Marmor Sanduicense : cum commentario et notis

발행: 1743년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Literis minusculis:

Hi autem conuicti sunt Deliorum impietati. . . . . istandro Praetore Athenis, in Delo autem Palaeo . .

Domus Deli sacrae Apollini Delio

Aedificia. DomUS Domus ... Episthenis Coe.

34쪽

MARMORIS SAND VICENSIS

FACIES ANTERIOR.

Ι . .

Λ I O . .

. . . E

35쪽

FACIES A UERSA.

. . Ε

. . A

. Κ Ε

. . O

. II O

37쪽

Illustrissimo et Praenobili VIRO

Comiti de S AND VICO,

Vicecomiti de HINC HIN BRO KE,

Illustrissime Comes, OVOD singui re et praestantiissimum marmor, Tuis auspiciis ex Athenis Atticis aduectum, Commentario nOStro illustratum iri voluisti: quod summopere effagitasti, Ut, quae rudiori tractu et subsecivis operis adnotaueram, ea diligentiori lima pertractarem, , et publici iuris quantocius facerem, id mihi perquam honorificum accidisie, meorumque quos ab ineunte aetate posui, et pono quotidie, in antiquis literis laborum Optimum et pulcerrimum fructum esse sensi. Nam ut essem cui potissimum committeres egregium hoc colendae Antiquitatis monumentum; ut conquisita fere omnia et eXplorata in isto commentariolo Tibi viderentur ; cum maximo Tuae beneuolentiae argumento me ornari, tum non leue iudicium de mea siue solertia, liue in opti- A mis

38쪽

mis studiis usu et exercitatione ferri iudicaui. Hortabantur praetem multa alia, animumque accendebant non solum ad alacritatem suscipiendo hoc munere, verum etiam sedulitatem in eXsequend Nam siue fuerit Natalium Tuorum et Generis splendor, qua tameα

auctoritate me minus commoueri libenter praedico, ni Honoribus quos Maiorum virtus unicuique comparauit, propria etiam accederet Cultura quae tueretur; siue egregia morum Tuorum comita8, quae effecit ut ceteros tantum ossiciis et humanitate antecellereS, quantum

loco antecellas et dignitate ; sive Tua in iis literis, quibus ad humanitatem informamur, adeo incredibilis cultura, ut plus Tibi in Reip. negotiis versatissimo debeant, quam nobis qui in octo consenescimus Academico; siue denique fuerit argumenti ipsius grauitas, et delectatio quam ex ipso labore perceperim ; hines, Vir illustrissime, monumentum, qualecunque demum fuerit, industriae nostrae multis maximisque stimulis excitatae. Veruntamen in hoc commentandi genere, tametsi nonnulla adnotauerim eX vetustis scriptoribus, quibuscum mihi aliqua intercedit familiaritas et coniunctio, saepenumero tamen erudito et iucundissimo Tuo conuictu, auctoritate grauissima, atque ipsa adeo oculorum fide me fuisse adiutum sincere profiteor. Nam cum hoc Tibi sit cum multis commune qui literate peregrinantur, Vt quae Veterum olim erant morum, cultuum et distiplinae, ea iam domum aduecta deinde inciperent esse Tui quoque nominis Μonumenta; tum illud etiam praeclare addidisti, ut pulcerrimae hae vetustatis relliquiae, eidem, unde omnis prosecta est et salutis suae et conseruationis ratio, deberent quoque singularissima lucis et splendoris ornamenta. Iure igitur ad Te redit antiquissimum hoc et venerandum marmor, Tuis auspiciis et praesidio ex barbarorum regionibus ereptum et conseruatum, Tuo etiam hortatu atque adeo ingenio illustratum. Μulta semisepultae, multa ignoratae penitus Antiquitatis indicia uno hoc RATIONARIO P.

ΑΤΗΕNΙΕNs Is in lucem retraXisti. Nesciebamus enim antehac, veterum scriptorum ceterorumque monumentorum fide destituti,

quo pacto praestantissima omnium Resp. in computo ineundo, atque in rationibus concinnandis se expediuerit; quali fuerit in describendis curiositate, in descriptis fide ; quanta in exteris religionibus sanctimonia, quanta in socios auctoritate ; Populorum denique Ciuitatumque memoriam quasi ex inferis reduXisti, quarum nomen et celebritas ante scriptores qui sub Augusto inclaruerunt, et quos hodie Vetustos Vocare solemus, penitus obliterari atque intercidisse videtur. Cum

39쪽

ad Marmor Sanduicens. 3

Cum singularissima multa curiosae vetustatis indicia Marmor istud Complectatur, tum imprimis memorabile est illud siue Antiquitatis siue Diligentiae monumentum, quod in literis eXarandis unaquaeque linea τοιχώον, ut dicitur, describatur, eoque fere tenore qualis in pomariis usu venit et in arboribus conserendis'; nempe ut oculorum res a summo marmore ad imum, per interualla linearum uniformiter et distincte deseratur, in ordinem, ut ait Plinius', se porrigente Cersu. Vnusquisque intelligit veterrimos Graecos in literis describendis, modo a dextra laevorsum scribere', quo ordine delectabantur olim Phoenices, et Aegyptii ' ; modo a sinistra dextrorsum, ut nos hodie scribimus; modo etiam utroque more simul, quod cum boum iter inter arandum imitetur, placuit βου 'φ-ον ' VOcari, quo pacto memoriae proditum est descriptas fuisse olim leges Solonis : aliquando autem neque deXtrorsum, neque sinistrorsum in latum legere et scribere, verum, ut hodie Sinici solent, a summo ad imum perpendiculariter. Cuius rei vel solus Eustathius F luculentissimus testis esse poteSt. Στίχους οἱ παλαιοὶ, ουχ ως νυν ημεις ΚATA METΩΠΟΝ, αμα KATA BAΘΟΣ ἔγραφον --οπι-π lε ψ ἡ ω βαλοις καφη λως εταώεlο- ἐτέtωθέν Hi γνων M. Ad priscam hanc consuetudinem video adludero Festum. TAE POCON Iuttisunt appellare Graeci genus scribendi deorsum versus, Ut nunc dextrorsum scribimus. Quae piacularis voX ΤAE-Po CON, cum varie in Codd. scribitur, variis etiam et infinitis on- lacturis impetitur, lubet etiam adiicere meam. Nimirum, cum disertissime dicatur vox esse Hellenica, libenter emendarem TO EI OPSON. Quandoquidem Diodorus Siculus de incolis Taprobanae insulae verba faciens', qui eo utebantur scribendi more, ita loquitur : γράφουσι τες σιχους λι εις το πλάγιον ἐίώονὼς, ἄσπερ ημεῖς, ἁλλ' ανωθεν κάτω καθαγραφονθες ΕΙΣ ΟΡΘΟΝ. Scilicet, ubi ordo literarum non in directum instituitur, et in linea, ut aiunt, Horizonti parallela, sed ab summo deo sum, modo et tenore perpendiculari.

X Eonius Rhodius de Orpheo Ι. 28.

Φηγοὶ ἀγριάδες, κείνης ετι σήρια α μολπης, Aκὶης Θρηλίης Ζωνης επι τηλεθόωσαι

40쪽

Inseriptio nostra, tametsi legendi cursus dextrorsum in latum usitato scribendi genere ordinetur, cum tamen ς absoluatur, lite rarum ordinibus seriatim a summo ad imum constructis, ideoque

nonnullis videri possit priscum illum scribendi morem et memoriam quodammodo Conseruare; Fidei tamen illud potius et Religionis monumentum esse di Xerim, quam primaevae alicuius et Cascae vetustatis, aut, Vt nonnulli eXistimare positant, inanis curiositatis et λείολογίας

eXemplum. Deprehendisse, inquam, videor in ea scribendi singularitate cultissimi Populi in archiuis describendis religionem, Tabularumque publicarum fidem. Hoc enim pulcerrimo consilio, cum

necesse fuerit utique ut unaquaeque linea totidem deinceps constaret elementiS, prOCurarunt, ne dolo malo in Albo corrumpendo aditus pateret, et, Vt non solum pecuniaS in numerato haberent, Verum etiam literas apicesque quibus earum ratio Conficiebatur.

Vtcunque eXercebat antiquam gentem ea Cura in describendis hisce Tabulis, non utique manebat Nepotes in adseruandis. Multum nimirum Indiligentiae, multum annorum αδδηφαγία, nonnihil etiam fortasse rudi et inclementi Colono, qui has sedis inuaserit ubi inuentum sit, attribuendum est, quod hoc monumentum non tam sincere

hodie legimus, quam fideliter Μaiores olim descripserint. Praetereo nonnulla industriae vestigia, de quibus Commodior erit dicendi locus. Dolendum est autem maxime, quod particula tantum lapidis ast nos descenderit, et dimidiata fortasse Inscriptio, cum plura in integro marmore, decurrente Opera, potuissent esse descripta, quorum nihil hodie nobis restat praeter desiderium. Quantum in flebili isto naufragio intercidit, nulla aut argumentorum fide, aut probabilitatis 1pecie, nulla coniecturae felicitate, non ipso filo et tenore orationis assequi possumus: cum, licet a tergo non secus ac in fronte inscri-hatur lapis, secundum Tabulae latus a noua periodo initium ducat. Satis utique restat et ad inflammandum in amissis desiderium, et ad excitandam in seruatis industriam. Cum fragmentum hoc, licet aliqua parte sui mutilum, et in iis etiam quae supersunt lacerum, Bibliothecas omnium fere Inscriptionum et literarum genere, et

argumenti nouitate, et auctoritatiS pondere, et antiquitatis reuerentia superare mihi videatur. Quod ad eYtremam laudis partem attinet, vetustatem dico, feli- cisiimum esse iudico, quod praeter cetera et luculentissima aetatiSindicia, quibus undique refertur, temporis etiam notam in quo de

scriberetur, accuratisianae contineat, et, dum Veterum recentiorUmque scriptorum fidem tueatur in describendis Atheniensium Fastis,

SEARCH

MENU NAVIGATION