Oratio de Institutione Academica, at futurum sacrorum antistitem formandum aptissima

발행: 1856년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

milii volo, cum per illarum cultum artium disciplinarumque ad quaevis bona et honesta et sublimia cum intelligenda tum appetenda institui. Et literis quidem, ut in consesso est, ad Omnis elegantiae et humanitatis sensum excolitur et in antiquitate quasi habitare assuescit. Deinde in quorumvis philosophorum scholis res et quae oculis subjectae sunt et quae mente sola comprehenduntur, indagare, discernere, dijudicare discit, ita ut ad verum ubivis cernendum acer stat et acutus mentis ejus veluti oculus. Quibus denique dotibus si germanum illud veri studium, quod φιλοσοφιας , Proprie ita dictae, nomen gerit, in ejusdem animo excitatum accesserit, quae non praeclara de tali tamque exercitato juvene ejusque in I heologia progressibus augurari liceti Hanc vero regiam ad nostram disciplinam inire viam, qui tandem, obsecro vos, suturus poterit Theologus , simul ac temerariis quorumdam conatibus id essectum erit, ut Τheologiae ejusque studiosis suus in Academia locus denegetur 3 Sed ut ad

hunc usque diem iis non denegatum esse locum illum ex animo gaudemus, ita et ne in posterum ullo modo denegetur, votis optamus ardentissimis, omnem omnino Academicam institutionem ad suturum Sacrorum antistitem informandum aptissimam habentes.

22쪽

Theologiae doctrinam ita contemplemur, Auditores lut hanc quam maxime ad illam, quam dicimus, Sacrorum antistitis informationem valere, luce nobis clarius appareati Et de universa quidem Τheologia hic mihi sermonem esse facile intelligitis. Nam quamquam, pro ingeniorum diversitate, alii aliam ejus partem sibi eligant, quam in deliciis habeant et in qua majorem prae ceteris ponant Operam, Vel sic tamen nemo Theologus dici potest, nisi singulas Iaudabiliter calleat disciplinas Τheologicas. Adeo enim inter se cohaerent et unum quasi corpus constituunt, ut haec illa vo pars haud sine gravi negligatur ceterarum detrimento. De quibus Theologiae partibus enucleate coram vobis dicere supersedendum mihi videtur. In vulgus enim notum est, tres quatuorve hodie distingui atque in suas denuo particulas dividi. IIabet sane, quo Se commendet

tripartita scuLEIERMAcuERI distributio, quem suo quisque modo secuti sunt ROSENERANZIΓs , PELTIUS aliique recentiores. Nec tamen scio, an non antiquior quadripartita, quippe simplicior et lacilior et erga exegeticam disciplinam multo aequior,

longe praeserenda sit. Est saltem inter nostrates divulgata et celebrata maxime. Cujus rei nobis testis est RoOPHAAsIUS, vir clarissimuS, qui, ante hos quinque et viginti annos, oratione sua inau-

23쪽

gurali, Ams telo da mi habita, egregie docuit,

ex interpretatione, historia, philosophia omnem constare I heologiae disciplinam eamque hoc nomine prorsus literariam dicendam esse. Quibus lamen nisi pars addatur, quam Praeceleris practicam appellare solent, quaeque, his

maxime diebus a MΠΠRLINGio inter nostrates exiseulta et a NIERMETERO, deceSSOre meo, Commendata , Theologiam, quae dicitur, catecheticam, homileticam, liturgicam, pastoralem, Politico. ecclesiasticam complectitur, ne plenam omnis omnino Theologiae descriptionem habere existimetis i Neque puletis, quaeso, hanc Practicam Theologiam ad Sacrorum antistitem suturum sor-

mandum unice valere, ceteras vero non item. Imo vero sine ceteris omnibus ne rite excoli quidem , nedum exerceri potest practica illa I heologiae Para, quae et ipsa, quamquam de praxi agit

ecclesiastica, tota theoretica est, unde reliquarum Omnium caput et consummationem eam sere dixeris. Sed hoc mihi volo, I heologiam exegeticam, quae critica et grammatica veteris Novique Testamenti librorum interpretatione constat, et historicam , quae rei Christianae initia, progressus, vicissitudines hodiernumque ejus statum enarrat, et philosopham sive systematicam, quae in exponenda versatur religionis Christianae doctrina cum dogmatica, tum ethica, haud minus atque practicam illam ab eo colendas esse, qui munere

24쪽

Sacro aliquando sungi iii votvi bubeat. Quod simulac muneris illius, Orationis initio breviter descripti, osticia vobis in memoriam revocaveritis, mecum ipsi perspicietis continuo. Quid enim Sacrorum antistes p Rem Christianam promovendi, Sacram Scripturam eorum populo explicandi, religionis sanctissimae doctrinam , veram illam puramque, tradendi, illustrandi, defendendi, in. doctos quoscunque erudiendi, eruditos in fide

Deo cumsToque habita confirmandi, errantes reprehcndendi, amictos miserosque consolandi, omnes omnino ad vitam vere Christianam cohortandi , verbo dicam, docendi provincia ei in

Ecclesia demandata est. IIanc autem docendi Provinciam suscipere eamque administrare, nisi ipso rem Christianam probabiliter edoctus sit, nemo potest. Requiritur Prorsus, ut quam clIRISTO debemus, unigenito Dei filio eidemque homini persectissimo, religionem ejusque in homines vitiosos vim esticacissimam, qua, Peccato ejusque miseria liberali, in Dei Patris communio nem filiorum instar redeant, bene sibi cognitam et perspectam habeat atque in usus practic convertere possit. Nec lamen perspectam potest babere, nisi per genuinam librorum Sacrorum interpretationem et accuratum historiae ccclesiasticae studium ad cognoscenda nostrae religionis placita dogmatica et moralia ejusque nativam indolem prorsus divinain probe perspiciendam,

25쪽

philosophorum more, felici cum successu Pervenerit. Ne dicaria, liac sola eaque regia via eum de religionis Christianae veritate ita sibi penitus Persuadere posse, ut eam aliis commendare et inculcam voce, exemplo vitaque omni haud lacilo desistat, quippe vim ejus salutarem ipse in 'diem magis exPertus. Jam vero, Auditorest si haec recte quidem a me dicta sunt, de institutionis Academicae utilitate. et vero etiam necessitate, quoad I heologiam asulum Sacrorum antistile discendam, vobis Persuadere , facilis , ut videtur, res est. Haec enim, ut paucis eloquar quod sentiam, docta est et liberalis et practica institutio. Et docta quidem propterea dicenda est, quod

nullum omnino doctrinae apparatum usumque respuat. In exegeticis utrumque Veteris Novique I es tamenti codicem, alterum Hebraeo, alterum Graeco sermone conscriptum, omni studio explorat ejusque singulos locos critices ope in integrum

restituere et secundum certas Hermeneutices ringulas, grammatica subtilitate adhibita consultoque loquendi usu, ita intelligere conatur, ut et in libros ipsos eorumque auctores prudenter inquirat ipsumque, quod continent, argumentum Strenue investiget. In historicis deinde ipsos adit vel abditissimos sontes, unde res olim gestae CO-gnowantur, nec res tantum gestas earumque causas

Perscrutatur, sed et qui in iis prodeant, homines

26쪽

populosque Christianos dirudicat et quae decreverint dogmata, nec non quos celebrarint ritus ceremoniasque Sacras critice enarrat et quam in

eos vim habuerit religionis illud institutum, quod Ecclesiam appellant, veluti digito commonstrare nititur. In systematicis porro, quae dicuntur, religionis Christianae doctrinam dogmaticam atque ethicam, ad normam Euangelii, suis e principiis' deducere, ad philosophorum subtilitatem exigere, dilucide per partes exponere ejusque et divinam originem et maximam etiam gravitatem evidenter collustrare sibi habet propositum. Quibus denique Τheologiae accedit pars illa, quam jam descripsimus, Practica, quae doctam omnino et philosopham muneris Sacri ejusque ossiciorum expositionem conlinet, ad disciplinae, proprie sic dictae, normam Probe exactam. Videtis igitur, quo jure docta vocetur, imo doctissima Academica institutioi χQuid vero,'' ita sorte quis mihi objiciat,

Rhaec Omnia, quae enumeras, quid ad munus D Sacrum rite peragendum cet, ut in pro-χ verbio est, Omne nimium. Est modus in rebus, D neque omnia possumus omnes. Jam ubi puerin tantum indoctique homines instituendi sunt et Daegrotantes spe futuri erigendi atque res Chrian Stiana, Apostolorum more, ad captum vulgi χ scilicet, exponenda et commendanda est, Sim-nplex susscit et popularis, quam vocant, doctrinnae religionis cognitio. Tu igitur, o bonet doc-

27쪽

ntiora illa Theologis relinquas, ne vero suturos 33 doceas Sacrorum antistites, quippe abstrusiorai et nihil ad vitam asserentia. V Audio. Neque sane is ego sum, qui Theologiam, strictiori

sensu ita dictam, coram concione tradendam et controversias scholasticas apud indoctum vulgus

movendas esse putem. Imο dici vix potest, quot quantaque illa Τheologiae cum ipsa, quam tractat, religione permutatio in rem Christianam damna intulerit. Sed idem hoc mihi persuasissimum habeo, ad haec duo, quae toto coelo distant, probe distinguenda atque ad rem Christianam

quovis meliori modo promovendam bene instructos et I heologice eruditos requiri doctores Ecclesi sticos. Docet res ipsa, vel me taceule, haec tantum doceri et pro concione copiose tractari et ad omnem hominum temporumque rationem ea ,

qua par est, prudentia accommodari posse, quae quis sibi ab omni parte perspecta habeat et ipse

pertractando revera sua secerit. Testatur etiam

omnis aevi historia, quae veritatis testis dici consuevit , quo tempore neglecta jaceat Τheologia, eodem languescere ac veluti torpore hebetari vitam in Ecclesia vere Christianam, contra vero, ea denuo culta atque exornata, religionem etiam ipsam est loruisse. Et nostra quidem tempora tantam attulerunt de rebus, ad religionem pertinentibus, opinionum diversitatem, tantasque Pepererunt inter partes varias, in quas divisa est et dila-

28쪽

eerala una cHRISTI ecclesia, rixas altercationcsque, tamque vehementem patiuntur adversariorum quorumlibet in rem Christianam impetum , ut antistites sibi emagitent, nec quavis

doctrinae veluti aura commotos et exagitatos,

nec probabili variae eruditionis copia carentes, sed ad religionem sanctissimam tuendam proba damque ab Omni parte promtos atque parat . Quare rationem ita concludimus, aptissimam esse institutionem Academicam, quippe doctissimam. Nec tautum docta dicenda est, sed et liberalis, quam laudamus, institutio. Ab initio indo haec exoptatissimae liberalitatis nota nostris propria fuit Academiis, quippe cum renala libertate Ortis. Postquam pro jure ac pro religione arma sumSerant majores nostri, hanc condiderunt in Hollandia non scholam, sed Academiam, in qua omnes colerentur ingenuae artes ac disciplinae, camque ipsa institutionis lege appellarunt v liberam et publicam. Noverant enim Pro ea, qua erunt, prudentia viri sagacissimi, doctrinam quamcunque, nisi libere colatur, bene coli non posse et vi illatam nullam in quoquam sere vigentem stabilemve. Atque haec, quam proclamis runt, libertas Academica non in forma tantum et constitutione, sed magis etiam in docendo discendoque posita est. Docent ea, ad quae docenda maximo vocati sunt, doctores, qua quemque libet ratione, nec tamen aliis, quae praeterea utilia ducunt,

29쪽

abstinere coguntur, neque etiam ad audiendum frequentandumque studiosorum quiSquam cogitur.

Omnes libere vivunt atque in studia libere incumbunt, prolati sert animus. Hoc igitur nominea scholastica prorsus dissert Academica institutio, ita ut quod in pueris necessarium sit, in juvenibus , ad quamdam aetatis maturitatem provectis, servile habeatur. Sine qua libertate, quam tamen cave ne cum licentia quavis confundas, aut salior equidem, aut nulla prorsus cogitari potest veri nominis institutio. Neque est, Auditorest quod clesia Christiana hanc in futuris suis antistitibus

informandis libertatem aegre serat eamque gravetur. Est enim ipsa liberrimum Dei hisce in terris institulum, ab omni servitutis specie alienissimum atque ad veram inter homines promovendam libem latem apprime compositum. Et tales inprimis sibi exoptat in diem magis antistites et doctores, qui non quae sibi tradita et a patribus accepta habent religionis Christianae placita memoria lantum teneant et sua vice tradant aliis, aut in verba magistri cujusdam qualiscunque tandem jurare consueverint, sed qui, praejudicatis opinionibus vacui, ipsam religionis doctrinam puram

et intaminatam e limpido Sacri Codicis sonto hauriant et ex ipso optimi Servatoris ejusque Apostolorum ore exceptam ad populum serant Christianum. Quod de Protestantium, qui dicuntur, et Resormatorum adeo Ecclesiae familia, quid-

30쪽

quid contradicunt alii, ita valet, ut haec, demta, quam strenue propugnavit et qua merito gloriatur, cogitandi explorandique libertate, sibi suisque

principiis constare prorsus nequeat. Nec prosecto metuendum est, ne religio ipsa, quam prositemur, Christiana hujus liburtatis abusu labefactetur quodammodo et hisce in terris exstingui possit. Est enim indole suu atque origi ue prorsus divina suaeque ipsa divinitatis in animis hominum testis atque vindex. BVera fides amat libertatem, ita jam ante tria secula et amplius praestantissimus ANGELUS MERύLA , cui, quo magis de religionis Christianae veritate nobis Penitus Persuasum est, eo alacrius toto animo assentiemur.

Nimirum tanta est veritatis coelestis vis et efficacia, ut, libere explorata, luce splendeat continuo majore ac, veluti aurum argentumve a vilioribus metallis, eo dignoscatur sacilius. Ita in ipsius maxime riclesiae salutem omnis illa cedit Academica institutio, quam ad insormandos Sacrorum antistites aptissimam praedicamus, quippe non doctissimam tantum, sed et liberalem, quin etiam liberrimam. Denique Propterea quoque, quod practica est, institutionem commendamus Academicam. Quo dicto non hoc sane mihi volo, Τheologiam in Academia tantum utilitatis causa doceri et in Ecclesiae continuo usum convertendam esse. Vereor enim, ut, quae unice ad utilitatem spectat, et vere

SEARCH

MENU NAVIGATION