Oratio de Institutione Academica, at futurum sacrorum antistitem formandum aptissima

발행: 1856년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

doela sit et vere liberalis 3 heologiae disciplina. Neo I heologiae etiam, quae dicitur, para practica

mihi tantum, haec dicenti, versatur Ob Oculos, quam revera mere theoreticam esse jam significavi. Sed ideo practicam dicimus institutionem nostram Academicam, quod quae futurus Sacrorum antistes

cognita sibique perspecta habere debeat, ibi

cuncta tradantur, et ita quidem tradantur, ut ea in suos ipse usus convertere possit iisque mente animoque ipse excolatur et ad Obeundum munus Sacrum, quantum sieri potest, praxi etiam exerceatur. Qua in re nostras multum iis Praestare, quae in Germania habentur, Academiis, notissimum est.

Ibi enim I heologiae docendae provincia doctoribus

plerumque demandatur, schola tantum librorumque lectione eruditis, non autem vita hominum Ecclesiaeque usu exercitatis, neque ullum sere, qualenus I heologiam profitentur, cum Ecclesia commercium habentibus. Unde sit, ut seminariis, quae vocantur, homile licο- practicis huic malo me. delam asserre conentur, quotquot Ecclesiae Consu-Iunt. Apud nos vero longe alia res est, neque

ejusmodi magnopere desideramus seminaria. Ad Theologiam enim in Academia docendam hic, vulgo duntaxat, ii tantum vocantur, qui per aliquod vitae tempus pluresve adeo annos muneris Sacri obierunt ossicia et praxin ipsi exercuerunt Ecclesiasticam. Jam ab his jure quodam exspectari potest, Ecclesiae iis quam maxime salutem

32쪽

curae cordique esse eosque nihil magis docendo quacrem, quavi ut in Ecclesiae usum crudiantur et exerceantur futuri Sacrorum antistites. Cujus gravissimi ejusdemque Ductuosissimi ossicii praestandi ita sibi erat conscius praestantissimus noster NLER-HETARUS, quem unum e mortuis exempli gratia nominasse susticiat, ut hoc in institutione sua nunquam negligere sibi firmiter animo non Proposuerit tantiam, sed et side interpositu coram vobis,

hoc ipso o loco, spoponderit publice. Cujus

ego, pro tenuitate mea, insistens vestigiis, nihil etiam prius habebo aut antiquius, quam eo eniti, ut non tantum eruditi, sed et exculti cullisaeique amore penitus imbuti atque bene exercitati oschola mea prodeant Ecclesiae doctores. Qua in re haud facile omne me tulisse punctum existimaverim. Namque ea, ni fallor, Vivimus tempora, quibus practica haec institutionis Academicae pars omni modo excolenda sit et promovenda, ut ne muneri suo gravissimo prorsus impar sit, quicunque, Peractis studiis I hcologicis, ad populi Christiani commoda curanda vocetur. Et talem Omnino, quod gaudemus, suppeditat Academica institutio virium exercendarum facultatem multiplicem , catcchesibus v. c. instituendis, orationibus Sacris conficiendis habendisque, disputatiunculis conscribendis aliisque ejusmodi pluribus, quin familiaribus etiam doctorum cum discipulis horumque inter se, moderante doctore, colloquiis et consuetu-

33쪽

dine adeo quotidiana, ut, si his omnibus bene utantur, magis magisque informari possint ac veluti praxi quadam praevia exerceri studiosi

Hic, cursu Peracto, Pedem figere et, causa perorata, orationi meae sinem imponere possem, Auditorest nisi unum adhuc dicendum restaret idque, mea quidem Opinione, gravissimum. Aptissimam laudavimus institutionem Academicam, quatenus praecipue lectionibus habendis frequentandisquo et quotidiano doctorum usu constat. Et certe quibusnam utantur doctoribus atque magistris, quotquot ad spem muneris Sacri adspirant, quamplurimum omnino interest. BQuales enim, ita praeclare PARAVIOS, I heologus Groninganus, v quales reddere discipulos Volumus, tales necesse Best, ut Simus ipsi, veri amore ardentes, bonin sanctique amantes, vere liberales ingenioque etn animo toto ad divina intenti. V Nec tamen omnis prorsus a doctorum probitate et industria pendet institutio. Hi duces tantum commilitonibus praeeunt viamque exemplo monstrant et, ut sequantur , gnaviter eos adhortantur. Ipsi vero commilitones se iis erudiendos et instituendos confidenister tradant atque amore cum iis jungantur vere Christiano, dici vix potest, quam necesse sit. Imo vero se ipsi, moderante Deo, instituant exerceantque sibique mutuo, quantum possint, opitulentur oportet. Summum sibi vitae consilium animo pro-

34쪽

ponant quotidie. Continuum cum Deo habeant alantque commercium. Ad eum colendum precibus , Sacrae Scripturae usu, Dequentandis E

clesiae Sacris, animum mentemque com Ponant.

Alacriter in studia incumbant domestica. Crebra repetitione, quae mater studiorum vocari solet, docta recolant. Saepius vires ipsi suas inter se periclitentur. In sodalitiis, syiae vocantur, amicitias jungant et studiorum communione ad mutuam evehantur animorum conjunctionem. Α turpi pigritia, a stolida vanitate, ab intemperantia morumque depravatione immunes se Servent atque junioribus seniores consulant. De castitatis et vim tutis vere Christianae praemio inter se concertent

omnique id cura agant, ut bene peracti curriculi Academici nunquam eos poeniteat, dicti illius praeclari memores: noratio, meditatio, tentati οχsaciunt Τheologum .' Atque haec quidemialia sunt, ut numquam satis studiosorum animis inculcentur, inprimis Τheologorum. Ipsa vero, animadvertite, Auditorest ad colenda haec omnia quam Optime sit composita Academica vita. Habet sane, non nego equidem, Pericula sua peccandique illecebras; sed haec mihi unice vera est animi constantia, quae Periculis exploretur et ad omnem surda est Sirenum cantum, prava jubentium. Et praestat Omnino ipsius vitae usu, ontequam in lucem prodeant, suturos exerceri Sacrorum antistites, quam inexercitatos postea turpiter labi aut

35쪽

desectere. Et sua quoque bona et commoda habet vita illa Academica, cujus meminisse juvat provectioris aetatis viros quoscunque spectatisSim . En lectissimam juvenum coronam, moribus, d trina, consilio Prope aequalium, qui libere vivunt, nec curis gravati neque ossicio, a solita hominum consuetudine in multis segregati, procul a parentibus atque cognatis, novae civitatis ejusque Academicae socii facti l Eodem veri amore incensi et altiora petentes, quam quae pueris tradantur, eodem

convenerunt, et in ea quidem vitae aetate selicissima, ubi mens aperta, memoria nondum assecta, animus ad hilaritatem compositus, sensus animi vividissimi sciendique summa est cupido Corporisque vigor integerrimus. Convenerunt autem, Ut,

nulla adhuc divitiarum nec stirpium honorumve ratione habita, in ingenua incumbant studia, humanitatem colant, ad ipsa veritalis religionisque adeo divinae arcana penetrent et ad gravissima instituantur in republica Ecclesiaque Christiana obeunda munera. Hi, ubi fraternae jungantur amicitiae vinculo, quantopere sibi invicem prodesse poterunt et institutioni suae mutuo inservire, virtutum inter aequales aemulii Ad me saltem quod attinet, Auditorest si quam in me vim habuerit Academica institutio, qua ad bene peragendum

munus Sacrum rite praepararer, hanc ut commilitonibus meis amicissimis, quorum nonnullos hic adesse summopere laetor, haud minus acceptam

36쪽

reseram, quam doelissimis iisque optimis, quos cum Amst clodami, tum hic Leidae habui,

praeceptoribus, utique Par est. Jam ad finem perducia oratione mea qualicunque tandem, dicta breviter recolite, humanissimi Auditorest Aptissimam laudaturi, praequavis alia, Academicam institutionem, ad suturos quidem Sacrorum antistites probe informandos, primum de propaedcuticis, quae vocantur, studiis literarumque humaniorum cultu diximus, Theologo quippe Prorsus necessariis; ipsam deinde d Iineavimus, qualis in Academia traditur, I heologiae disciplinam , eamque doctam , liberalem ,

practimm, et postremo ad vitam Provocavimus Omnemque consuetudinem Academicam. Quid plura ob oculos mihi versatur antistitis Sacrorum Persectissimum exemplar, qui, ad Optimi Servatoris ejusque Apostolorum similitudinem, veritatis coelestis ipsiusque adeo Dei spiritu amatus, et ad praeclara quaevis divinaque sactus, religionem,

quam Sana mente concepit animoque fovet devotissimo, vere Christianam ore secundo tradat, labore indefesso ubivis promoveat, vita moribusque in legerrimis commendet aliis, gregisque, sibi commissi, curam agit fidelissimam, D non vincoactus nec lurpis lucri studio ductus, sed B libenti et alacri animo, neque ita etiam ut D tanquarn dominetur in electos, sed ut se magis D magisque gregis exemplum imitandum praebeat.

37쪽

IIoc igitur, quod nobis animo fingimus, quod

mento veluti intuemur, ad quod pro viribus unitimur , quod summis efferre laudibus omnibusque imitandum proponere, voce vero ac verbis haud satis depingere valemus; hoc inquam persecti Sacrorum antistitis exemplar, aut ego salior, Audit rest aut nulla alia, quam hac nostra Academica institutione, prudenter adhibita, potest re sactoque in vitam transferri. Superest, ut, in auspicando munere Academim, ossicii, qua teneor, religione me solvam. Ad Vos igitur primo loco me converto, Academiae Lugduno-Batavae Curatorcst Viri nobilissimi,

amplissim it quibus id debeo, quod in editum

hunc locum, quamvis trepidans, adscenderim. vobis enim auctoribus et suasoribus lactum est, ut Regis nostri augustissimi decreto, una cum praestantissimo ΕΠENENO, I heologiae professor renuntiatus sim in hac Academia ordinarius. Pro quo eximio in me collato beneficio bonaque, quam de me meisque studiis concepistis, opinione

debitas Vobis grates persolvere hodie in animo est. Eas accipitote, Viri amplissimit meque V trum habitote observantissimum i Nec putetis, quaeso, me in publica hac animi grati testificatione subsistere velle, ac si verbis sategissem. 3

38쪽

Imo vero nihil mihi magis curae cordique est, quam re et lactis diligentiam meam atquc industriam in omnibus singulisque gravissimi, quod in me incumbit, ossicii partibus rite peragendis Vobis ita probare, ut vestri Vos voti nunquam poeniteat. Igitur si quid valeam, quod sentio, quam sit exiguum, id totum et Academiae, cui

praeeStis, consecrabo et studiosae juventuti, cujus commoda curare pergitis. Vos autem, qua estis humanitate, Vestro me honorifico lavore prosequamini Vestraque auctoritate et consiliis prudentissimis depressum erigatis, vacillantem confirmetis, bona appetentem ad quaevis meliora et optima perpetuo excitetist Quod reliquum est, pro salute Vestra vota nuncupo sincera. Servet Vos benignissimum Dei numen ita diu incolumes,

ut et patriae, quae omnes omnium caritates Complectitur, et inclytae civitati Lei densi et, quam

sibi virtutis praemium reportavit, celebratissimae huic doctrinarum scholae bene ac Prudenter, Pro Volo, consulere possitis tris deinde quum intueor, Viri Clarissimi l qui

Academiam Lugduno Batavam non tantum famae pervulgatae splendore, sed et exquisitissimae doctrinae luce collustratis uberrima, nescio, quo Pu dore ac verecundiae sensu persundar, meae quippe

mediocritatis mihi conscius. Octodecim sere anni Praeterlapsi sunt, ex quo, post Peracla studia Academica, vestris communibus suffragiis, Theolo-

39쪽

giae doctor renuntiatus sum; sed Τheologiam publico docendi provinciam aliquando in me delatum iri, ne per somnium quidem unquam cogitavi. Jam praeter sPem exspectationemque meam, haud tamen invitus, Vestro adscribor ordini, in desideratissimi NIERUETERI, quondam commilitonis mei, locum vacantem. Cujus ego summi Viri mortem pra maturam eo magis cum Omnibus bonis atque Ecclesiae Christianae nostraeque Academiae bene cupientibus lugendam duxi, quo arcti Ori cum eo amicitiae vinculo, inprimis postremo vitae tempore, junctus fuerim. Suspiciebam in eo accuratae eruditionis copiam et ingenii subacti acumen et amabilem illam animi modestiam ac candorem, quo bonus esse quam videri malebat, iisque maxime dolibus se et Vobis ita commendavit et studiosae juventuti, ut magis magisque in deliciis haberetur ab omnibus. Huic igitur succedens ejusque laborem , morte Pheul interruptum, in me suscipiens , cogitate, quaeso, quo Sim animo, cum curae meae ac sollicitudiui maximae accedat inoestitiae dolorisque sensus. Quis tandem ego Sum,

qui tanti Viri desiderium levem, et graviSSimum, quod ejus obitu haec Academia, et vero ipsa Theologiae, praesertim Megeticae, disciplina damnum tulit, quodammodo saltem resarciam PDigit vero et recreat me Vestrae humanitatis recordatio, qua scilicet a me, doctore inexercitato, haud exspectetis, quae ille praestare potuit et,

40쪽

quamquam per nimis breve tempus, revera praestitii. Ergo Vos mihi succurrite, quos collegas aestumatissimos Venerans saluto, meque Vobis

ducibus et admonitoribus uti haud graveminit Sunt inter Vos, qui disciplinas profiteantur, quarum major est, quam ceterarum, cum Theologia cognatio: his me quam maxime commendatum esse velim, ut Omnes lendamus ad idem. Sed cunctae inter se arctissimo cohaerent vinculo artes doctrinaeque liberales, et jam compertum habetis, me, cui futuri informandi sunt Sacrorum antis- lites , de Academicae i titutionis utilitate haud minus magnifice sentire, quam communis seri Eruditorum sententia. De me igitur Vobis ita persuadeatis, hoc mihi in votis esse, ut pro viribus aliquid conseram ad alendam augendamque illam inter ejusdem Academiae doctores animorum conjunctionem, qua illius saluti et gloriae optimo

Quod inpriinis Vobis dictum sit, Viri Claris simit quibus d heologorum ordo Lui densis

constat. VobiScum arctioribus etiam vinculis ita me conjunctum video, ut paucis Vos singulatim compellare animus Omnino jubeat. Decessit e Vestrum numero, quo cum celeberrimo PALMIO Praeceptore usus sum, multis mihi nominibus colendo, IOHANNES CLARISSE; sed te adhuc superstitem hic adesse, Clarissime HENGELil est, quod maximopere laeter mihique ex animo gratuler.

SEARCH

MENU NAVIGATION