nulla superesse possit dubilatio. Unde simul vobis omnibus, qui, Academiae Ecclesiaeque nostrae bene cupientes, hic adeSlis, satis Superque palere possit, et quid de Academico meo munere sentiam, et quomodo illo langi apud animum meum constituerim. Dicam igitur de institutione Academica, ad futurum Sacrorum antistitem sormandum aptissima. De hoc vero argumento in tanto Eruditorum consessu dicturo, prae omnibus aliis vestra mihi

indulgentia imploranda est, Auditores humanissimilmeae quippe tenuitatis probe mihi conscio. -gitate, quaeso, si sorte minus bene et copiose et eleganter verba fecerim, me ad hunc usque diem, quoties ad dicendum prodirem, una usum fuisse lingua vernacula et Praeterea quamplurima mihi deesse, quibus tantis viris quodammodo placeam lImpense laetabor, mihi credite, si vobis, sin minus doctrinae copiam ingeniique acumen, at industriam certe et diligentiam et veri bonique

amorem meum Salis approbaverim. Itaque animis

auribusque saveatis lInstitutionem Academicam hoc praesertim nomine laudaturus, quod ad futurum Sacrorum antistitem formandum longe aptissima sit, statim in controversiam incido, hisce diebus agitatam,

17쪽

utrum in Academiis nostris Theologiae locus suus honosque in perpetuum constare debeant necne. Nimirum medio, quod dicitur, aevo, cum penes clericos et Sacerdotes omnis paene esset literarum artiumque cultura, in I heologiam lan- quam reliquarum reginam principatus delatus est; recentioribus vero lemporibus se eo magis magisque orbari aut etiam subinde omni in disciplinis loco excludi vidit. Imo eo perventum est, ut eam reliquarum cognatione exime dam sibique solam relinquendam esse vociferati sint in patria nostra non impii tantum et turbulenti novatores aliquot, sed viri etiam honoratiores et cruditionis laude conspicui. De qua quidem quaestione quominus mulla disputem nam cum iis mihi rem esse haud dissiteor otium fecit HERGELIΠs noster, in otio suo meritissimo minime etiamnunc otiosus. At lubet tamen, praeeunte eo, nonnihil in medium proferre,

quo disciplinae illius, cui nomen dedi vitamque

dicavi, jura ab omni impetu quodammodo saltem Academiae vindicem. Theologia enim, quod haud facile quis negaverit et vel ipsius nomen arguit, doctrina est, proprie sic dicta, quae, haud secus ac reliquae omnes, quae in Academiis traduntur, suis ipsa viribus nitatur, suis e principiis pendeat, suas in partes dividatur atque ad certam desinitamque disciplinae normam ab omnibus excolatur germanis Theologis. Fateor equidem,

18쪽

me, ita loquentem , non illam mihi vultu Theologiam scholasticam, quae quondam nostris in scholis doceretur, vanissima quadam doctrinae specie iud utam illam formulisque, quae dicuntur, artificialibus involutam, imo controversiis quam maxime sutilibus litibusque sterilibus ita resertam, ut ad nullam prorsus aliam rem utilis esse videretur, nisi ad alendum, quod in proverbium abiit, odium Theologicum. Sed hanc mihi volo, quae inde a medio seculo praecedenti culta est et jam viget foretque veri nominis Τheologia. Haec igitur, in qua explicanda Ornandaque multi desudarunt desudantque adhuc ingenii subtilitato et doctrinae copia insignes viri; haec, inquam, de Deo rebusque divinis doctrina, ad Ecclesiae Christianae hominumque Salutem apprime composita, inter reliquas Omnes, quae coluntur, varii generis disciplinas locum suum et merito obtinere et jure suo sibi vindicare omnino videtur. Jam vero sinesse omnium illarum artium, quae ad huma-χnitatem pertinent, commune aliquod vinculum D doctrinasque omnes quasi cognatione quadam Dinter se contineri V cum TΠLLIO verissime dicatur,

quid tandem est, quod ab Academiis nostris una arceatur Τheologia et vel exsul vagari vel in suis tantum seminariis solitaria habitare cogatur 2

Quam iniquam ejus sortem et Academiarum nostrarum et vero ipsius religionisque, quam Pro stemur, sanctissimae causu lugeremus vehementis-

19쪽

sime. Academiam vobis singite Lugduno-Batavam, quae princeps omnium in patria nostra dici consuevit et hoc suo nomine ad hunc usque diem non immerito gloriatur, eam singite vobis, Theo. logorum luce haud amplius collustralami Habetis jam, quam dicitis, Universitatem, in qua

scilicet historia enarretur universa, historia vero ecclesiastica, quae cum ea intime cohaeret, non item; in qua omnis strenue tradatur philosophia, summa vero ejus pars, quae de Deo agit et I heologia dicitur Naturalis, non item; in qua ne plura excitem - Graecae Latinaeque et vero Orientales summa cura colantur literae totiusque antiquitatis grammatice explicentur, quae SVPer- Sunt, monumenta, quin et ipse ΚOranus, Arabum liber sanctissimus, Sacra vero Mui Vet risque Τestamenti scripta, quae ipsam Dei patefactionem, scripto nobis consignatam, et rei Christianae initia ipsiusque adeo divinae veritatis normam atque obrussam continent, non item lQuorsum haec Nimirum ut intelligatis, Auditorest quantopere Academiae intersit, suum inter bonarum artium doctrinarumque cultores Τheologis constare locum. Nec lamen nego, illa a me praesertim in Theologorum ipsiusque adeo Τheologiae favorem disputata esse. Haec enim, quod haud infima ejus laus censenda est, haec, si qua alia disciplina, utut sui juris, ceterarumtamen tantum non omnium subsidia sibi quaerit

20쪽

sque sibi in auxilium vocat quotidie humanique nihil prorsus a se alienum putat, etiamsi res

maxime divinae ejus curae commissae sint. BOm-nnia vestra suntV, ila PAΠLus Apostolus ad

omnes Cunisio fidem habentes: quod ejus dictum praeclarum de Theologis inprimis valet vere Christianis, quippe quorum nemo nomine suo dignum se praestiterit, nisi liberaliorum artium literarumque humaniorum cognitione probabiliter tinctus fuerit. De literis autem humanioribus studiisque, quae dicuntur, Theologorum propaedenticis vix est, quod dicam: adeo in oculos incurrit, haec prorsus ei necessaria esse, qui in I heologicis vitae suae tabernaculum collocare cupiat. Sed dici non potest, quantum ei Matheseos, Bistoriae Naturalis, Physices et Astronomiae elementa aliaque plura ejusmodi nosse profuturum sit, simul atque ipsi adeo Theologiae operam

suam navare inceperit. Nec Semiticarum dialectorum aut Philosophiae, quae dicitur, I heoreticae ejusque inprimis partis Anthropologicae studium a I heologo sine gravi negligitur rei suae detrimento. Quin nihil sere docendo traditur in

Academia, quod non ad suturum Sacrorum antistitem exornandum informandumque aliquatenus saltem conducat. Quod non tantum de variae

usque fructuosissimae doctrinae copia, quam sibi ila acquirat, a me dici putetis, quamquam et hoc non nihili pondendum est; sed id inprimis

SEARCH

MENU NAVIGATION