장음표시 사용
31쪽
Ignosce, Regum optime, si palam profitear me haesitares, utrum rebus ipsis Te in praesens , an exemplo etiam in posterum, magis praedicem generi exstitisse humano salutarem. Ι c tamen sumere mihi ausim, ut T Bello licet Maximum, conciliata tamen tot populis Pacci longe jam Te etiam ipso dicam Majorem. Is etenim non meus seorsum, non paucorum quorundam, sed omnium ubique gentium est sensus, omnium est ho-nainum existimatio, qui pariter tanto antiquius sibi ducunt multis etiam laureis unum olivae munus, quanto potius est amplissimis expleri bonis , quam imminentibus tantum malis eripi. Hinc ergo Diem, qui prae caeteris admirandam semper venerationis Tuae imaginem cunctorum incutiet animis , qui declaravit an manis sta rerum fide, non suscepisse Te bellum immortale, sed,
simulac hostes ad removendas e medi armorum causas hilaro dedere manus , primam e habuisse rationena salutis publicae, Hunc ergo Diem, tam illustremTibi, tam
exoptatum Europae,maximis Tuis victoriis,supplicationibus, triumphis omnibus, merito antepones , O Regum Maxime Nobis vero, qui Te in Batavis pietate debita veneramur,&veneramur omnes, eo etiam nomine jucundissima accidunt haec tempora , quod e tandem&bona jam fide, habebimus salvum .incolumem, habebimus vacuum insidiis iericulis , quae subire, nobis ad minimos etiam susirros trepidantibus, quotannis Q-lebas , terra marique , domi doris, non ventis modo ac telis hostium , sed infandis etiam pessimorum hominum, qui bona sua habent odio, conspirationibus obj ctus. Nec enim nunc exsecranda illorum mens, nullis amplius externis freta aut firmata viribus, struere audebit dolos in nervum utique jam erupturos, tentan-
32쪽
dove paricidio, Oceanum respiciens,patricesilae moliri interitum. Haec Te evasisse tandem discrimina rerum, has sellicitudinis nostrae causas, gratulamur Tibi, gratulamur nobis , quorum spiritus ipse venerabili uoi
sacro trahitur ore. Neque habemus nunc aliud, quod magis optemusi nostris quasi paciscamur votis, quam ut , Tuum quanquam nobis sydus subtraxit ferme Britannia, vel sic tamen etiam Obis,d Europae,&huic H-ci, sospitem e servet Deus quam diutissime. Nam quid
aequius, quam Te cujus potissimum periculisi excubiis haec oti debemus , frui etiam ipsumi laetari longum uis tam praeclaris operibus P Quid utilius etiam Nobis , quam cujus elicitatis per Te acta jam habemus fundamenta , eandem videre etiam brevi ad summum abs Te perductam fastigium, dum, quae inter armorum curas neglecta dilapsa ubivis fluxerunt, omnia denuo ab inferis quasi excitabis, in integrum restitues Quid ipsi consultius Europae, quam Te, cujus
pulcherrimo sortitudinis moderationis temperamento pacem hanc reser acceptam, providere nunc etiam auctoritate Tua, ne qua calumnia aut sinistra verborum interpretatione fraus fiat initae pactionis legibus, neu sopiti jam bellorum cineres de integro calescant, Mintristiora mox erumpant incendia ΘAt hujus ne quid veniat, neu quid denuo orbem conturbet terrarum, Te potissimum, Benigne Deus, rogamus & obtestamur supplices Deus es Pacis Moncordiae me Regum, Populorum omnium, qui solusi solo nutu avertere potes mala, quae quae perfidi
moliuntur Vertumni Dissipa igitur consilia illorum, qui sinctissimam jurisjurandi fidem impiis tentabunt unquam fallere cavillationibus. Exstinguori tolle fundi
33쪽
tus, si quiae supersunt aut in recessu etiamdum latent, semina scordiarum , quae tuos iterum Christianos collidere valeant. Fac stabilis, fida, atque aeterna sit, quam nobis dedisti Pacem. Ita Nos Tibi, quas cecinimus novissime laudes frates, dicemus atque agemus ex intimo animorum sensu amplissimas verbis, tempore sempiternas.
35쪽
Abet hoc Humani Ingenii indoles, ut eorum, quae maximo desideravit op re,vel jam facta, vel sutura propediem compos, soli sibi gaudere in sinu, aut spes suas, licet incerti hoc, saepe inanis sit boni nomen, premere tamen tacito corde difficulter prorsus queat. Nempe sicuti, qui gravi quodam dolore aut metu Mehantur, erumpunt continuo in gemitus d lachryma , 3 tan-
36쪽
tanto plerumque uberiores , quanto minus clamoribus indulgere ac vociferationibus audent ita plane videas immodico etiam in gaudio , aut liquido meliorum rum praesagio, gestientes passim atque ipsis manibus, pedibus, oculis, labiis, si verbis parum liceat, suam declarantes spem atque animi laetitiam. Q ain occurrunt in Historiis omnium gentium haud pauci, qui, quum luculentiorem sibi fortunam , sed per scelera quaerendam, destinarent di mente jam quasi praeciperent, temperare non potuerunt, quin consilia sua, ratum brevi habitura eventum , ante diem aliis temere proderent, atque ita suum ipsorum caput discrimini objicerent certissimo. Ast innocua rei faluberrimae exspectatio , ut
nulli est culpae obnoxia , ita nemo increpare eam solet, si , tacitam se prae gaudio cohibere nescia, exponere spei suae blandimenta publice privatimve ausit Pacem certe , dulcissimum illud bella expertis nomen , quum palam desideremus omnes, quotquot Christianae sumus Europae populi, quid ergo nos vetet incredibilem quandam animi voluptatem sine circuitione ulla testificari, quod illam, non jam amplius intempestivis aut jactis in longum votis poscere, sed certa pene spe quasi ante pedes positam arripere, nobis videmur, quandoquidem in proximas Huic Urbes undique coiissis jam scimus, ubdimus plerique, Legatos Illustrissimos, quibus Reges, Principes Populi, suas singuli rationes ac vota permis runt, quos suspiriain preces privatorum prosecutae adoptatum deduxere Pacis pangendae Concilium Gratulandum quidem nostrae singustariter Reip. incommuni hoc bellorum incendio, quod quamvis pra cipuas in eo sistineamus sane partes, immunes tamen adhuc agimus malorum, quae aliis incumbunt , quos
propius urget Bellona Nulla etenim hic cladium
37쪽
vestigia nihil agrorum jacet desertum, nulla in oppidis rerum ad lautiorem Vitae cultum pertinentium penuria cuncta denique apud nos paci etiamdum propiora , dum terra marique perstrepunt arma , dum vicina saepe ferro flammaque vastantur,m omnia alibi furore bellico ardent. Sed tamen lenta nos quoque
arrodit sensim, exedit tabes gliscentium quotannistributorum , dc vix sufficimus ferendis amplius vectigalium oneribus, quibus imminuuntur magis ac Mgis .in arctum rediguntur , sui cuique reditus.
Assiicta etiam jacet magnam partem mercatura , quae tamen potissimus est nostrae Reip. nervus : cedit
privatim foro fides conflamus publice grande aes alienum , cui dein expungendo longa pace vicerimus
pares. Ita quaecunque tandem apud nos sit rerum species, si tamen in consilium hic quoque .sum a-gium mitterenoe singuli, Pacem omnes aeque suaderent, aeque consciscerent.
At si ullum est genus hominum , quod prae caeteris a cruento penitus Marte abhorreat, Musarum hi sunt Famuli, Sacerdotes, prompti quidem illi sa- rati saepe etiam ad pugnas , sed literarias togatas, quibus sanguis non mittitur , nec itur ad saga. Bellum , quo concurritur in caedes ad internecionem saevitur, oderunt illi, exsecrantur, quam qui maxime.
Eo etenim grassetante, si jam nihil ipsi aliud persentiscant mali, jacent quasi sepulta liberalium artium studia, ac, reserato Jani templo, causae restat serme nihil, quominus claudantur prorsus Palladis, Musarum sacratia, Deaeque ipsae in solitudinem abeant d silentnim triste. Quin nisi eas, ingruente hoc bello, spes fovisset rediturae brevi pacis , vertistent etiam sine mora solum, ac fusta sibi consuluissent iitra aut Cimbros aut Gara
38쪽
mantas. Caeterum ea spes quum haud exigua nunc maxime nobis ostentetur, quum immo in vicina illa cultissima dignitatis Batavicae sede id jam rebus ipsis agatur, ut sopito penitus armorum strepitu, restituatur Europae quies &fortuna pristina, quid oportunius ergo esse queat, quid magis congruens homini Academico. quam amplissimam hanc Patriae nostrae gloriam Academicis quoque celebrare sermonibus' quam publice publicam illam omnium exspectationem cum maxime faustis prosequi omnibus, Pacem, quantum potest, suadere , laudare , ac fugitivam diu, si minus rationum pondere, at religiolae tamen votorum, in Chri-
Certe Ego nullus dubito , quin me mea licet so-- te haec tentantem aequo sitis auditur animo, im- lixa complexu benignitate. Nam quis tandem foret vestrum, quem nondum cepisset satias tot vecti cilium, nondum miserati humani utrimque, utrimque Christiam, sanguinis, toties' tanta copia hausti invicem ac fusi Quis immo foret, qui non mecum saltem --tis exposcere velit Pacem , modo nihil illa habeat insidiarum , hi relinquat sollicitudini. Ipsi , mediusfidius, parietes limus Aedis ipsi haecsubsellia, ad auditum re adeo delectabilis nomen exsilire mihi videntur gaudio, ac suum testari desiderium. De vestro itaque animorum sensi ac voluntate incertus Ego dubitem ξquum blanda illa ustus ac oris lenitas , ga oculorum
a lacritas, exporrectae frontis vigor, abunde mihi v stram etiam non roganti declarent benevolentiam, vestramque arrectarum aurium operam ultro dicent a d
Oratio, dem sibi facerent,&extorquerent assensum, quam
39쪽
quam illa Vobis argumenti hujus veritatem dc momentum liquido approbabunt Non repetam hic initia hujus Belli prima, nec exsequar variam ejus per singulos antios fortunam, neque vero acri pensitabo examine praetextus utrimqueaut rationes partium. Omnium enim pene una inunc armorum causa est, insana illa dominandi atque imperitandi latius iis libido Hanc mihi aufer ex animis Principum vi coelo mox ipso detrahes Martem, inque aureum ferme restitues universa seculum, quae nunc uno hoc omnium malorum fonte infecta, corrupta turbis miscentur perpetuis. Nam quid aliud Jacobum e Britannia nuper expulit,& alterius vultum subire ac praesidium implorare supplicem coegit, quam quod plusquam civilia istic liberis populis non ferenda, hoc est , infinitam illam,& legibus , quibus tenebatur , solutam potestatem temere animo agitaviti Quid ita omnem nunc uno consensu Europam armavit in Galliam , ejus Principem Ludovicum XIV. nisi immoderata Hujus nullis sinibus coercita propagandi Imperii cupiditas, quasi pulcherrima Gallici Regni Fortuna unius non caperet Hominis spiritus, aut explere posset vota Quid olim Alexandrum quoque Macedonem tot V
bibus impegit, tot populis , nisi sacra illa & detestabilis voluptas subjiciendi pedibus suis cuncta, sub servitutis mittendi jugum Z Immo vero neque nus huic Iuveni sussiciebat Orbis, quem divexaret opprimetet. Quaerebat alterum , eumque missis in Oceanun nisibus non inveniti indignabatur, vesano plus etiam, quam rapi posset, habendi studio amens. O diram, o e o cru-V V G bilem
40쪽
bilem Regiae Ambitionis an Aitustitiae voraginem' quae nullos omnino novit fines , nullum sibi statuit modum. Quid enim Iste non Virtutis , sed emeritatis felicissimae Adolescens an Macedoni ae an Thraciae etiam ac Illyrici ' an Graeciae totius principatum tenere satis habuit' Pervasit immo Asiam Oceano tenus , armis suis usquequaque concus ain , undique vastatam, ubique humano redundantem sanguine. Hic vero an substitit, inque eo, non jam Regni, sed Orbis terrarum, limite an acquievit tandem' Ast ille etiam istic arcte nimis habitavit, & quod Gentibus universis, quod ipsi
erat Naturae satis, improbam unius Maccdonis aviditatem satiare non potuit. Fuerat paulo ante exigui, ignobilis nuper Regni Dominus , at nunc non contentus
eo , quod latius etiam in Europa dominaretur , quam quisquam alius , quod tot Reges, tot Populos, in Asia more fulminis prostravisset ac infra suos abjecis et pedes , quod omnia usque ad ultimos Orientis terminos in suam redegisset potestatem, ausus est insuper impudenti plane voto optare plus quam Omnia , plus certe, quam ipsa istic possidebat rerum Natura. Dees
querebatur Terras , quas porro ureret, Xscinderet,
depopularetur Ingemiscebat nullam peroseicitori amateriam, quibus nova subinde per aliorum injuriam acquireret. Oceanum itaque scrutabatur immissa classe, dico a istic investigabat mente, quod occuparet faceret silum. Hunc ergo vos Regem , hunc vos Magnum didi is o subflunae magis,quamVirtutis praeclarae Admiratorest Ille enimvero in amplissimis licet opibus Pauper erat, semper esuriens, semper sitiensci Ille auperrimorum