Orationes duae de pace Jacobus Perizonius

발행: 1698년

분량: 71페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

61쪽

sae lustra , ipsi Agri , incultu solitudine squalidi, ut

'si 1uk , depulsa sterilitate, suos sibi redire

velitis incolas suas segetes , suum nitorem Vestri ma-mo singulorum Cives , graviora jam dudum , quam serre se posse crediderant, passi, sive ipsi suis in terris a bellorum experti sint calamitates, sive multiplicatis ubique oneribus, atque minanibus tributorum exactψ-

n , aliis super alias , amicti, - ἶς'

adacti, Pacem vos poscunt omnes, iubmissis magitant precibus. Date ergo pietati, date fide vestrae, uod ipsi dandum est necessitati. Date miseris , date supplicibus , quod certa vos a cogit rei nummariae

' , I iud6Viee, desideriis, da clamoribus populi dia

quod hominum equorumque penuria , quod XPecliendorum tibi tot semper stipendiorum inopia , cunctanti

ditionis terras , licet thostem non seni: ni succumbentes jamdudum sub immani illa vectig iunmole tuos maxime cujuscunque ordinis o generisve Pone tandem feroces 1llos spiritus, quibus orbem

iam utiles iis, quorum recepisti tutelam. Dele primiS qummo splend illa Alexandri Macedonis latrocinia,

Quae neque facultatem nunc habent, neque vero Regis Christianissimi quicquam Sunt in Moribus tuis, sunt immo ipsis in Ludovicis, ad quorum T. emplar rectius formes&componas Reminiscere Ludovici, seu PII, seu

BON , Reminiscere SANCTI, Reminiscere 1mmo DUODECIMI illius, quem Patrem Patriae non ambi- iris dixit adulatio, sed una omnium V unus ani morum sensus. Illum an putas tanto Ornatum opuli judicio, Populi, mquam rapinis S manubiis exp1lati,

62쪽

Regiisve expeditionibus ad inopiam adacti, paucita tem Immo vero nihil Ille antiquius duxit, nihil magis sibi curae habuit cordique , quam ut plebem vectigalium, Proceres stipendiorum, levaret oneribus, ut Omnes ingulos pro cujusque ordine rei familiaris expleret affluentia, ut Galliae suae opulentiam, splendorem,&invidendam aliis fortunam conciliaret, atque ita optimi

omnium status suis esset, ac diceretur, Auctor. His demum

artibus effecit Ille, ut universo a Populo gestaretur in sinu, manibus, oculis, quam studiosissime His ista Civium suorum meritus est judicia ac praeconiaci His per reliquas quoque Christiani orbis Gentes incredibilem sibi

comparavit laudem ac venerationem,eamque in omnia simul propagavit secula. Habes in eo, Ludovice, si quaeris, perfectissimum Patriae feliciter regendae exemplar, quod si minus assequi, aut exaequare possis , intueri tamen potissimum, imitari velle debebas. Quare age, adhibe illud vel maxime in consilium, illud tibi propone,

quod prae caeteris, prae illo certe Alexandreo, sequaris unice. Sic erit, ut remissis tandem tot novorum vectigalium commentis, quorum alia mox aliis gravioribus obliterari solent, restingua lachrymas tuorum sub iniquo illo onere 'suspirantium tuique consulens saluti publicae , ac tua tranquillitati, facias Pacem, tibi decoram Regno tuo salutarem prorsus iecessariam.

Vos vero, Austriaci Principes, qui soli pristinam tantae Domus sustinetis gloriam , quid multis Ego argumentis, aut exquisita excitem oratione, ad fovendas denuo Pacis artes , quum nihil magis vestrae fuerit familiae ab ultima ejus origine proprium, nec quidquam vobis evenerit magis fructuosum , quam sedulo eas coluisse, bellicis antetulisse tumultibus: Repetite, si vultis , ex annalibus priscis Gentis vestrae fata a primo ejus

63쪽

eius progenitore, RodulphoHapsburgens, usque.Maluit

ille,& feliciter prorsus,Germanicum potius regnum, cum maxime turbatissimum, sibi firmare solum, affinitatum vinculis tranquillae possessionis praesidio, quam uum etiam in rebellem semper Italiam exsequi jus, sic omnia pariter in incertam bellorum mittere aleam. vocate Vobis in memoriam etiam alterum illum Austriaca Majestatis conditorem , ridericum III. Nam quibus aliis & Iste artibus, quibus studiis, nisi pacis otii, jecit praecipua illa vestrae deinceps Magnitudinis

fundamenta ρ Neque vero , si reliquam Majorum vestrorum percenseatis seriem , facile reperietis quenquam , qui per bella maluerit inclaresceres, aut cui Gliciter illa cesssierint. Ipsum illum Carolum, quem Vobis largimur bellicosisamum sane Principem, Fortuna tamen ad extremum destituit, tantaque affecit belligerandi satietate atque odio, ut omni se tandem imperio abdicaverit, in vitam abdiderit otiosam plane ac solitariam. At si jam tot Regna, tot Populos , Aquilis

Vestris subjectos, cogitando perlustretis, agnoscetis, opinor, Vix quidquam, praeter Mediolanensem, Geldricumque Principatum, vestro contineri Imperio, quod non matrimoniis, aliisve pactionibus , magis quam a

morum violentia, in vestram concesserit ditionem. Nolite igitur , Serenissimi Principes, tuque inprimis, Leo-polde Auguste , noli obsecro desciscere ab hac propria Austriacorum laude, ab istis,inquam, Pacis Artibus, quae tam feliciter MajoribusTui cesserunt Neque vero descivisti unquam,quin potius arma etiam hoc in Bollo cepisti invitus,& eo tantum animo, ut obviam Gallicae res cupiditati. At, repres jam ea,& in justos tandem coe cita sines, ecquid ergo facere nunc queas magis dignum Tuis, Λvorumque tuorum,institutis quam restituta Pace sub-

64쪽

subvenire afflicto usquequaque Christiano nomini, cui

subvenisse Tuum vel praecipue debebat esse decus, quippe quem Principem illi dedit summus rerum humanarum Arbiter Cogita Germaniam tuam, depopulationibus cincendiis miserrime habitam , suique passim dissimilem. Cogita Rhenum, non jam adjacentis a riubertate , non Vrbium magnificentia , supra alios Europae fluvios se amplius efferentem , sed demisso capite per vastas utrimque terras , inter tristes oppidorum reliquias parietinas arcium suas nunc praecipitantem aquas. Si bellandum est amplius, fatis habes perdue lium in Turcis, qui Regnis tuis finitimi Hungariae praves adhuc incubant, qui ipsi semper imminent Germaniae, qui liberalibus studiis, qui disciplinis omnibus,

divinis aeque ac humanis , interitum minantur funditus. Cum his solis aeternum ibi sit bellum, inexpiabile mi solis tua infer signa , tuas Aquilas , Hostibus satis superque idoneis, quibus sustinendis, ne dum ex Europa expellendis penitus, vix Ipse, vix Alius quisquam Christianorum Vnus par est aut sussicit. Vide etiam atque etiam , ne periculosum sit nimis, diversis adeo armis , simul a fronte, ab tergo , di stringi, atque ad dividendas in utrumque adipi vires quas rectius in Barbarum converteres integras Id se cere, omni opum V incumbere in illζm unum ut queas, ede te, Caesar Auguste, dede te Paci inter Christianos pangendae, quam Tuae ipsius postulantis tiones, quam Tua Te rogat Germania precibus enixis smis , quam omne denique Te poscimus Foederatae Europa Populi. Verum nihil aeque in spem ac fiduciam pene certam nos erigit, quam I a Voluntas, Tuaque Virtus M

gnarum VILHELME, StatorBritannicae, Stator im

65쪽

mo Europaeae Libertatis omis certe es omnium, quem

nigravissimam cupiditati Gentis potentiis imae impe

viseeurim, dum implorantibus Te, suarum Legum petimon in Vinhicem , Tribus Regnis affulsisti pro se, quasi salutare aliquod sidus , eaque in pristio in benefica manu assteruisti dignitatem,&simul ab leoni-raa, i de Gentis, abduxisti societato indidJ md . Iram, quod per Te Vnum hoc tempore relata quoqu

quis ita cominus congreditur' in RVM. g

oermissarum salute , ita ob)ica periculis

ta generis Nec enim proeliorum modo variis te

casibus dentidem maximo ingeri m0,H: D

uuotannis bella petis per fluctuum tempestatum du-

iud bene de populis suis, bene inino de m l ''mano me en i studium t Hoc enimvero est Rem

'stere Hoc impendere sei devovere aluti publ1cae

doe denique bellum gerere, quo

Moue animo, tuendo suos, succurrendo amictis,

rite submovendo hostem Tanta hae Tua est, ibidue propria adeo, laus, Maxime VILHELME, ut ITuum hoc exemplar suos quoque Principes eratae estis sit universa Posteritas sicut Romandrities uesilibus adclamabant novis sissent vijano Feliciores Augusto, cum VILIAE ,

66쪽

co IAC PERIZONI I

MO similes tantum Reges sibi sit postulatura. Caet tum si nostra admittis , Rex Inclute, non tam consilia, quam vota fatis jam isti datum videtur laudi, fatis Iam diu exantiandis laboribus bellicis, serviisti causae existimationi publicae Tempus est, huic tandem

Virtuti suum quoque imponere modum, , ut certius consulas tuis, consulere etiam Tibi, ac subtrahere Te tot circumstantibus undique periculis, in quibus Tecum nostrae omnium periclitantur fortunae. Sed

nihil ibi ad perfectissimam superest gloriam, nisi ut

Τua nunc tuearis beneficia, irospicias populis, quos bello servasti, in longitudinem , obseratis tandem quae patent nimium quantum, Jan soribus, ac restituta orbi terrarum securitate placida Sic certissimora clarabis argumento, victorias abs Te quaestas, non tam, quia utiles Tibi aut gloriosae, quam quia foederatis erant gentibus necessariae. Id unum ergo est, post tot res praeclare gestas, quod abs Te etiamnum desiderant omnes, quem pacis bellique arbitria inter Christianos, si velis agere posse, sibi persuaserunt Quod utcunque sit, majorem certe fructum tot laborum periculorumque capere nullum potes, quam si postquam eo edegisti hostem, ut arma ponere tutosam liceat, tuo nunc munere revocentur quoque Urbes' Agri in quietem pristinam, aperiatur commemetis liber terrarum mariumque usus,i floreant iterum omnia ubivis opulenta, copiosa Pace. Hanc tuo potissimum Marte partam si donaveris Europae , rmagnificis illis laureis non minus illustrem addideris in-2por olivam, tunc utique in discrimine erit maximo praeiens postera aetas, utrum pacis e praedicet an uem meritis majorem , certe infinitisue in coesum rerent omne laudibus , tanta colent pariter vener

tione ν

67쪽

tione quantam nulla ingenii ubertas , nullum orationis flumen, satis dicendo exprimere aut explicare queat. Fuxit Deus ille Opt. Max cujus unius in manu Golo nutu plane sunt Omnia, ut Tuus in has oras adventus, sicut saepe alias rebus optime gestis elix communi fosderatorum causae faustus maxime exstitit, ita nunc Orbi terrarum istis motibus concus , conciliata paee, salutaris eveniat. Addat Ille eum uis armis terrorem,sortunam consiliis , majestati auctoritatem , ut desperantes de suis rebus hostes bona tandem fide m aequum aeternum foedus ultro praebeant manus , ut suspensis ac relegatis utrimque in sacellorum parietes scutis telisque ferale illud classicum in perpetuum damnetur silentium ac omnibus ubique bellorum odiis exstincti: , deletisque vestigiis ipsis , coalescant in secietatem a que amicitiam animi Principum illorum, qui in Christi, Pacifici vere Regis, nomenis verba pariter sacramento sunt rogati ris , in

Oita velis, itI faxis, Benignissime Deus Respice

terras propitius quidquid bellorum furor praetermisit inviolatum, serva, quaeso, si minus nobis nostrae era posteritati. Miserere generis Humani ductu Principum suorum in mutuum passim ruentis exscidium, in sua ipsius saevientis viscera Compeste funestos nos tumultus, atque ad salutem nostram converte Dius, qui inter os ubivis rerum potiuntur, animum non abhorrentem a consiliis quietis. Exstingue in illis, qui aliorum subinde insidiantur veni bertat vel finibus, ambit1-onem, cupiditatem, quaequae tristium nobis bellorum sunt semina, Interpone tuum nunc Numen missam praesertim pacificationem, in cujus felicem exitum tibi Certatim vota nuncupamu quamplurima. Explicaim

68쪽

laces captionum laqueos, fraudum praestigias, atque ipsas callidarum tergiversationum malas artes Tolle penitus, quicquid morari valet aut frustrari nostra gaudia Fac in mutua quamprimum coeant foedera omnium dextrae. Fac redeat Terris ubertas, incolarum frequentia, Hominibus facilis vitae oblectatio Fac, sepultis quantocyus bellorum reliquiis, morescat denuo Alma Pax, omnia restituat in integrum. Sic erimoniis quoque uis redibit casta animorum religio sievota ibi, quae fecimus dudum solliciti, laetissimis

tandem solvemus animis sic Tuam benignitatem, a qua demum omnia in nos proficisci agnoscimus bona, ce- hebrabimus ipsi, is nostris quoque dabimus et brandam posteris.

SEARCH

MENU NAVIGATION